Series sanctorum et beatorum ac illustrium virorum sacri ordinis Cisterciensis. Authore r.p. Claudio Chamelot sacrae facultatis parisiensis doctore theologo, ..

발행: 1666년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

C A LENDIS

Cattae Ac sepulchra Ciatqvall. Calendarium Leodiense.

DECIMO QUARTO CALEND. APRILIS Decimo nono Marini.

IN Claravalle Translatio corporis seu ossium Beatae Alethae matris sancti Patris Bernardi Abbatis hujus loci quae primo sepulta fuerant Divione in AEde Benigniana, &post multos annos hinc delata sunt in Claram vallem solenni ritu ad instantiam Abbatis Claraevallis, & posita juxta mariti sui Testelini de filiorum suorum Bernardi, Gerardi, & cael

rorum cadavera, ubi adhuc quiescunt e religiose asservantur, illiusque translationis sit hac die memoria de mentio in praecipuarum solennitatum ordinis serio. Villarii in Brabantia beatus Abundus hujus loci Monachus , virtutum &. gratiarum abundantia celebris, qui ab ipsa juventute sacrae militiae in hac Villariens eremo nomine dato, eundet' locum meritorum plurium titulo decoravit , cujus quidem sanctitatis prius in saeculo multa jam de derat indicia: vix enim duodecim annis natus, festivis diebus consortio sodalium I codiensium segregatus, in Ecclesiae limina adire, altaria circuire, & coram clus Crucifixo pluriesi enua sectere solebat , imo aliis diebus a scholis reversus, so-us Ecclesiam adiens ibidem orationi insistebat , nec in de redibat nisi a Ianitore ejusdem sacrae AEdis compulsus Porro adhuc puer existens, humi solebat nuda carne super lapideo pavimento decumbere, & grandior factus ac jam Mona sticis disciplinis mancipatus ita deditus est orationi, ut

saepe extra se raptus inter divina ossicia cum Angelis conversari videretur: meciali quoque cultu beatam Virginem pro sequens, ab eadem variis gratiis est illustratus, S uix creditur quempiam alium majora ab ea accepisse dona. Praevisa autem mortis suae hora, praeostensa sibi Sanctorum gloria, ruam post obitum consecuturus erat, corporis molem pione deposuit, & Angelis quibus per vitam familiaris extiterat est a sociatus, de quo quidem plura alia habet Chronicon Villari ense & in Calendario Leodiensi Mundus est inscriptus ad hanc diem.

122쪽

In Claravalle B. Emebertus Monachus, qui diu ibi leni catalogus mi sanctissime conversatus , & piissimis moribus ornatus, in o Q ββ

omni virtutum genere eXtitit celebris : inter quas omnes Lib. de initioot-

virtutes emicuit praecipue patientia, dum ipse pluribus cor β' poris amictionibus & infirmitatibus vexatus, easdem parienti animo diu toleravit , propter quod a Christo Domino adhuc in corpore positus recreatus, post vitam perrexit ad Caelum pro meritis perpetuo coronandus, dc ascriptus post mortem inter ordinis illustres viros in libro Exorii, de in Henriquet Menologio ad decimam nonam Martii.

DECIMO TERTIO CALEND. APRILIS.

Vigessimo Martii.

MElrone in Scotia olim Benedictinorum Monachorum M ityrologium nunc Ciste telisium, Sanctus Culbertus hujuς loci ' μ' - ''insignis Coenobita , qui post longum virtutis eXpcrimentum δοῦ Religionis tyrocinium, communi omnium suffragio electus estAbbas , In qua quidem dignitate studuit suis praeluc re exemplo de opcre potitis quam verbo, locum ipsum futuris Cisterciensibus disponens, de sanctis moribus illustrans: fama vero sitae sanctitatis ubiq; per vicina loca facta, e claustro extractus est d ad Episcopatum Lindisfarnensem assumptus ad annum sexcentesimum quadragesimum octavum ob praecelsa merita ; adeptusque possessionem, sanctissimum Pr - iulatum egit multis signis de miraculis illustrem, mortuus in senectute bona, operibus plenus; in cujus memoriam festiviras illius celebrata est olim per Angliam ex decreto Capituli generalis Cisterciensis, sicut de commemoratio per totum ordinem ad haec usque tempora. In Sicilia B. Hugo , qui Monachus Nucariae factus ita Octavius Caje pie vixit, ut in Abbatem eligi meruerit, vir omni virtutum praesidio circumcinctus , In qua quidem dignitate omnibus Mirqus o . r. em in cxcmplum humilitatis, charitatis & pietatis fuit, omni quc i nctitate coruscans abiit e vita, ac post mortem pro 't

123쪽

latii. Mimias in Chro- - 1. Martyrologium

Roma liuui.

operum merito ascriptus est communi Sanctorum ordinia Catalogo ad hanc xx. Martii diem. Villarii in Brabantia B. Thomas Monachus , qui Germanus frater beatorum Monachorum Godefridi de Reyneri secundum carnem, propinquior adhuc illis fuit per vi tutem , diu enim ibidem pie conversatus, signis de sanctis operibus claruit tam in vita quam post mortem, ascriptus in Chronico Villariensi inter Sanctos hujus loci de in Meno logio ad xx. Martii. In Gallia B. Ebrardus Mori mundi Monachus, qui ex Montensi Comiti spretis saeculi divitiis de delitiis vilis opilio factus, in grangia hujus loci incognitus vixit; cinnque asilis ubique quaereretur, tandem agnitus fuit a quibusdam, de ad propria redire compulsus de adhortatus, sed pristinum humilitatis suae statum cleserere recusans, suscepto habitu Monachali sistitit Morimundi, ubi per reliquum vitae suae tempus sancte vixit, ac bonis operarias cumulatus e vita discessit, ascriptus post mortem in Menologio ad hanc diem Martii XX.

DUODECIMO CALEND. APRILIS.

Vigessimo pri no Manii.

FEstivitas sancti Patris nostri Benedicti ordinis Ciste ciensis praecipui Legislatoris , qui Nursiae Provincia

exortus ex nobilibus parentibus, Romae literarum liberalibus studiis traditus est, nulli animum dans ab ipsa juventu te voluptati , ne tamen per abrupta vitiorum iret, malorum consortio spretis studiis, relicta domo rebusque patris soli Deo placere studens, insciis parentibus ad Enside locum secessit, ubi cum Nutrice quae cum arche diligebat adhuc praesente, miraculi clarescere cepit, Capisterium enim fractum ab ipsa Nutrice mutuatum miraculo restauravit. Hinc autem secreto fiag cns ad desertum locum Sublacum dictum, venit in antro quodam tanquam in sepulchro in quo tribus annis mansit, soli Romano Monacho qui necessaria ei minu

124쪽

strabat cognitus, invidens tamen tantae sanctitati Daemon, tintinnabulum quo Romanus Benedictum vocabat fregit, nutritusque & refectus Benedictus die Paschatis ner ii raculum a vicino sacerdote divinitus monito, e Sublaci spe- Iunca exire copulsus est. Electus autem in Abbatem a vicinis Monachis cinia eorum mores a disciplina monastica devios

reformare tentasset nec valuisset, imo mortem sibi per venenum intentatam in vim vasculo salutiferae crucis signaculo vitasset, in alium locum secessit, ubi multis Monachis congregatis sancti mas Leges dedit, & duodecim constructi, Coenobiis praefuit verbo & opere, factus postea successii temporis plurimorum ordinum pater. videlicet Cluniacensium, Camal ducensium, Cisterciensium, Caelestinorum , & aliorum plurium, multis miraculis per vitam de post mortem refulsit , imo prophetiae dono illustratus multa praedixit Totilae Regi & alia plura nonnisi post suam mortem longe ventura, inter quae non exigua fuit sui Cassinensis Coenobii eversionis praedictio.. Eodem die in Burgundia dc Dioecesi Cabilonens ac siil Calendariumva Cisterciens, die ipsa Dominica Palmarum anno repa 'O' i'i': ratae salutis millesimo nonagesimo octavo sub Vrbano II.

. Summo Pontifice, Philippo I. Rege Francorum, O done Burgundiae Duci qui Coenobium fundavit institutus est& inchoatus ordo Cisterciensis sub Regula sanctissimi A tris B medicti a beatissimo Patre S. Roberto Abbate Molis mensi & postea Cistercii, qui secum assiimptis ex ferventatioribus asseclis & discipulis Alberico , Stephano Hardingue, Odone, Lethaldo, Petro, libo do & aliis quindecim . aut circiter, ut Regulam professam strictius observarent. Molismum deseruerunt, & de consensu Hugonis Lugdunensis Archipraesulis & sanctae Sedis Legati ac Walter Cata bilonensis Antistitis silvam illam Cisterciensem coluerunt, concessis prilis loco cum sacello adjuncto a Raynardo Vi

cecomite Belia ens, ubi erectis ligneis tuguriis ex ramis arborum confectis de fabricatis, sanctissimam vitam mundo quidem dc mundi amatoribus odiosam, sed Deo & Angelis graram egerunt sub sanctissimis Legibus & Statutis in plura alia Coenobia ejusdem ordinis succcssii temporis trans.

125쪽

vione de Salnian. ticae excusia.

Ipsa die in Gallia seu Burgundia dc Coenobio Molismensi depositio sanctissimi Patris Roberti ejusdem loci Abbatis ocordinis Cisterciensis Institutoris, qui ex nobilibus parentibus ex Theodorico Patre & Ermen guide matre natus in Campania, & ante partum a beatissima Virgine, per annullum matri praegnariti datum, in sponsum futurum spiritalem seu filium adoptatus, ab ipsa juventute plurima futurae sua: sanctitatis signa dedit. Mundo autem va)edicens anno aetatis suae decimo in Cellense Coenobium apud Trecas Campaniar urbem secessit: ubi suscepto habitu Mnedicti no omnibuς in exemplum fuit; factusque hac de re ob praecelsa vitae me xita Prior hujus loci, paulo post in Abbatem Sancti Michae talis Tornodorensis non diu ibidem praefuit ob liberiorem Monachorum vitam : vocatus vero a quibusdam piissimis Eremitis ut iisdem praeesset, retardatus seu impeditus a suis, ad tempus propositum distulit. Interim tamen abdica to Praesulatu Tornodorensi cum in cliense Coenobium re versus esset, Prior sancti Arnulphi Provi nenii in Briena ele ctus est &misi us ab Abbate , Ex quo Coenobio iterum egredi Apostolico Rescripto compulsus, praedictis Eremitis in silva Molismensi praefuit, ubi ob novos undequaque discipulos accedentes , novum construxit Coenobium Molis mense dictum , caput plurimorum aliorum Coenobiorum

ut usque sexus. Quibus omnibus pias Leges dedit & sanct E praefuit , praediis vero & reditibus augentibu apud

Molismum cum tepidiores fierent Monacsi, nec facile Robertus Abbas tantam ignaviam compescere valerer, consultis quibusdam ex ferventioribus Monachis Alberico Priore, Stephano Sc aliis, omnes alibi simul secedere vove. runt , ubi strictiorem Observantiam amplecti illis liceret. Pergentes itaque Oistercium ut ibidem novi Ordinis S novae Oservantiae fundamenta ponerent, Robertum in Abbatem suum elegerunt , qui omnibus ibidem rite dispositis, instantibus Mosi sinensibus Monachis prioris vitς poenitentibus,post annum aut eirciter Rescripto Hugonis Lugdunens s dc aliorum Episcoporum suffraganeorum apud Petram- fictam congregatorum &de mandato Summi Pontificis re

dire compulsus est Molismum, Cistercio relicto, quod qui-

126쪽

MARTII. II,

dem satis egit invitus. Susceptus autem multo cum honore a Barrensibus civibus in transitu & tandem a sociis Molis mensibus, ibidem sanct E vixit usque ad mortem & ad annum aetatis suae plusquam octuagesimum sive nonagesimuin quo pie obiit hac die postquam vivens multa patrasset miracula ; quae quidem post obitum perseverarunt & visa sunt in ejus morte quam plurima in Caelo signa, sed praesertim crux multis ex stellis composita & pluribus aliis parvis crucibus circumtexta, Roberti sanctitatem indicantibus: sepultusque est ibidem multo cum honore astantibus multis Epiccopis, & Abbatibu & jacent adhuc ibi sancta ejus ossa solis exceptis brachiis apud Cistorcium , & Caroli locum Galliae Coenobia asservatis. Ejus autem vitistia scripsit primo Ado Molisnensis, Chrono logistae pene omnes Hus

sanctitatem notant.

UNDECIMO CALEND. APRILIS.

Vigesimo secundo Martii.

V Illarii in Brabantia obitus pii Patris Henrici Monachi, qui abstinentia celebris corporis sui infensus ho sis& durus castigator extitit , carnem enim cilicio domans adhuc duris verberibus cana dilacerabat. Factus autem Abbas septimus loci Sancti Bernardi juxta Antue iam dotamum annuo reditu &. Monachorum numero auxit; factus

que pro consilio celebris Legatus Ducis Burgundiae Ioannis I. aci Anglorum Regem pro nuptiis filiae praedicti Regis utrique Principi carus fuit , reversus vero ad Coenobium cum pluribus bonis operibus cumulatus & ditatus esset, appositus est ad patres suos, & ma sum sui desiderium posteritati reliquit, memoratus in Chronico Villariensi de Au ctuario ad sanctos Belgii hac die apud Arnoldum. In Suecia B. Bene ictus Alvastrae Monachus, qui ex Vlphone Nericiae Principe & sancta Brigitta claris parentibus.& generis nobilitate 5c vitae sanctimonia natus, a juventute

pie est educatus, susceptoque habitu Monastico in eodem

Clitonicon Vibilari ense Arnoldus de Raisse in Auctu

rio.

127쪽

Coenobio Alvastrae purissimam quamvis brevem instituit vitatam, ubi consummatus in brevi raptus est ne saeculi malitia mutaret intellectum ejus & innocentiae pueri praevaleret ;cumque post obitum mortuum puerum multis cum lacrimis defleret S. Brigitta mater, ejusdem Benedicti beatitudinis facta est per oraculum certa, memoraturque idem Benedi ctus apud Henriqueum ad hanc Martii diem & apud Amoliadum iii Auctuario Sanctorum Belgii ea die.

DECIMO CALEND.γPRILIS.. Vigesimo tertio Martii.

IN Gallia memoria pii amplexus S. Patris Bernardi oraniatis ab ipso Christo Domino pendente in cruce facti, dum

extensis brachiis & a cruce ex ractis, magno miraculo divum illum parentem ante ipsam crucem prostratum amplexu sibi astrinxit, & vulnera sugenda cidem praebuit: quam quidem visionem Medardus olim Abbas de Moris in Campania vidi sie testatus est , & eam fuSe narrat Historia Exordii Ci- sterciensis dis. a. cap. I. Nannetis in Britannia Armorica Venerabilis Bernardus Episcopus olim S. Patris Bernardi apud Claram vallem disci pulus , qui multum in observantia regulari probatus ex hoc Coenobio ad Episcopatum Nannetensem assumptus est ob praeclara vitae merita in qua dignitate gregem sibi commiscium verbo & exemplo pavit , mortuus in senectute bona &ascriptus in Menologio ad hanc diem. In Belgio venerabilis Genta Vallis loridae Abbatissa quae virtutum splendore celebris plures ad se virgines suo exem plo in claustrum attraxis, cumque multis bonis operibus

cumulata esset, visis in ipsius morte sisnis & prodigiis in commendationem pietatis diis sub globi ignei figura quibusdam continuis noctibus ante cubiculi jacentis Abbatissae fenestras tandem feliciter obiit, ut ad Christum, qui sponsus virginum est, recto tramite pergerer ; ascripta est ordinis sanctorum Menologio ad hanc Martii diem.

128쪽

N ONO CALEND. APRILIS.

Vigessimo quarto Martii.

JN Hispania ipsa vigilia Annuntiationis Dominicae & die

Parasceves anno reparatae salutis millesimo sexcentesimo sexto obiit piae memoriae Iustus de Matiena o nobili familia natus in regno Legionis, qui susceptus in Archi coenobio Congregationis & Reformationis Hispanicae de Monte Sion, in omni virtute progressum fecit, factusque uti nomi ne, ita reipsa justus. Tandem vero in Bona valle ejusdem observantiae Monasterio praeviis coruscationibus habitis sanacto fine consumptus est die qua Christus Dominus cruci affixus est, relicta probitatis suae apud posteros illustri opita

Dione.

Eodem die eodemque anno ac eadem hebdomada san cta depositio pii patris Petri a sancto Bernardo Congrega tionis Beatae Mariae Fuliensis Monachi, qui pro vitae 1 vae dc meritorum ratione, ac rerum humanarum divinarum ex perientia Superior Generalis clectus, eandem Congregationem pie & sancte per quinque annos rexisse dicitur; cujus quiuem singuli actus, aspectus, verba ac totus exterior homo interni decoris signum & indicium ita fuit, ut totum in eo ordinatum, totum insigne virtutis perfectioni stque forma instar sanctissimi Patris Bernardi Claraevallensist cujus nomen gerebat omnibus appareret , mortuusque post plura pietatis opera, uti vivens magnam sanctitatis opinionem suis virtutibus sibi conciliaverat, sic post mortem inter beatos spiritus creditur annumeratus & collocatus. In Polonia id quodam ordinis Coenobio cracoviensis Praesulatus beatus Simon Lipniciensis dictus de hujus loci Nonachus, qui post multa praeclara opera extremum vitae suae diem sancte clausit, relatus in Ca)endario Sanctorum ordiniS. In Armoricis obiit piae memoriae Ruandus VenetenssEpiscopus, qui olim in claustro pietatem sectatus eandem

129쪽

Calendatium Oidinis.

Hispani autho.

in Episcopatu retinuit, multis nominibus illustris. Obiit autem in senectute bona ad hanc diem Martii & ascriptus Menologio Henriquet. In Hispania & Abulens civitate venerabilis Mater Maria de Christo, quae ibidem in Coenobio Monialium OG dinis sit scepto velo, humilitate, paupertate dc caeteris virtutibus insignis fuit; & purissimam vitam duxit ad mortem usque, quae quidem anno millesimo sexcentesimo sexto evenisse dicitur , dc ipsa ascripta est Calendario ordinis apud

Henriqueum.

OCTAVO CALEND. APRILIS.

Vigessimo quinto Martii.

IN Hispania Coenobio sanctae Mariae Lauretanae regulariti observantiae festum Annuntiationis Dominicae olim in Lauretana camera peractae nuntiatae ab Angelo, ecper totum ordinem manet illa festivitas celebris uetermone hac de causa habito in Capitulo juxta morem. Ipsa die in Campania Galliae Provincia anno repar tae salutis millesimo ducentesimo vigesimo quarto in Dioz-ces Suessionensi fundata est a Serenis lima Campaniae Comitissa Domina Blanca Abbatia Sanctimonialium B. Mariae de Argeia solio filiationis immediatae Claraevallis, & hac ducausa dicta Claraevallis primogenita juxta visionem quam eadem Comitissa e caelo habuerat, postquam a viris probis sed praesertim a beato Arnulpho de Cornabo ut Converso Villariens magna sanctitate praedito discussa fuisset. ibi etiam pari die instituta fuit prima Abbati sia S. Ida Leodiensis omni virtute conspicua, & triginta Monialibus praesecta. In Frisia venerabilis Eiso Clari campi Abbas vir eximiae pietatis, qui illuc a Superioribus transmissus ut per has regiones Cliterciense Institutum dilataret, tantam sibi comciliavit apud exteros authoritatem de probitatis opinionem, ut intra breve temporis intuo dum multa ordinis Co

130쪽

nobia erecta fuerint , quibus omnibus tradita regula de pio vitae modo, multos tuae sanctimoniae post se reliquit aemu latores & discipulos: ascriptus inter viros illustres Ordinis ad hane diem Martii in Menologio. In Hispania Blasius Hortensis Abbas , qui calcatis lacu Ii delitiis, Cisterciensem reformationem est amplexus , in quae tanta virtute profecit, ut caeteris praepositus Abbas, eosdem vias vitae docuerit, potilis exemplo, 'uam verbo: mortuus in senectute bona post translatum suum Coenobium E loco de Cantanos in locum dictum de Horta, memoraturque ab Henri queo ad hanc diem.

Vigesimo sexto Martii.

Populeti in Catalaunia Beatus Petrus Marginei hujus

Coenobii Monachus, qui ibidem suscepto habitu de sanctis moribus informatus multa virtutis specimina sub initiosii tyrocinii 5c probationis dedit , ac post emissam pro fessionem aliquandiu perseveravit in arrepta regularis observantiae semita: Paulo post tamen suasionibus Sathaianae illusus de seductus , viam veritatis deseruit, de egrensus e claustro ex Monacho vi Iis Apostata, ac praedonum omnium hujus regionis Coriphaeus & Ante signanus factus,l rissimam hanc quam hactenus duxerat vitam multis sce eribus, latrociniis, stupris, homicidiis, aliisque criminibus deturpavit. Pluribus vero in scelere transactis diebus & an nis, coelesti tandem lumine, Deo sic volente, est illustratus, de ad se reversus sceleribus renuntians, sponte rediit ad Coenobium, ubi benigne ab Abbate ad poenitentiam susceptus& Ordinis rigori in sustinenda criminum suorum poena dc mulcta subditus, di hi primo carcere conclusus est, & duris verberibus percussus. Qua quidem poena minime contentus, ipsemet jejuniis, flagellis, cilicio, caeterisque austeritatis exercitiis propria delicta puniri ac emendari curavit:

dc ita ex praedone justus, ex reo pius effectus, post repar

Monumenta Hottae. '

vita S. Mattini Hortensis. vita ejus Minapud Popule

tum.

SEARCH

MENU NAVIGATION