장음표시 사용
181쪽
singulis ibidem solennis supplicatio in hujus transsationis memoriam & signum perpetuum , de licentia & consensu
Capituli Generalis ab eodem Abbate Stephano obtenta. In Gallia beata Holidis virgo Sanctimonialis, quae saeculo renuntians ut Christo sponso adhaereret, angelicam in Monasterio vitam duxit. Vnae corpore soluta , iisdem Angelis jure creditur sociata, hac praesenti die Calendatio Sanctorum ordinis inscripta. Extat vero Monasterium Montalium ordinis hujus nominis sanctae Holidis in Gallia seu Campania in dioecesi Catalaunensi ubi forte ipsa vixit.
Thesaurus perse- In Hispania venerabilis pater Ambrosius Ferramen sis
'' ''- Ilo nactius , Regularis observantiae professus, charitate, humilitate & obedientia in juventute praecipuus: successu vero temporis caelestibus coruscationibus irradiatus, propter eximiam virtutem electus est Superior generalis hujus Congregationis; in qua quidem dignitate inferiores multis virtutum exemplis informavit. Mortuusque anno salutis . millesimo sexcentesimo decimo tertio, creditur beatis mentibus associatus :& memoratus in Menologio apud Henri queum ad hanc diem.
182쪽
I69. . . . . . . . . . . . t . . . . . a . . .
I E c A L 1-monte in Gallia ad Isarae ripas sub cuiae bulvi labi. dioecesi Bellovacensi, repositio capitis sancti lacobi minoris Christi Domini A postoli, quods mcto Resi Ludovico Carolus Romanorum
Rex de Imperator e suo sanctarum reliquiarum s rario extractum transmisit, illoque pientissimus Ludovicus Francorum Rex suum Regalis- montis onasterium recenter fundatum decoravit , ut testantur literae ejusdem Imperatoris adhuc in hoc Coenobio asservatae. In delgio lancta Sapientia Monialis Monasterii de Ra Viis B. Iulianae. meya, quae caelestibus visionibus illustrata-multis virtutibus decorata, facta est una ex prudentibus virginibus, quae sponso Christo perpetuo adhaesit, minime ab eo postea se paranda , ob meritorum copiam, & annotata Menologio Ordinis ad hanc diem . .
183쪽
SEXTO NONAS MAII. Secundo Agati.
IN Lusitania depositio beatae Masaldae Reginae, quae nupta Henrico Castellae Regi sine ulla praevia dispensatione 1 Summo Pontifice accepta, &ob vetitum consanguinita talis gradum in 'iuptiis, publica judicis ecclesiastici senten tia disjuncta, matrimonio nondum consummato, facta est Monialis in Coenobio Sanctimonialium sancti Petri de A rouca , ubi per reliquos vitae suae annos reclusa , diu noctu que per orationem Deo adhaesit. Feriisque secundis inuat iis & sextis, solo pane & aqua contenta, rudi cilicio corpus& carnem vexavit ; & indicto sibi strictissimo silentio, vitam innocentissimam duxit. Sicque signas in vita, & post mortatem celebris, immortalitatis gloria donata est hac die mor tis suae, ut testatur VasconZesus: etsi sint qui hanc mortem ad praecedentem Maii diem referant. In Hispania Alcantarae militiae sub ritibus Cisterciensi bus erigitur militia de Truxillo dicta, ut hac die testatur Calendarium ordinis Divione excusium. In Hibernia venerabilis Pater Canis is Nucalensis Monachus qui natione Hibernus, & ab ipsa pueritia sanctis moribus imbutus, in Hispania eam pietatem quam primo hauserat, non deposuit. Imo reversus in Hiberniam, omnibus in exemplum fuit . totus enim saluti proximorum addictus , plures ad veritatis viam concionibus & privati colloquiis , ex haeretica pravitate reduxit. Multorumque priorum operum manipulo ditatus, ovans pervenit ad Chri stum. Memoretus ab Henriqueo inter ordinis Sanctos ad secundam Mali; ubi eum miraculorum gloria illustrem, di
184쪽
REgal monte in Francia solennis commemoratio sanctae Tabulae hujus lo- Crucis Christi Domini, cujus ligni sanctissimi particula ε' ibidem religiose asservatur, olim illuc a sancto Rege Ludovico e Palestina seu Sicia transmissa. Fitque hac de re ibi in numerus populorum hac die concursus ad tria aut quatuor fere millia hominum singulis annis cum vicinis parochiis re Canonicis Ecclesiae sanctorum Cosina: dc Damiani de Luzarchus , qui illuc sacra supradictorum martyrum dc aliorum corpora solenniter in Crucis occursum deferunt. Brugis in pelgio transsatio corporis beati Ildesbaldi ter- Tabulae Dunarii Dunensis Abbatis, quando E Bogardio Dunensium Mo- RM nachorum hospitio Brugas solenniter est translatum, integrumque penitus & a putredine illaesum repertum est; quamvis a quatuor saeculis & amplius sub terra fuisset reconditum : quod non sine miraculo factum credi potest. In Scotia ascriptio seu canonizatio publica sancti Wal- Arnoldus Vesoa.
leni Mibrosensis olim Abbatis facta ob ingentia miracula ad Sancti hujus tum clium patrata, & purissimam vitamquam olim ibidem duxit. In masconia Fulliensi Coenobio prima institutio Con- .gregationis Fulliensis a Domino Ioanne Barrerio ex Abbate commendatario regulari, facta, sub insolita vitae austeritate &strictissima disciplina. Fusiniaci in Picardia depositio beati Alexandri Conversi& Scotiae Principis, qui spreto paterni regni sceptro cum Robertu, Rusca corona, dc omni saeculari pompa contempta, suasione suae 3s. propriae sororis Mechiildis incognitus e Scoria in Galliam A riti uici,n iis venit i factusque humilis Conversus apud Fusiniacum ibi- exemνl.-dem diu latuit, & multa suae sanctitatis signa dedit. Vilibus enim exercitiis vacans, caseos efformans, & animalibus pa in bulum ministrans, tantam gratiam apud Deum sibi conciliavit , ut praeostunsa illi gloria quam disposuerat Deus, tan-
185쪽
caetatius M. a. maria istim μι
dem ex hoc mortali stadio evocaverit. Mortuusque cuidam Monacho apparuit, duplicem coronam gerens, unam quudem prae manibus aliam vero in capite pro duplici aureola quam tanquam Princeps qui saeculum calcaverat, dc tanquam Monachus, qui Deo adhaeserat, sibi promeruerat. Sepultusque jacet in antiquo Fusiniaci Coemeterio, ubi adhuc lapis sepulchralis coni picitur, dieique locus a peregrinis obsolatium quod hinc habere solebant, est frequentatus: erii Cisteretenses pii hujus fratris ossa retro majus Altare in propria Basilica tumulata fuisse credant, ob antiquum ibidem positum epitaphium seu vitae compendium Alexandri historiam referens, quod tumuli testimonium non ita ce tum est, cum aliunde adhuc Fusniaci videatur.
QUARTO NONAS MAII. Vuarto Maii.
IN Brabantia beata Catharina Virgo SanctimoniaIis, quae ex Iudaeis parentibus nata & ritibus Christianis minime imbuta, a juvenilibus annis quasi in benedictionibus dulcedinis praeventa , beatae Virginis quam quociuo modo
coluerat apparitione ad fidem orthodoxam eri instructa. In cujus rei gratiarum actionem , Catharina apud Parcum- Dominarum Sanctimonialium ordinis Coenobium non longEa Lovanio monasticam vestem cum sacro virginis V lo suscepit. Vbi Rachelis nomine mutato in Catharinae no men, longo religionis martyrio & diuturna Regulae ac Si rutorum observantia, patronae suaefacta est aemulatrix. Tantaque extitit in fide & sanctitate constans, ut ad mortem usquEquod Christo sponso voverat, reddiderit. Ac tandem felici morte ad eundem in caelum perrexit; ascripta pro merito Calendario Sanctorum ordinis hac quarta Maii die .
coruscans miraculis ad tumulum.
In Leodio & Alnae Coenobio elevatio corporis B. zrici Prioris, & sociorum ejus sanctitate illustrium, ut ad hanc diem annotavit Ordinis Calendarium.
186쪽
In Hispania Vallis-Paradisi Coenobio obiit beatae me Theomitus pers moriae Didacus Donatus, qui dili ibidem piissime conver 'μ' fatus, admiranda simplicitaris & humilitatis exempla post ris reliquit i assuetisque caelestibus delitiis inter orandum quam plurima didicit arcana, quς passim pro praesentium
pietate evulgavit. Factus autem vitae austeritate & morum 1anctitate daemoni infensus, ita ut ad ejus praesentiam territus fugeret, extitit Deo & hominibus carus. Vndh post morate habitus est ut sanctus, ic in claustro deceti donatus est sepultura, ac ascriptus Menologio Henriquet ad hanc diem.
N Andegavi a Galliae provincia & dioecesi Andegaven-
I si dedicatio B. Mariae de Oratorio, Coenobio filiationis Cistercii ab anno millesimo centesimo vigesimo primo condito , & inter alia Coenobia ordinis vigesimo secundo. In Hapania de Ecclesia Seguntina commemoratio beati Martini Hortensis Abbatis &. hujus Ecclesiae Seguntinae Episcopi , cujus caput Angeli ministerio E propria fossa extractum, cuidam Canonico datum est, ut ibidem istius Sancti sub nomine sancti Sacerdotis festum celebraretur singulis annis pari die , quod quidem ab his temporibus est obseravatum. Sed ut magis veritas Sancti innotesceret , effossa iterum terra, corpus beati Martini acephalum apparuit, quo Angeli revelationem firmavit. In Gallia passo plurimorum Monachorum ordinis variis in locis ultimo saeculo i quod millesimum quingentesimum nominamus in in odium fidei Novatoribus &. Eccle sae orthodoxae infensis hostibus multis suppliciis vexatorum , qui tandem martyres occubuerunt : annotati Calendario Gallico, & in literis quas Abbas Cistercii ad universos Ordinis Abbates stripsisse dicitur , inserti. In Belgio venerabilis Aleydis prima Vallis-Ducis Antistita, quae nobilibus parentibus in Brabantia nata, multis
187쪽
naturae & gratiae dotibus eluxit. Factaque ordinis Monialis &ob eximiam vitam hujus novi Coenobii Abbatissa, plures suae virtutis haeredes Christo acquisisit. Insigni vero cli ritate decorata , omni modo pauperibus subvenit , quibus humiliter ministrabat, sicut & caeteris omnibus, qui cultum Dei promovere sive verbo sive exemplo, videbantur. M tua tandem sanctE post piissimam. vitam , ut ad sponsum Christum secura pergeret; annotataque est inter ordinis Sanctas ab Henriqueo ad hanc diem.
PRIDIE NONAS M A II. Sexto Maii.
IN Hannonia depositio B. Henrici Eriscopi temporibus
Guidonis Abbatis Cistercit miraculose ad Ordinem con- . versi, &. In Coenobio Camberonensi Monachi, ubi reliquos vitae suae annos in senectute bona peregit. Meruitθue a pluribus authoribus post mortem laudari, de inscribi Menologio ad 6. Maii , ubi tamen levi satis fundamento Parisiensis Episcopus nominatur. In Ostrogothia beatus Petrus Prior Monasterii de Alvastra, vir paupertatis, abstinentiae & observantiae regularis amantissimus; cum enim extra scpta Monasterii viveret, vivendi monasticam rationem severiorem semper religio Eservabat, in vigiliis, jejuniis, abstinentia & mortificatione
carnis. Famem, sitim, labores, contumelias dc persecutianes aequo animo tolerabat, super nudam terram saepius recumbebat. In seipsum severus, in alios benignus erat. Cumque bonum certamen certasset & cursum consummasset, ad repositam sibi caelestem coronam, plenus dierum, emigravit anno salutis humanae 1378. ut in suis Annalibus ad eundem
188쪽
BIturicis in Gallia elevatio sacri corporis sancti Guillel mi Bituricensis Archiepiscopi, & olim Abbatis Fontis- pontis. Ioannis ac Caroli- loci ordinis.Cisterciensis . facta a Getarardo successore Archiepiscopo ad annum millesimum ducentesimum decimum septimum. Fulgentibus enim ad ejus tumulum miraculis , Gerardus Archiepiseopus Romam adierat ut eundem catalogo Sanctorum ascribi procuraret. Cumque negotium protelaretur & retardaretur Romae, visione facta Summo Pontifici Honorio III. & cuidam Archidiacono Hiberno , qui vexatus ab adversariis quibusdam, tutelam & securitatem a sancta Sede postulabat , idem monitus est ut sancti Guillelmi auxilium imploraret, ac in ejus honorem collectam Exaudi quissumus recitaret simul cum psalmo Iudica Domine nocentes me; cui visioni ter rei teratae credidit tandem Archidiaconus. Ea autem exposita Summo Pontifici, qui prius similem fere visionem per noctem habuerat, petitioni Archidiaconi annuit, & de consilio Cardinalium canoni Zationem sancti Pontificis faciendam decrevit.
In Normania beatus Adamus de Trappa Sagiensis dioe- Seguinus,iscesis Abbas, vir pietate clarus , qui nobili prosapia natas V se nobilem animum induit, relictoque in ip pubertate saecu ... 'lo & suscepto ordinis habitu , magnam sanctitatis opinionem suis piis operibus sibi apud alios conciliavit. Vnde post aliquot annos a monastica professione Trappensi Coenobio A boas praefectus , multos sibi & Christo aggregavit discipulos; quibus in omni virtute, verbo & exemplo edoctis, abiit ad canos, perpetuo apud posteros commendandus.
189쪽
Marrerologium Romanum. Liber vέrorumilitii trium ordiis
IN Comitatu Burgundiae & Coenobio Bellaevallis dioe
cesis Bisiuntinae & per totum ordinem Cisterciensem in stivitas sancti Petri Archiepiscopi Tarantasiensis, olim ex Monacho Bonaevallis Viennentis, & Abbate Stam ediensi intra Sabaudiam, ad ipsum Archiepiscopatum Ecclesiae T rantasiensis ob praecelsa vitae merita sublimati, & continuis miraculis in vita & post obitum conspicui , qui licet non hac die, sed decima quarta Septembris, ubi de ejus actibus agminus , obierit: ob impeditam tamen illam mortis ejus diem propter festum Exaltationis sanctae Crucis , de mandato Summi Pontificis , ipsius festum in praesentem diem est transsatum. Fiebat autem olim solennis supplicatio per claustrum cum stationibus& responsoriis tribus, ut ex antiquis Capituli generalis Ordinis decretis colligere licet. Imo proprio colitur officio in Coenobio supradicto Bellae vallis, propter sacra hujus sancti Patris ossa ibidem asservata. In Claravalle beatus Galterius Conversus, puritatis &innocentiae jubar ; qui literis ignarus, doctis tamen minimEinferior fuit ob praeclaras illustrationes E caelo acceptas. V mariusque factus in supradicto Coenobio, mira cum charitate&justitia, prout unicuique opus erari cum gaudio distribuebat, vistatur vero aliquando ab Angelo, plura ab eo didicit arcana: sicque meritis & gratiis dives, felici morte perrexit ad caelum.
IN Lusitania obiit piae memoriae illustrissimus Princeps Petrus Alcobaciae Monachus , dc Alphonsi Lusitanorum Regis
190쪽
Regis frater; qui post sequutam Rculi militiam jam bellicis pilone regni La-
operibus clarus, contempto mundi schemate & Opibus, Ber- 3M u .- , lunardi Abbatis Claraevallensis sanctitatis rumore ad Ordi- , his . Inem attractus est, deposito prophanae militiae cingulo, ut sacrae Christi Regis nomen daret. Sicque factus humilis Monachus in Alco bacia , multis virtutibus claruit, cultui Deia parae Virginis deditus, quo fervore Petrus eandem coluit; cumque tantae Virginis imaginem aliquando attenta incnte contemplaretur, & in ea mirabiles ejusdem virginis dotes perpenderet, extra se factus totus in amoris suspiria dimu xit , & caelestibus inisteriis plerumque intentus, noctes ali quando ducebat insomnes in oratione persistens. Sobrieta. ti etiam deditus, unieam refectionem per diem sumebat. Si lentii quoque amator, per sex menses aliquando siluit. Humilis denique in omnibus existens, nunquam sacris ordinibus initiari voluit, etsi ei consulerent Superiores. Tanto enim gradu indignum sese existimabat, ut in statu laico voluerit perseverare , non alta sapiens , sed abjectis & vilibus exercitiis libenti animo vacans. Cumque multarum virtutum cumulum sibi comparasset, spoliis hostium suae salutis ditatus , ovans perrexit ad Christum, hac die in Calendario Sanctorum ordinis annotatus. In Claravalle beatus Petrus Conversus S. patris Bernardi Calendarium
discipulus; qui spreta saeculi militia, delitiis&opibus . habi si iii mium monasticum assumpsit, ibique spiritalibus exercitiis quam maxime deditus , ex illiterato homine, doctus in salutis studio evasit: & sic virtutibus conspicuus, sancto patri Bernardo extitit charissimus. Mortuus in senectute bona hac die aut sequenti, ut ex Calendario Sanctorum ordinis suspicari licet.
IN Regno Valentiae procurante Ioanne Aragoniae, Ca- Tibulae hujusl.- taloniae dc Valentiae Rege, anno Domini millesimo tre- ςi