Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

PARs II. Iasaurum in eo occultum , & adhaerescit Saturno

aquae beneficio separabile ) apparenti instar me

talli inaurati; quod aurum aliunde non profectum, quam ex arena & silice, quantumVis albis, in quibus deliruerat.

Eadem etiam ratione demonstrat liquor ille

perfectivam suam & meliorativam facultatem circa metalla aliquantisper siccum digerenda. Satis enim evidenxer apparet , metalla crescensia

multiplicari e liquore illo per assimilationem sui similis: quod inde patefit , quod particula ma- nitudinis unius pis liquori imposita germinano multiplicatur in duplum & triplum ; id quod

notatu dignum. e P etallorium erim matricis sunt,

silices & lapides arenosi, 8c proin magna sympa thia inter hos & illa , cumprimis impersecta.; ac si natura vellet, incocta & imperfecta metalla in matricem suam intrare , & ibi aliquantisper manere, donec nimirum perficiantur, ac si fuissent

Conficitur quoque ex hoc liquore optima Borax faciens ad metallorum reduectionein : item optimi colores pro fictilibus colorandis instar Porcellanorum. Item beneficio coctionis in aqua per praecipitationem terra quaedam albissima,e qua formari possunt fictilia porcellanissimillima. Item alia mechanica quae non sunt hujus lOci , Maturantur etiam ipsius beneficio &fixantur mineralia volatilia, ita ut hac ratione non solum apta reddantur ad usum Medicum ; sed etiam

202쪽

1a FuRNOR. PHILOs ΟΡΗ IC. disponantur deserere aurum suum & argentum volatile; de qua re plus in Parte Quarta. N B. Huc pertinet processus de spiritu Saturni, Lacte virginis, sanguineque Draconis.

De sipiritu Vrinae es salis Armoniaci

volatili. Conficitur ex urina & sale Armoniaco spiritus subtilissimus modis diversis , utilissimus non inodo in Medicina, sed etiam Chymia & mechanicis . Ut sequitur: Collige magnam quantitatem urinae Virorum fanorum castorum in vase ligneo , quam facta putrefactione destilla: & rectifica spiritum destillando e retorta amplissima colli amplissimi a tartaro calcinato ; atque in hac rectificatione qui primo egreditur spiritus seorsim asservandus, uti etiam Secundus & Tertius ; in illum nimirum finem , ut debilior ad medicos veniat usus, & quidem vel per se, vel mixtus vehiculis : fortior vero inserviat praeparationibus medicinarum metalli carum. Sal autem in rectificatione ascendens una cum spiritu sortiori, vel miscendus debiliori sortificationis gratia, vel per se in vitro mundo asservandus. Sed quia hic modus est admodum taediosus, apponam etiam alium faciliorem nimirum cum sale Armoniaco. se. Salis Armoniaci& Lapidis calaminaris ana. seorsim pulveris atos misce, de qua mixtura injice in vas destillatorium

candens s copulatum cum ingenti Recipiente )

203쪽

ΡARs II. 12snon nisi unciam unam Vel dimidiam pro una

vice.

Hic enim spiritus tanta cum Violentia erumpit, ita ut absque periculo per retortam destillari nequeat; si quidem egomet ipse antequam hoc instrumentum inveni, aliquot fregi Recipientes in hujus spiritus destillatione. Spiritibus in Recipiente condensatis, plus injice mixturae , atque hoc continua donec omnis injecta mixtura. Quo facto exime spiritum,& serva ipsum in vitro fortissimo, arctissime obturato; sed non cum cera & vesica quia illam liquefacit, hanc vero penetrat; sed cum papyro Sc lacca, vel loco laccae cum sulphure liquefacto,& exhalare non Valebit. Vel poteris tibi comparare illa vitra , quorum descriptio datur inΡarte Quinta,quae retinere possunt quosvis spiritus subtiissimos , majoris securitatis graim. Atque hic spiritus rectificatione non opus nabet, nisi mixtus cum aqua praeposita in Recipiente zQui vero vult poterit illum rectificare per retortam vitream & postea ad usus servare. Atque hic est modus optimus destillandi spiri tum salis Armoniaci,qui etiam destillari potest additione limaturae Zinchi, salis tartari, salis e liX-ivio lignorum confecti, calcis vivae &c. sed spiritus illorum additione elicitus non est comparabi lis cum illo facto nimirum cum lapide calaminari& Zincho, quantumvis eadem praestet.

204쪽

Sequitur Processus. N. C Alis Armoniaci pulveri sati & salis tartarioana lib. I. mixta misce cum lixivo tartari , vel cum aqua communi, ut fiat inde pulmentum, quod per vices injice cum cochleari communi in vas destillatorium , atque id continua , donec sufficientem habeas copiam spiritus. NB. Si vis Poteris Armoniacum 1alcm miscere cum tartari

sale absque lixivio vel aqua; sed praestat mixturam humectare ; sicca cnim dat spiritum siccum in . forma salis volatilis; humida autem spiritum dat

maxima parte, igneum urentem. M1Xtura quoque humida, facta e sale armoniaco & calce viVacum lixivio, plures dat spiritus quam sicca. . Qua res amtem fortassis, quare talia, utpote lapis calamin: Zinck, calx viva, tartarus calcinar , sal e cineribus lignorum, nitrum fixum & similia combusta , adjiciantur sali armoniaco in destillatione hujus spiritus; utrum non sussiciat admiscere bolum, vel aliam tertam p R. Duplex est sal in sale Armoniaco ; nimirum sal quoddam acidum, nec-non sal urinae volatile, vix ab invicem separabilia absque mortificatione unius vel alterius squibus sentientibus ignis calorem , sal acidum e levatur una cum sale armoniaco in sublime, atque sic ex ambobus iit sublimatum, ejusdem facultatis & cssentiae cum non sublimato, illud tamen hoc purius. Quod mixtum cum bolo, farina latcrum

205쪽

ΡARs II. 127rum, arena , vel alia quavis terra, non dabit spiritum in dcstillatione , sed salcm integrum relicta

1altem terrestreitate. Lapis autem calaminaris

etsi terrae limilis) aliter se habet quia admixtus 1 ali armoniaco facit separationem salium in d stillatione spiritus sicuti etiam Zinck ) propter affinitatem quam cum acidis habet S propter quam sese mutuo amant de qua re aliquid in Parte Prima ) unde fit ut sal acidum adhaerescat illi in calido, & sal volatile liberetur 3c consequenter abeat in spiritum; quod fieri non potuisset absque

lapide calaminari & Zinck salem acidum atra hentibus. Ratio vere est destillationis hujus spiritus in admixtione salium fixorum, ipsa contra rietas salium fixorum cum acidis , quae ab illis praevalentibus mortificantur, unde etiam id quod admixtum illis liberatur; id quod etiam accidit sali armoniaco in admixtione salis alicujus fixis vegetabilis mortificantis aciditatem illi adhaerentem , quare sal urinae a vinculis illius liberatum , sublimatum stillat in spiritum ; id quod salis communis admixtione fieri non potuisset, instar inimici salem armoniacum mortificantis Ac ligantis ita ut spiritum suum dare nequeat.

Atque haec ignarorum causi non scientium )indicasse volui, ut lumen habeant in suis laboribus. docet enim quotidiana experientia, VulgusChymicorum ex usu saltem laborare quae sciunt ex relatione aliorum, audita scit. visa & lecta, nullius rei rationem reddere scientium, non scrutaxantium salium , mineralium aliorumque natu

206쪽

ras,contentorum formula descriptionis sui processus, hu)us vel illius auctoris quorum scripta non lsunt, nisi plerumq; nimirum ) compilata Opera. Raro etiam lectioni multae addicti voti sui compotes fiunt, ducti ex uno in alterum labyrinthum,donec misere vitam suam finiant tandem multis caris atque vigiliis ; qui si ante susceptum opus naturam rimarent diligenter, utique majorem inde cognitionem sibi acquisituri &c. Atque haec dicta sussiciant in transitu errantium gratia , non scientium quos nolim invidere illis, nec mihi illorum gratia scribenti. Remanentia quoque non abjicienda, illa enim ab admixtione talis tartari facit ad reductionem metallorum: A lapidis calaminaris vero & Tincki admixtione, dat per deliquium oleum clarum &album, acre & grave, profectum a solutione lapidis calamin : facta ab aciditate relicta salis armoniaci; ejusdem fere virium in Chirurgia cum illo quod docetur in Parte Prima, factum ex lap calam : & spiritu salis; sed hoc non dat adinstar illius in destillatione spiritum fortem, sed tantum

sublimatum acre.

De u ae viribus Diritus Salis Armoniaci.

HIc spiritus valde penetrativuS, natura aerea a humida & calida praeditus est, quare in mul

tis morbis commendatur. Administratus a guti. 8. 9. 1 O. ad 1 a. pluS minus, subito universum permeat corpus , sudorem provocat celerrime,

obstructiones lienis reserat, resolvit δc expellit

207쪽

129 PAR s II. humores vitiosos per sudorem & urinam ; curat quartanam, colicam, suffocationem matricis &c. t In summa eificacissime incidit & attenuat humores crassos & lentos, eosque evacuat. Extrinsece etiam feliciter usurpatur, restinguit enim inflammationes & combustioues, curat gangraenam &erisypelata ; mitigat dolores podagricos,linicolis applicatis, & si pustulas trahat, nihil tamen refert. Pulsibus applicatus commendatur in febribus ardentibus: tumores tollit & dolores; sano vi nem congelatum resolvit ; luxatis opem fert membris, & nervis rigidis; olfactus curat hemicraniam, aliosque capitis affectus diuturnos, quia solvit materiam peccantem, eamque CVacuat per l nares : auditum amissum restaurat, extrinsece ni mirum alligatus cum instrumento aliquo con gruo. Nec-non in Obstructione mensium, administratus extrinsece, modo spirituali, beneficio alicujus apti instrumentuli; cito aperit obstructiones, purgat uterum, & foecundas redd1t mulieresfcc. Mixtus aquae fontanae in ore retentus mitigat odontalgiam ab acribus humoribus prosectam. Cum clistere parum administratus lumbricos necat, & colicam mitigat.

. Caeterum diversimode usurpari potest hic spiritus , cumprimis autem in praeparatione medicamentorum egregiorum metallicorum & mineralium , qui' um nonnulla recensebuntur in subsequentibuS.

NB. Est &alia materia semper & ubique reperibilis absque destillatione & omni sumptu, ejus I i dena

208쪽

13o FuRNOR. PHILOS ΟΡΗΙ C. dem bonitatis in praedictis morbis cum spiritu illo praedicto destillato; quae si sciretur , utique non tot aegroti, pharinacopoei & DoctoreS reperiren

tura

oleum Oitrioli rubrum destillandum benescio spiritus urina. Solve vitriolum Hungaricum , ves quod vis aliud commune bonum in aqua communi, solu- tionem sit ira per chartam emporeticam; postea spiritum praedictum tantisper affunde, dum Omnis viriditas evani erit, & aqua clara & limpida facta, praecipitato sulphure flavo ad flandum: quo facto aquam claram decanta , turbidam vexo lsiltra per chartam bibulam , retinentem terram livitrioli transmisid aqua; quam 11ccare & destilla-Υe Oportet , 8c dabit oleum sanguinis instar rubrum ossicacissimum, cunctas obstructiones deo- pilans, & radicitus curans epilepsiam. Clara Ve-xti ad siccitatem evaporata dat salem , e quo per destillationem elicitur spiritus mirabilis. Sal verti antequam destillatur,est purgans quoddam specificum; quod tutissime usurpatur in cunctis morbi, a gr. 3. IO. 12. Usque ad Z4. gr.

Tinctura Vegetabilium.

FXtracta cum ipso Aromata, semina, florcs, digesta & destillata, dant essentiam similem olei rubri

Vitrio

209쪽

Vitriolum Veneris. AFfusus calci Veneris, factae crebriore ignitio

ne & exstinctione, unius horae spatio eXtrahit calorem caeruleum; quem facta solut ione decantare & in loco frigido collocare oportet, & dabit vitriolum elegantissimum caeruleum; quod cxi- gua dosi propinatum vehementes CXcitat VOm1-rus , residuum vitrioli manet Oleum caerulcum, bonum in ulceribus.

Tinctura Tartari crudi. olloca cum tartaro crudo in digestione, & Gextrahet sanguinis instar rubram Tincturam: spiritus iterum avocatus relinquit oleum ru brum suave, magnarum irium.

Olea vel Liquores Salium. l quoque alijque lapides hoc solvuntur

spiritu, soluti nimirum prius & praecipitati, atque in pulverem redacti inpalpabilem; redii gunturque in Olea & liquores usibus tam chymi-l cis quam medicis destinata.

Metalla utpraecipiuntur cum illi. R'cipitanti Ir illius beneficio cuncta metalla lix λ acidis spiritibus soluta,& quide melius, quam

210쪽

13a FuRNOR. ΡHILOSOPHIC . beneficio liquoris salis tartari; aurum enim sui minans illius beneficio praecipitatum sort1us fui minat praecipitato cum oleo tartari. R. Succus limonum auro soluto admixtus ante quam praecipitatur, facit ne omne praecipiteturi aurum, sed pars quaedam maneat cum solvente ,

' quae temporis progressu abit in lapillos vir1des , si- millimos vitriolo , purgantes quosvis humoreS

noriOS parva quantitate exhibiti.

Oleum S Vitriolum G . Solve Lunam in aq. forti, affunde solutioni spiritum praedictum, donec strepere cesset, &Pars quaedam argenti praecipitabitur instar pulveris nigri , reliqua vero pars manebit cum solven

te ; qua in balii. abstrahe phlegma usque

ad cuticulae apparitionem , quae postea in frigido collocata producet crystallos albas, quas siccare Oportet: Prosunt in mania, hydrope, febribus aliisque; sunt enim catharticum, quod absque periculo senibus seque atque juvenibus administrari potest. Liquor residuus, qui non abhi in crystal-lOS , vini spiritu exctrae tus, dat extractionena se- cibus abjectis suaviorem , quae a vini spiritu iterum segregata Medicina est praestantissima in omnibus assectibus cerebri.

SEARCH

MENU NAVIGATION