장음표시 사용
131쪽
tum scandalum fratribus datum, obnixe petiit a Superiori bus ut per reliquos vitae suae annos, in eremum & desertum secederet, de ibi di lutionis suae vii. e poenas elueret. Quo obtento e Monasterio egressus est,hin antro sibi destinato sese recipiens, ibidem noctes ducebat insomnes terra nuda pro lecto utens solis oleribus seu herbis victitans , pane pro cibo, dc aqua pro potu contentus , sicque ad tantam vitae sanctimoniam devenit, ut a coelestibus spiritibus plerumque inter orandum visitaretur E caelis, dum in terris a Daemonibus sub diversis spectris vexabatur. Ipse vero fiducia in Deum posita , cos dem aliquando solis fugabat precibus, aliquando vero sub asin figura sua zona ligatos ad labores compellebat, & ligna, lapides ac caetera hujusmodi pro reparatione Coenobii seu cellae restauratione deferre cogebat. Quibus omnibus peractis plenus meritis A virtutibus, ac miraculorum dono insignis, sancto sine vitam clausit. Post cujus obitum adhuc fui serunt ad tumulum miracula, inter quae non minimum illud est, quod malis imminentibus Catalauniae audiri soleant tumultus & sonitus, ut ea vitare possint vicini. De ejus autem sanctitare dc poenitentia quamplures agunt, sed praesertim Maiari queus in Annalibus, αHenri queus in Menologio. Cistercii in Burgundia pia memoria venerabilis Patris Ioannis de Pontis ara hujus loci Abbatis, qui in ea urbe Pontis arens natus, in Normaniae partibus de Coenobio Mortui maris Dioecesis Rothomagensis habitum sus epit, ubi pro vitae merito praefectus & electus A bbas , virilem animum ac omni constantia firmum induit , tum pro virtutum acquisitione, tum pro jurium seu Coenobii sui ordinis seu Ecclesia: tuitione; unde altiori dignitate capax, ad infulam Cisierci scin omnium Patrum Abbatum S Monachorum est assumptus. In qua quidem dignitate taan piis operibus illustribus actibus claruit, ut magna: authoritatis vir apud omnes magnates extiterit , unde sola sua praesentia Conciliabulum Parisiis Philippi Pulchri Regis Galliae factione factum a faventibus Episcopis &. Praesulibus contra Boni factum VIII. Summum Pontificem, ipsi Philippo Regi infensum, fregit ac dissolvit. Qua quidem constantia a Bonis
132쪽
cio cognita, eidem Abbati ac successoribus apud Cister cium speciale privilegium in cera candida literas sitas sigilatandis quod nemini nisi soli Romano Pontifici licet in idem
Summus Pontifex concessit, sicut de imaginis in cathedrae sedentis in sigillo. Coactus tamen Ioannes, ob Regem ita Cifferciensem Ordinem succensum , cedere , plurimorum proborum Abbatum consilio cessit, A vitam privatam ac piam relictuo annorum suorum curriculo egit; mortuus in senectute Dona de inter ordinis Illustres ascriptu, ad xxvi. Martii in Menologio & aliis Calendariis. . In Anglia obiit venerabilis vir matterus cognomento Specς omni virtute conspicuus, Fundator Monasteriorum quorumdam ordinis, olim Sancti Stephani Hardingiter iii Abbatis Cistercii discipulus, ac ut dicitur Ric vallis Monachus, qui in magna pietate vivens, pie quoque decessit ex hac vita, & meruit ascribi inter ordinis viros illustres. .
Istercii in Burgundia totius ordinis Archi coenobio
beatus Petrus hujus loci Archimandrita decimus quartatus ; qui suscepto ordinis habitu multum claruit tum inprobatione, tum post inmissa solennia vota. Cognitus au tem ubique fama virtutis volante, vacante sede Cister-cii , .communi omnium suffragio ad Abbatialem illam di gnitatem est sublatus. Quar quidem electio & promotio in Ordinis utilitatem & animarum falutem vertit, mul iraque illi profuisset, nisi post sex regiminis menses jam senex ad mortis occasum accessisset; gravi enim morbo correptus, in Infirmitorium commune est deportatus ubi visitatus est ab Abbate Leon cellii& Priore Boniae vallis, qui ei mortem B. Hugonis Abbatis hujus Coenobii Bonaevallensis nuntia bant. Iam in o morti proXimus, meruit eundcin B. Hugonem ad c properantem cum duabus sanctis virginibus, α ipsummet ad praemium aeternum vocantem consp ere.
133쪽
Calendatium SS. Ordinis. M .le vetus.
Qua visione consolatus ec confortatus, pia morte consum ptus cst, tempore vigiliarum armo reparatae salutis mille si mo centesimo octuagesimo sexto, hac praesenti die qua af criptus reperitur in Menologio Cisterciensi & Calendario Sanctorum ordinis. In Bituria Galliae provincia & Coenobio Fontis Matriniaci B. Robertus Conversus, qui in Claravalle pie educatus & hinc Fontemia Mauriniacum transmisius pro Mona. sterii resormatione, vitae austeritate & sanctimonia domum hanc illustravit, cultorque Deiparae Virginis seculiaris D ctus, multas e caelo coruscatione, accipere meruit , imo ab
ipsa sanctissima virgine & Sancto Patre Bernardo jam inca esti gloria constituto visitatus, paulo ante obitum non exiguam de salute habuit siccuritatem, Quinta autem die ab ipsa revelatione aeger factus, juxta praedicti Patris Bernardi clatum oraculum, sancto fine quievit, ad supernam felicitatem post obitum iublatus, dc in dipticis Sanctorum ordinis annotatus ; extat vero ejus memoria in veteri ordinis san ctorum Catalogo & Calendario hac die Martii. In Valesia Galliae Provincia venerabilis Pater Paulus S, Lazari Monachus, qui post constructum suo ingenio & arte Monasterium , ibidem pie vixit; nunquam enim e Mona sterio egressus nisi sub primis religionis annis urgente dc co gente obedientia bis aut ter, tandem de licentia Superiorum sub clausura perpetua vixit. Vir in choro assiduus, invita austerus, dc in omnibus humilis, qui pluribus scriptis utilibus clarus & piis operibus celebrior, in senectute bona
post praevisam & praedictam mortem, pio fine obiit hac die
134쪽
Istercii in Burgundia obitus Sanctissimi Patris nostri Martriologium Stephani Abbatis hujus loci, qui Hardingus vulgari cognomine dictus & natione Anglus, pietati ab ipsa ju- oiales,. 'ventute addictus est: grandior vero factus, habitum ordi nis sancti Benedicti suscepit, dc tanto perfectionis desideario est succensus, ut strictioris observantiae cupidus, de consensu Abbatis sui proprium solum deseruit & ad Sanctoruria Apostolorum limina Romana venit. Qua peregrinatione facta, in reditu per Galliam rediens, quorundam Anachoretarum in Campaniae partibus pie viventium socius factus est. Volante autem fama virtutis sancti Roberti tunc Ab batis sancti Michaelis Tomodo rensis, ex eis fuit Eremitis qui cundem Robertum in Abbatem seu Superiorem postularunt. Cumque Monachi Tornodorenses renuerent, ipse iterum Romam pergens per Rescriptum Apostolicum ad Abbatem Cellensem directum eundem Robertum tunc Priorem S. AMulphi Pruvinensis obtinuit in Superiorem. sub quo cum caeteris Eremitis vitam Angelicam instituens multos in brevi habuit asseesas & socios. Quibus omnibus peractis novoque constructo Coenobio in silva Molismensi ibidem sistit in magna regii Iari observantia sub tanto M gistro. Institutus autem Molismi Pro-prior & Dccanus praecipuus a B. Abbate Roberto, chira paulisper crescentibus
opibus multos a Regulae observantia deviare adverteret,& eos cum Zelo discretionis negligentiae argueret, male ab eis exceptus est verberibus , e carcere tamen solutus cum eosdem devios non corrigi cerneret, de consensu Abbatis
Molismum deseruit ad tempus , dc in Prioratum seu Conventum de Uvariis secessit. Sed cum jam a multis cognita es set ejus sanctitas, vanam gloriam fugiens rediit Moli simum , ubi quibusdam ex ferventioribus 'Regulae aemulatoribus junctus, accepta ab Abbate licentia in Cisterciensem sil-
135쪽
uam post obtentum consensum Hugonis Legati ec Odonis Ducis devenit, ubi simul cum B. Alberico de aliis, ac paulo post cum B. Roberto, qui eorum exemplo illuc venit, subridi gissimis legibus novam vitae formam tenuit. Factus au tem ob insignem pietatem illustris, institutus est ejusdem loci Prior, Alberico in A bbatem a sancto Roberto substitu to: Alberico vero e vivis sublato, sub lectus cst Stephanus in Abbatem , in qua dignitate multos suscepit de instruxit discupiit' , sed praesertim Bernardum dc alios triginta socios,
postquam e caeso de propagatione ordinis futura , oraculum accepisset per Monachum recenter mortuum , cui ex obedientia an Deus ordinem gratum haberet,ut sibi renuntiaret Gunxerat. Fundatis aute pluribus Monasteriis de trans millis illuc Abbatibus de Monachis, cisdem sanctissimas Leges dedit, quas vulgari vocabulo Charitatis Cartam nominavit. Instar vero Alberici patris dc antiquorum patrum quotidie Psalterium ex integro persolvebat, de spiritu prophetico clarus, cordis secreta pluribus revelabar. Cumque Bernardus adhuc Novitius solitas preces, quas pro matre sua defuncta solebat recitare, omi si siet, Stephantis divina luce illustratus, defectum de negligentiam novit dc arguit. Miraculis clarus cum aliquando infirmaretur, nec Cellerarius haberet unde Abbatem aegrum ficeret, ejusdem Patris meritis inventus est pisciculus ex rostro cujus dam avis volantis delapsus; dc cum alio tempore Cistercium inopia magna laboraret, nec Stephantis, unde paupertati sub veniret, haberet ; fiducia in Deum posita, quos dam fratres V eZeliacum ad nundinas proximas cum tribus solis denariis transini sit ut necessaria emerent. Cui obedienates fratres, hominem in extremis laborantem invenerunt, qui ex pietate eisdem subministravit pecunias, quibus omnia victualia de sibi necessaria emerunt, ac cum quadrigis cunctis ad Abbatem redierunt. Quod resciens S. Abbas, simul cum Conventu eisdem obviam adiit , ut misericordiam a Deo sibi transmisiam susciperet. Plurimis autem aliis virtutibus ornatus & senio consectus , cum jam per viginti quatuor annos aut circiter feliciter Monasterium de
Ordinem renuci , caligantibus oculis prae senectute, dignu
136쪽
tatem suam deposuit, accepto prius a Patribus primoribus ordinis consensu: cui cum sub lectus fuisset quidam Guido, ejusdem electi nequitiam sibi divinitus cognitam aperuit patribus, qui eundem ab ossicio amoventes, Raynaldum virum insignem substituerunt, de sic in pace Stephanus plenus dierum de virtutum , sanctissimo fine quievit, anno salutis millesimo centesimo trigesimo quarto , sepultus primo in minori sacello aut Coemeterio Cistercii, Basilica & majore claustro nondum constructis : postea vero translatum est corpus sancti viri in majus claustrum cum aliis cadaveribus Sanctorum Patrum, ubi nunc altare est erectum dc ejus Dastum per totum ordinem celebrari hisium est a Capitulo generali Cistercii anno i6r . habito , non quidem hac die ob quadragesimale ossicium, sed decima septima Aprilis, qua die Sanctorum numero solenni ritu ascriptus dicitur a quibusdam. Rus autem nomen reperitur in Calendario Romano , dc ab innumeris authoribus ejus sanctitas lau
IN Agro Cameracensi & Coenobio Valcellensi beatus
Hugo Monachus, qui cum esset Cameracensis praeci- suus Canonicus Sc aliorum Decanus ac bonis operibus re digeret, ne tunc temporis mortuo Episcopo succederet, sua dignitate relicta, Valcellas aufugit, ubi mundo cum flore cespecto, humilis sub Monastico habitu delituit , de tandem vitae probitate ad mortem usque emicuit, dc suavi bonorum operum suorum odore apud posteros transmissio, sancto fine vitae suae diem ultimum cIausit. Ascriptus hac die in Calendario ordinis de memoratus in Molam Auctuario dc. apud alios authores. Comberonae in Hannonia solennis Supplicatio celebranda ultimo Paschatis festo seu feria quarta post Pascha propter ingens miraculum hac die ibidem factum, cum Mo-
137쪽
nasterium ab Haereticis & Novatoribus in odium fidei obicisum , Beatissimae Virginis auxilio cujus opem Monachi imploraverant , non sine miraculo ab eorum praeda ereptum est & liberatum , anno reparatae salutis millesimo quingentesimo octuagesimo primo. Savigniaci in Normania depositio B. Aymonis Monachi , qui ex Britannia Armorica in pago de Laudaco oriundus a iuventute Monasticae vitae rudimentis sub B. Vitalis primi Abbatis hujus loci Magisterio se subdidit. Vbi non exiguum tructum spiritalem ex Abbatis sui monitis & adhor-
rationibus retulit , nam orationi ferE continue diti noctuque vacans inedia, verberibus, cilicio, aliisque pcenis c O
pus castigabat, os a verbis otiosis& superfluis reserabat; lC- Prosis quoque Fratribus qui tunc frequenter aderant in Nonasterio humiliter ministrabat, & qui couid vile & at jectum erat operandum adimplebat. Grandior autem factus, &aetate ac virtute capax, sacros suscepit ordines, jus su potius Abbatis quam desiderii impulsu , nec facile citet Omnes quas habuit coruscationes seu visiones recensere, stive inter mi liarum solennia, sive in privatis suis orationibus: saepe enim & cados apertos, N. Iesum celebrantis sacrificio benigne annuentem advertit , saepe animas quae eju, implOraVerant auxilium, e purgatoriis locis in quibus detinebantur sitis precibus egressas & sublevatas, per revelationes resciebat, intima cordium sibi divinit lis nota proximis revelabat , ac tandem post lisbitum Benedicti num seu fri-seum aut ut quibusdam placet ceruleum quem prius suic perat in in Cisterciensem mutarum , & Savigia iaci associationem ad Ordinem , quae ad annum Domini millesimum cen- resimum quadragesimum octavum evenit, post informatos a se quam plures aiscipulos & Novitios quorum cura sibi demandata fuerat, i piis & sanctis operibus cumulatus, felicissima morte diem ultimum clausit, anno repararae salutis millesimo centesimo septuagesimo tertio hac praesenti vigesina nona die Martii ut notat Barberii Menologium. Corpus vero ejus sepultum primo cum aliis sanctis cada-Veribus Beatorum Vitalis, Godefridi, & aliorum Abbatum
ti Monachorum in sacello S. Cassiarinae Virginis, succes
138쪽
su temporis sub Stephano Abbate effossum est E terra, de translatum solenni ritu ab Episcopo Abrincensi & aliis An. tistitibus in Basilicam ejusdem Coenobii, post notificationem eorundem sanctitatis per visibile signum & coruscatio nem e caelo transmistam in sepulchra eorundem sanctorum ut alibi dicitur , manet vero ascriptus B. Aymo in omnibus Calendariis Sanctorum ordinis. Extat adhuc vita rius manuscripta apud nos , ex Savigniacensibus archiviis d sumpta. In Belgio de Coenobio Belli prati Venerabilis Soror Aia Ex actis ejus ibi.
gnes de Chastilion ibidem non longe ab oppido Gerardi - :hbui .Emonte Sanctimonialis insignis; quae post pIura pietatis ope- Rati sesera de multas perpessas in oratione ec stases 8c innocentisti mam vitam ductam, ita ut nullum verbum proferret quod in peculiarem Dei honorem seu proximi aedificationem de utilitatem non cederet, pio fine obiit, annotata inter caeteras mulieres Belgii sanctitate claras ab Arnoldo Nouveo
in Auctuario ad Molanum, de ascripta Henriquet Menologio ad hanc diem Martii.
IN Burgundia Sc Coenobio Clarae vallis B. Raynaldus Exordium ordia Monachus , qui ab utei o matris selectus a Deo , dc quasi ab aliorum massa segregatus per peculiarem designationem, ac magna puritate donandus, ut in Exordii Cisterciens s li M. bello legitur, futurae sanctitatis signa dedit: unde ab ipsa juventute ad claustrum a Deo vocatur. Primo qui scin S. Amandi Coenobii ordinis Benedicti ni Monachus fuit: postea vero audita S. Bernardi sanctitatis fama strictioris ob servantiae gratia ad Cisterciensem reformationem, transivit ubi apud Claram vallem sub eodem S. Patre Bernardo pth vixit, factus' ; antiquorum patrum virtutum ςmulator insignis, multis piis operibus claruit: imo revelationibus e caelo illu-
139쪽
stratus, caelestes spiritus habuit per apparitionem familiares. Cum autem aliquando in spiritu Beati ilimam Virginem quasi Monachorum in agro laborantium sudorem abstergentem advertisset, tanto cum fervore labori institit . ut tandem corpore fatigatus &fractus, animam Creatori per felicem obitum reddidit , ascriptus post mortem inter viros illustres Ordinis, ad hanc diem in Calendario Sanctorum ordinis. Ibidem in Claravalle commemoratio cujusdam pii Conversi de supradicti Raynaldi Monachi, virtute insignis de probitate conspicui ; qui e mortali hoc stallo sublatus, perrexit ad caelum hac die memoratus in s upradicto Beatorum ordinis Menologi O. Villarii in Brabantia B. Walterias Conversus, qui in saeculo dives , paupertatem Monasticam maxime coluit in claustro , Clitastoque soli adhaerens per assiduam caelestium rerum meditationem, in virum sanctissimum evasit , ac deposita carnis sarcina, animam transiitisit ad Caelos , ascriptus Menologio ad hanc Martii diem.
IN Germania B. Ludovicus Heisterbacensis Monachus, qui miraculose conversus & a gravi morbo illico liberatus & sanatus , post conceptum religionis votum ibidem Crdinis habitum suscepit, ac postea purillimam vitam in claustro duxit , & sic omni virtute instructus, nonnisi pietatis de sanctimoniae signa dare potuit: mortuus in senectitie bona, & ascriptus post obitum inter ordinis Illustres in Menologio ad hanc diem. In Regione Leodiensi B. Sapientia Monialis & Priorissa Montis-Cornelii, quae B. Iulianam dc plures alias virgines ad habitum ordinis sitscipiens, easdem suo exemplo & sacris suis documentis ad virtutem efformavit; pietateque su-
140쪽
pra caeteras clara obiit, non sine sanctitatis nota, & ascripta est in Clendario Sanctorum ordinis ad hanc diem. Cistercii in Burgundia B. Gogvinus quintus hujus loci Abbas , qui primo susceptus in claustro Cistercii ad probationem tanta claruit sanctitate, ut hinc extractus ob vitae metatum, Bonaevallensi Coenobio in Delphinatu praefectus fuerit Abbas : postea autem crescentibus donis δίmeritis se ad altiores dignitates vocatus est. Nam Cistercii Abbas & Patriarcha est renuntiatus; in qua quidem dignitate verbo & opere praefuit δc profuit, ac plura suo tempore Statuta salubria & utilia toti ordini dedit. Mortuus in senectute bona & inter Praedece res sanctos computatus, ac sepultus in maiori claustro Cistercii, memoratus est Gozvinus in epistola xxvii. S. Patris Bernardi.
AET 1 in Sicilia Translatio corporis B. Nicolai Monachi ordinis Cisterciensis , qui natione Siculus mira sanctitate floruit ac miraculis de signis refulsit, ut ad hanc diem notat Octavius Crietanus in Idea operis de Sanctis Siciliae ex Monasterio Naetensi., sacvt dc Menardus in suo Martyrologio Benedictino hac die.