Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

centi aqua limpida semper ex adit purior atque hac non 1Olum ratione tartarus albus , sed etiam ruber & foeculentus redigitur in crystallos transparentes, & quidem celerrimc beneficio certae cujus dam praecipitationis: cujus limositas, obscurationis cauia salis tartari cry stallini, non est nisi res aliqua in bipida , mortua & inefficax lignea, admixta tartaro in sui coagulatione in doliis vinorum ;denuoque separata vi solutionis. Atque haec duorum salium,vitrioli & tartari exempla, non frustra apposita, quia Ostendunt praecipitationis differentiam. In quibusdam enim metallis vi praecipitationis separatur pars vilior; in aliis vero pars potior & praestantior, habita nimi rum ratione prae dominii hujus vel illius partis. In vitriolo pars praestantior cuprum & serrum portio ejus minima est , quae praecipitatur & separatur a parte ejus viliore & copiosiore, sale nimirum. In tartaro vero praecipitatur δc separatur

pars ejus vilior & minor,1 majore & praestantiore parte clarificata Similiter accidit in metallis. Qua re quilibet cautus Osto in sua separatione, pCrpCΠ-dens secum antea utrum melior vel vilior parS me talli praecipitanda. Sine qua nemo te huic immisceat negotio cognitione. Caveat sibi quoque Ope nator exspestans fruetum aliquem sui laboris ab aquis corrosi1Vis,utpote aq. forti, a l. reg. sp. salis, Vitrioli,aluminis,aceti, &c. in soli1tione,a quibus

nihil boni proficiscitur , utpote omnia & singula funditus perdentibus & destruentibus ; fidem fa- Cccc ciens

332쪽

et Fu No R. PHILOSOPHI C. ciens hisce verbis. Lx Metallis, per metalla, ct cum metallis, perfecta conficiuntur metalla. Metalla quoque purificantur, maturantur & a vitiis separantur per nitrum, sulphur superfluum combustibile

Atque omnes δί singulae praedi me Metallorum persectiones non nisi sunt particulares. Quaelibet enim medicina particularis tam humana , quam metallica, purgat, separat & perficit sive emendat ablatione superflui. Universalis autem medicina operatur suas periectiones & emendationes, roboratione 3c multiplicatione humidi radicalis i sinanimalis quam metallici, expellentis postea vi pro . Pria & innata suum hostem. At ais ; Egregia quidem hic a te traduntur exempla , modUS VCTO Up randi non item. IV. Plus quam Opinari S docili, t-

si non intelligas : Cortu, enim stiria aliquando potimortem meam , libros meos in CXistimatione ma

j ore futuros , e quibus me non vanam gloriam sed proximi utilitatem quae si visse apparebit, quantUm quidem fieri licuit. Sed noli cogitare videns liberalitatem scri fendi meam , quod ex me multa CX- piscari velis. scito enim, quod etsi talia publici

commodi gratia scripserim, non tariaen cogitem imihi hac ratione negotium sacessere. Non enim valeo omnium & singulorum petitionibus satis facere , nec epistolis respondere , nec etiam omne, divitiis cumulare, qui Use .ec dιves nec unquam Uri Hostias. Et si cnim harum rerum cognitionem benedictione divina acquisiverim , dc in minori quantitate veritatem expertus fuerim,

333쪽

nunquam tamen in majore copia tentavi secique periculum, divitiarum gratia,contentuS divina benedictione. Quare singulOS etiam admonitos velim a Deo illuminatos , ne incidant in ambitionis dc ingratitudinis vitium; sed debitae gratitudinis ergo erga Deum pauperum memores esse velint, evasuri aeternae damnarioni. Nec te moveat malevolorum invidia scientia Divino favore clarum, avari enim dc anibitiosi nemini nis1 ssibimetipsis bene precantur; qui animadvertere deberent, quod sicuti de ipsi nihil secum attulerint, ita quoque nihil secum aliquando ablaturi. Tu modo esto bonus oeconomus & paterfamilias in dono tibi divinitus concredito, facitoque

justitiam intrepidus. Atque haec dicta sufficiant de particularibus

emendationibus metallorum secundum eXperientiam meam. Quod attinet ad Medicinam illam Universalem adeo decantatam, noti possum ego judicare de illa tanquam de re mihi incognita ; cujus vero possibilitatem affirmare cogor, motUS particularibus illis transmutatibnibus metallorum. Qua incognita contentos nos esse oportet gratililla Divina nobis concessa. Srepe enim sine dubio melius pauca scire homini, aeternae salutis gratia; plerunque enim opes & artes inflatos reddunt. Superbia autona ad diabolum ducit sui authorem , 1 quo nos clementer praeservare velit Deus Optimus MaXOUS.

334쪽

Do Lapido Philosiophico.

Redita a multis seculis, 1 multis clarissimis

viris Judaeorum , Ethnicorum hristiano-ium, Messicina Vniversali, homines & metalla ad supremum sanitatis gradum reducente, ejusque possibilitate per artem; nec solli credita, sed etiam multis rationibus certissimis comprobata, de quare innumera scripta variarum linguarum, Vera &falsa adhuc extant: non opus est aliquid a me superaddere hujus rei ignaro prorsus & inexperto. Etsi aliquoties audaverim , quomodo nonnunquam in diversis locis aurum purum putum factum C Vilioribus metallis cumprimis e plumbo, per medicina aliquam arte paratam: semper tamen ejusmodi discursus in suo reliqui pretio , nunquam indCmoius tale quid suscipere perterritus aliorum eXemplo tam supernae quam infimae sortis hominum , doctorum atque indoctorum, Operam & Ο-lcum in hac arte perdentium;sed potius persuasus, quod talis non detur in rerum natura Medicina Universalis mirifica. Et si saepius mirabilia viderim in meis laboribus ansam mihi dandibus, nunquam

ramen tentare ausus fui carcias temporis & loci Opportunitate ; donec tandona aliquando forte

fortuito quaerenti mihi aliquid aliud non magni

momenti, fides possibilitatis venerit in manus. Multos enim a multis annis,& sumptus & labores exantiavi auro suam exstrahere Tincturam sive animam, pro medecina inde parabili: quam taudem

335쪽

dem aliquando obtinui , ubi observavi auri corpus reliquum , anima ceu parte praestantiore extracta, non esse aurum ampliuS, nec amplius sustinere ignem. Unde con)ecturam feci, quod qusmodi exstractio fixata iterum, possit inseriora perficcremetalla & 1n aurum conVertere : conceptae versopinionis veritatem experiri mihi utpote nunc temporis in peregrino loco degenti , non licuit hactenus ; quare contra Voluntatem quantumvis novitatis avidus, ab opere abstinere coactus sui. Interea perpendens Phili sophorum placita de auro suo non vulgi perhibentia parandam Medicinam Universalem,astudi denuo cupro acetum quoddam Philosophicum, tincturam eXstrahendi gratia, ubi fere omne cuprum instar rerrae alicujus albae, indigestione rejectum a Tinctura , quam terram)nulla arte amplius reducere potui, sive in corpus redigere metallicum, sermanentem mortuam. Quod experimentum me denuo confirmavit de possibilitate ejusmodi medicinae. Quem etsi laborem nunquam fui persecutus , non tamen dubito quin vera medicina humana, etsi non etiam metallica, parabilis inde per artificem diligentem de industrium. Anima igitur cum omnibus attributis metallicis , consistente in tam eXigua quantitate , quae vix centesima pars ponderiS, qua extracta & separata corpus reliquum non amplius Metallum sed terra quaedam est inutilis & mortua'; non dubitandum , quin fixata denuo, corpus aliud metallicum reassumere & perficere possit. Quare firmiter credo persuasus praedictis rationibus, e-

juimodi

336쪽

66 FuRNOR PHILOSOPHIC.jusmodi parabilem esse medicinam e rebus mineralibus & metallicis, in fluxu nimirum tranimulantem metalla imperfecta in meliora. Noli autem opinari me talia scobentem, aurum Vel cu-prum statuere hujus medicinae matellam S quam minime statuo , non ignorans esse & alia subjecta facile tractabilia, tincturis abundantia Quae etsi medicina raro δc dissiculter impetretur , cui Panda tamen non propterea ars & natura sed nos potius inertes,avam, superbi & impii. Nemo enim impius hac arte dignus, contemptor Dei& verbi ejus, proximique osor ambitiosus. Hoc opus est, ais, naturae 3c artis, non igitur Vitae no- strae adscribendum; Ethnicis olim datum , pietate nobiscum non comparandis , utpote veram Dei cogntrionem non habentibus. Ergo vita mea tetsi impia) impedimento mihi esse nequit, quia haec

ars in rerum naturalium consistit cognteione. F. O lepidum capuli toto erras coelo Siccine arbitratis P nilosophos ethnicos verum non cognovisse Deum p qui majorem ejus quam tu cognitionem habuere: quibus etsi Climitus non fuit conciona-tUS, cognoverunt tamen ipsum e natura ; dc secundum hujus cognitionis normam vitam suam instituerunt. hoc divinitus donum impetrantes,quod non ad malos usus sed ad proximi sui commodum dc emolumentum adhibuere. Tu vero, qui tibi persuasus proximum excellere, doctrina nimirum, cujus sestucam vides, ignorans trabem in proprio oculo, Vitam rerens in avaritia, superbia, invidia,

odio & voluptatibus aliisque sceleribus, siccine

337쪽

arbitraris occultum te in conspectu Dei, nescientis impedire conatus tuos p Certe a De non datur avar1s & superbis Pseudo-ChratianiS donum tantum. Qilare cumprimis sese quilibet exam1net hoc aggreisurus munuS, utrum nimirum lotis vel illotis accedat manibus. Certum enim & ve sit

naum, Nunquam ιmpium, quant muιs currentem ,hoc

impe raturum donum, quod solius Dei, non homi

num est.

Atque sic meam de Univcrsali opinionem audivisti Medicina, quam mihi peperit experientia ia- sta in auro, cupro aliisque mineralibus & metallis . quam non pro Euangelio depraedicabo, quia errare humanum est. Quare nihil certi statuendum ante finalem Mus & completam perscctionem , & quidem semel atque iterum certitudinis gratia repetitam. Saepe enim semel inventam viam Optimam repetere non licet, quod non solum mihi, sed etiam aliis accidit sine dubio. Quare ante victoriam non triumphandum, propter impedimenta inopinata spem vacuam facientia; sed Deus potius in laboribus nostris assidue implorandus ,ut functioni nostrae benedicere, quo dona s ejus in hac

vita rite utamur, tanquam boni oeconomi, & postea mercedem laborum nostrorum, vigiliarum &curarum gratuitam, nobiS immerentibus,seternam nimirum requiem & salutem, ex mera milericordia elargiri haud dedignetur.

Vtrum

338쪽

Virum Mineralia, utpotes Antimonium, Arsenicum, Auripigmentum. Kobolium,

a inclum, Sulphur, in Metalia transformari possint, o et, qualia.

IAm diu disputatum inter Chymicos,utrum praedicta Mineralia ex iisdem cum Metallis profecta principiis, & utrum inter Metalla numeranda;

in qua controversia nondum convenerunt in hodiernum usque diem , dum unuS approbat hoc, quod negat alter, ita ut tyro artis Chymicae nesciat, cui parti assentiendum sibi. Faciente vero hac cognitione ad Metallorum emendationem non parum , Volui meam quoque, quidem experientia fundatam de hac re apponere Opinionem, in gratiam dubitantium. Miranda autem statuentium , non unam eandemque mineralium & metallorum originem, simplicitas ratiocinandi assirmantium, quod si1 per naturam metalla fieri debuissent,utique fuisset factum dudum;

sed hoc nondum accidit, teste experientia, minCralia enim permanentia in metalla transplantantur numquam. R. Aliter crescunt metalla , aliter quoque Vegetabilia cito germinantia citoque iterum intereuntia ; metalla vero non item, Omnia

enisti durabilia longa habent tempora digestionum : secundum illud , quod cito sit , cito perit. Atque hoc non lum de vegetabilibus & mineralibus , sed etiam de animalibux intelligendum Sicuti apparet e vegetabilium quorundam germi

339쪽

natione , semestri spatio ad persectionem pervenientium, ac proin cito iterum pereuntium cum requirentia longiorem digestionis & perscctionis moram , longe sint durabiliora. Fungus sive boletus unius vel alterius noctis spatio perficitur natus e ligno putrido, brevi iterum evanescens: non item quercus. Boves & equi biennii spatio vel triennii ad persectionem per veniunt, Vigesimum

annum vel vigesimum quartum vix attingentes :HOmO Vero Z . annos requirens ad sui persectionem , durabilis annos 6O 8O. & IOo. Ita etiam de Metallis Capicndum multa secula durabilibus , dcconsequenter longissima digestionum & persectionum tempora requirentibus. Requirentibus igitur metallis longissima digestionum ad sui perfectionem tempora , quorum initium atque finem nemini mortalium longaevo , aliquot seculorum etiam, videre concessum, mineralium transplantatio per naturam in metalla negari non debet; cumprimis etiam propterea quod in mineris me tallorum, impurorum praecipue reperiantur quO-que mineralia r quare mineralium fossores mineralia reperientes , bonam spem metallorum reperiendorum concipiunt, quorum illastragula nuncupantur. Raro enim metalla sine mineralibus, Amineralia sine metallis r periuntur; nec etiam re periuntur unquam mineralia auro & argento carentia. Quard mineralia haud immerito metalla emb onata nuncupantur , quia per artem & ignem bona auri & argenti quantitas ex illis elicitur fusione. Quae si non nascuntur aeradice me-

340쪽

et allica , unde proficiscitur aurum illud & argen tum p Non enim ex infalars bos , nec C vitulo nascitur homo ; semper enim similia producuntur dissimilibuS. . Non igitur nisi fructus immatur1 judicanda bis neralia metallorum respectu, maturitatem suam &persectionem nondum adepti, nec a superflua terra separati. Quomodo enim ex ovo caloris beneficio excluderetur avis, non praedestinato ad avis venerationem 3 Ita etiam de Mineralibus capiendum , quae si metallica natura priVata , quomodo ii nis auxilio metalla inde elicerentur Θ Ais ; nunquam vidisse te eductionem metallorum persecto rum e mineralibus & metallis vilioribus, ergo verissimile minime, nec credibile tibi. Cui, multa adhuc in natura latent abscondita plurimis, perperam& stolide negantibus incognita : Testatur etiam quotidiana experientia, Mineralia & viliora metalla, ablatione sulphuris superflui quomodocun- que fiat, variis enim fieri potes altiorem gradum persectionis adipisci. Quare igitur oculis vi

sa cor non credat & lingua loquatur ρ T cstatur enim eXperientia, ex omnibus sere mineralibus δίmctallis vilioribus aurum bonum & argentum. C lici posse per artem, ex uno tamen plus altero dccelerius. Non enim datur nox tenebrosa quantumcunque , lumine omnino privata , quod non

possit manis stari, beneficio speculi concavi: Nec ldatur Elementum etsi putissimum ) aliis elemen iis non permixtum Nec aliquid malignum omni bonitate privatum, & vice versa. Et sicuti la

SEARCH

MENU NAVIGATION