Series sanctorum et beatorum ac illustrium virorum sacri ordinis Cisterciensis. Authore r.p. Claudio Chamelot sacrae facultatis parisiensis doctore theologo, ..

발행: 1666년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

centesimo decimo septimo, vel, ut volunt alii, decimo no no cx Templariorum Militum spoliis instituitur ordo mili raris de Montesia sub ritibus Cisterciensibus, authoritate Ioannis XXII. summi Pontificis , qui quidem datur regendus in temporalibus Guillelmo Erilio primo Praefecto & viro clarissimo i in spiritualibus verb Abbati de sanctis Crucibus

candida vcste cum cruce rubra militibus pro habitu & insitagnibus data. petiti, de vie In Hispania S. Thereia Sanctimonialis Coenobii de Graia ero Abbas μμι deses quod construxerat & cui praefecta in Abbatissam, Q mis cui ex Regio Aragoniae sanguine erat nata, ita Regium anu Seguinullis. s. mum induit. Fuit enim sanctitate illustris, multis dotibus as Ordio. animi decorata, & piis operibus ornata; quae migrans ad sponsum, hac die decima Maii in Menologio annotata est.

' ης ' 4i I N Gallia Coenobio Pontigniaci depositio beati Guido corii iussi. s i I nis sancti Patris Bernardi Claraevallis Abbatis fratris, qui

. o. omnium suorum fratrum primogenitus existens, & hac deor- - --- causa ditior & locupletior omnibus, illis videbatur saeculo tenacius inhaerere. Sed monitis sancti fratris sui Bernardi compunctus, illico mundum affectu reliquit, Religionique nomen libenter dedisset, nisi conjux ejus pertinaciter proposito restitisset. Morbo tamen gravi correpta , uti ei prae dixerat Bernardus, coacta est voto mariti consentire. Da loque consensu, Guido libere fratribus aggregatus Cister

cium adivit, ubi ducto Religionis tyrocinio sub sancto P tre Stephano Abbate Cistercii, & emissis solennibus votis. postea in Claram vallem transmissus est cum sancto Abbate Bernardo. Hincque post probatissimam vitam Pontignia cum transsatus, uti vi longe seiritu prophetico praedixerat Bemardus , virtutibus quibusvis ornatus sancto fine qui e vit, hac die ut in Calendario Sanctorum ordinis licet col

192쪽

Iigere. Rus autem gloria post obituist S. Patri Bernardo revelata est, quam aliis postea Bernardus renunciavit.

IN Gallia Coenobio Regalis- montis die Dominica infra octavas Ascensionis commemoratio sancti Sulpitii pii dicti a mansi eludine, & Archiepiscopi Bituricensis , in cujus ,

honorem olim sacellum portae fuerat sacratum , extatque ibi manus ejus in theca argentea reposita. . Alnae in Leodio obitus beati Verrici Prioris, qui ab vita MM.apπε. adolescentia jusum Religionis suscipiens, disciplina mO- L rum claruit factus liberalis in pauperes, eisdem quaeque diense. prae manibus occurrebant, erogabat. Vnde cum aliquando Arnoldus de nihil amplius quod distribueret, haberet instar S. Martini, ut nudum sibi obvium tegeret, propriam tunicam exuit. πώ-. Tantaeque austeritatis fuit, ut saepe saepius e choro exiens secret6, virgis de funibus propria membra dilacerabat in Capitulo. Nec penso officii diurno ac nocturno contentus solato, psalterium adhuc per diem in Ecclesia ex integro persolvebat retro majus altare latitans, ne ab aliis videretur in Dormitorio pausantibus. Cumque multis praenuntiaris spiritu prophetico clareret, & miraculi, ut dicitur corus, caret, reddita pluribus languescentibus sanitate, qui hujus sancti viri in Missarum solenniis ablutiones cum fide pota- bant: bonis cumuIatus operibus, migravit ad Christum. anno Domini millesimo ducentesimo decimo septimo , sepultus in claustro Iectionis, is qui fuerat lectionis amator. Hacque die in Calendario Sanctorum reponitur. In Germania Coenobio Veteris-montis Ioannes Here- Vita s. Engelachim Conversus & vir eximiae virtutis , cujus laudem praecq berii colonien- fuit Caesarius lib. 7. historiarum sui temporis, sicut & Surius, A -h P st ' . Claruitque Ioannes spiritu prophetico, & obdormivit in Caesarius M ν. Domino hac die insertus Menologio. 7

193쪽

CALENDIS

TERTIO IDUS MAII.

Decimo tertio AGH.

CAstellione in Burgundia oppido ad Sequanam in E clesia S. Beroto sacra, ablactatus est spiritali lacte Beria nardus Abbasa beatissima Virgine, dum ante ipsius Virginis imaginem, in sinistra altaris parte cujusdam sacelli poli

tam, totus amore flagrans oraret, & haec verba proferret, Monstra te esse matrem, ut varia testantur manu scripta, ab authoribus pluribus relata, & ejusdem loci Castellionis monimenta.

In Picardia & comitatu Boloniensi non longe a Mon. strolio oppido ad mare, dedicatio Ecclesiae B. Mariae de Loimgo Vi llari ordinis Cisterciensis & filiationis Clarae vallis ac Saviniaci, cujus quidem dedicationis anniversarium, nunc temporis non hac die qua esset celebrandum , sed ea qua Doloniensis Ecclesia suam celebrare solet dedicationem,

recolitur.

Dunis in Flandria B. Thomas Monachus, qui e Belgi in Angliam transmissus a Superioribus pro quadam Ecclesia ordinis administranda, comprehensus est ab haereticis. Et primo quidem in carceratus pro fide multa sustinuit, postea vero constans in eadem fide, capite plexus est & p tibulo suspensus , semivivus in frusta divisus , & sic felici agone consummatus, ascriptus est Menologio. d hanc

diem

194쪽

PRIDIE IDUS MAII.

Decimo quarto Maii.

IN Bohemia Coenobio Aulae-Regiae plures B. Monachimartyres, qui a fidei christianae & orthodoxae hostibus in tercepti , trucidati sunt pro Christo Domino , in quorum martyrii signum, perpetuum creditur viSere miraculum, in arbore cui sustensi sunt ipsi martyres, dum folia ejus habutus monastici formam referunt. Annotati sunt isti in Meno, logio ad hanc diem. In Claravalle B. Petrus Monoculus dictus, Abbas sanctus , qui genere clarus & regio sanguine natus, illustrior ad huc sanctitate extitit. Nam spreta mundi pompa, & relicto patrio solo ac saeculi fastu simul cum studiis, Igniacum Campaniae Coenobium venit; ubi per visionem quandam: . Virginis in throno residentis & puerum ipsum ad se vocantis, ac teterrimum canem ingressium impedientem repellentis, conversus: suave Religionis jugum suscepit bonae indolis adolescens. Variis autem gratiarum donis irradiatus, in brevi totius sanctitatis culmen attigit. Factus enim successu temporis pro merito Igniaci Prior, tanta probitate vitae adhuc refulsit, ut praehabita a quodam Monacho visone dum in Ecclesia oraret cujusdam praecipuum candelabrum ex E clesia per fenestram transferentis, futura ejus promotio ad Vallem Regiam designata fuerit , quod quidem accidit. Nam electus Abbas praedicti loci, onus jussu potius & Superiorum imperio, quam spontanea voluntate suscepit. Et

hoc Coenobium tanta cum prudentia rexit, ut totius Vi

tutis & sanctimoniae jubar sese omnibus exhibuerit. Totus quoque in lacrymas, quas pro delictis propriis & aliorum effundebat . oculorum alterum deperdidit. Quam ob causam Monoculus est cognominatus. Ehhanc quidem jacturam runco patientius tulit, quanto cum animi hilaritate diacere solebat, sese ab uno piaedone deinceps liberatum, ex duobus quibus antea vexabatur. Cumque aliquando per

Z iij

Brucchius in Clonologia. Vita ejus M M. Tabula: Clar-- vallis.

195쪽

181 CALENDIs

spiritum quosdam rusticos Monasterio infensos, quandam. villam de grangiam comburere velle monitus fuisset; eos . dein per Monachum & moneri & ad se accersiri jussit in In

firmitorium , ubi aeger decumbens eos cum tanta ben nitate alloquutus est, ut malitiam corum detegens , eosdem 1 perpetrada malitia non sine miraculo dissuasit, & contento;

remisit. Mortuo aute Abbate Igniaci, e Valle. Regia Igniacum concordi fratrum suffragio translatus est. Quod quiadem onus nisi invitus suscepit. Verium sub ipso sancto Patre Gerardo Claravallensi Abbate nequiter occiso apud Igni cum i Pseudo-Monacho Hugone de Bagochiis, vix a lacrymis M a cordis moestitia sese temperare valuit , ducto enim sancti martyris corpore in Claramvallem , tristitiae solatium non admisit, donec E caelo consolatus inter missarum solennia per visonem sanctorum Bernardi, Malachiae, de eiusdem Petri gloria refulgentium, rediit ad suos. Paulo post tamen novo iterum Abbate Clara- vallens defuncto, ipse in hjus locum assiimptus est. Raptusque potius Claram- vallem quam ductus, 1 priori vita non destitit, imo interioribus omnino deditus, & columbina simplicitate praeditus, relictis externis Cellerario, iis quae ad animarum salutem pertinebant, vacavit. Externa tamen non spernens,

eorundem curam Philippo Regi sibi consanguinitate propinquo ac charissimo, per Cellerarium tractanda commisit. Nam cum aliquando Rex ipse sanctissimum illum virum pro externis sui Monasterii negotiis egressum E solitudine, ocquasi taedii pertaesum quod tandii, per saeculum manere

coactus esset, conspiceret: eidem compatiens, haec ei vemba dixisse refertur. Curet Claramauis Abbas que intus Mona-

serii sunt, ego qua foris sunt curabo. Sicque reversus Abbas ad Monasterium , quietilis & liberius Deo adhaesit , imo totus in internis positus, primo sui novitiatus rigore & eritimaeva disciplina minime tepuit : sed in dies evadens lam. ctior, etsi in hac abbatiali dignitate esset, in magna tamen

paupertate vivebat anica veste contentus, quam viliorem

sibi dari curabat, Ortam vero litem pro praedio sui Monasterii a vicino quodam Nobili usurpato, sola sui animi mam suetudine sopivit. Nam cum sanctus ille Abbas soli adver-

196쪽

serio suo Iitem susceptam dirimendi jus mira cum simplici tale solo verbo reliquisset, & impunE adversarius praedictum praedium illicis contra propriam conscientiam ad se

pertinere asseruisset, ac in domum laetus revertisset, monitusque ab uxore ut ablatum restitueret praedium, nEquidpiam pejus in ultionem injuriae sancto viro illatae domui suae contingeret , ad Abbatem contritus & poenitens rediit, ablatum restituit, & damno satisfecit. Sicque sanctus Abbas tantis illustribu peribus insignis , tam apud Deum, quam apud homines deposita carnis mole, laboribus suis mnem imposuit, ut Sanabrum gloria pro vitae merito frueretur. Sepultum autem est tanti viri corpus in majori claustro Clarae vallis, intra Ecclesiae murum tubarcu lapideo juxta alia Sanctorum corporum ossa. Memoratur autem Petrus hac die in Calendario Sanctorum ordinis , quamvis ad aliam diem referat ejus memoriam Henriqueus.

IN Belgio & Coenobio Vallis-Rosarum non longE a MN e tendarium

chlinia depositio bonae memoriae Margaretae ibidem S --ἡεctimonialis, quae variis charismatum donis illustrata, dita Riisse versa virtutum exempla praebuit. Plerumque vero rapta in cet. -- ' oratione N extra se posita per ecstasim, postea cum Angelis&caelestibus spiritibus per suam conversationem, non cum hominibus eue videbatur. Morbo autem lethali correpta,

quasi proprii sui doloris immemor, Antistitae suae paralysi

tunc temporis laboranti, compatiebatur. Cui ctim promisisset per Confessarium post obitum s initatis illius recuperationem , sancto fine quievit, ac postea suis precibus eidem Abbatissae sanitatem restituit. Mortua vero ipsa anno si lutis millesimo sexcentesimo decimo octavo hac praesentidie, inserta est Calendario Sanctorum ordinis &Molani annotationibus ubi de Belgii Sanctis.

197쪽

CALEND IS

Tabulae ejusdem

loci. calendarium S S. Oidinis. Ioannes Abbas Cistereii ιnj ua

Caesarius M. T.

DECIMO SEPTIMO CAL. IVNII.

Decimo sexto Maii.

N Picardia GaIliae provincia , juxta Compendium αδ Coenobio B. Mariae de Gaudio, commemoratio solennis B. Clarae Virginis dc martyris, quae Wyn Ursula & sociabus pro sponso Christo & ca stitate conservanda. fundere sangui nem dc vitam meruit, Husque ossa iuccessu temporis assata sunt ad hoc Coenobium; ubi coruscant miraculis, sed prae sertim ingratiam ophtalmia laborantium. Hacque de causa videtur Clarae nomine insignita. In Parco-Dominarum idem festum sanctae Clarae Vi gnis feriis Pentecostes celebratur, ob caput ipsius Sanctα idem repositum in theca argentea, olim ex priori Coenobio de Gaudio translatum, cum Moniales ejusdem Coenobii in Parcum translatae sunt. Cistercii in Burgundia B. Raynaldus Abbas quartus, qui Comitis Barrensis filius , factus cst ab adolescentia Monachus Claraevallis, sub sancto Patre Bernardo. Cumque ejus virtus ubique refulgeret & nota esset ordinis Patribus, ab ipsis siuniit cum Cistercii Coenobilis & seniore Abbate sancto Stephano adhuc vivente , electus est Cistercu Abbas In qua quidem dignitate antiqua ordinis Statuta colligi,& ad praxini ab omnibus redigi tum verbo itim exemplo, curavit. Ejus autem sanctitatem novit B. Christianus Monachus EIecmosinae, dum ad ejus mandatum pergens Ci- stercium, meruit in spiritu Raynaldum Abbatem inter Angelos residentem & psallentem conspicere. Mortuus vero in senectute bona, sepulturam obtinuit juxta sanctos praede cessores Albericiun & Stephanum in claustro Cisterest; de nomen ejus merito insertum est in veteri Calendario Sa ctorum ordinis &in Menologio ad hanc diem. In Germania beatus Eustachius Heminerodensis Abbas, qui paternarum sui ordinis traditionum sedulus imitatonsactus, Coenobium suum pie rexit. Ciunque aliquando vi-

198쪽

siliis & nocturnis precibus interesset, quas extra se raptus salutis suorum indicium certum accipere meruit a Deo. Pius vero in beatissimam Virginem multa charismatum dona per ipsam suscepit. Et post piissimam mortem immortalitatis corona insignitus est. Memoratur autem in Menologio ad hanc diem.

DECIMO SEXTO CAL. IVNII

Decimo Ieptimo Maii.

N Germania beatus Gisilbertus Abbas Heminerodensis, qui staculo divina &caelesti gratia subductus, & ad clau

strum vocatus , studuit hominibus abscondi. Dono vero miraculorum ob eximiam humilitatem insignitus, suis precibus beatum Mengosum Monachum mortuum ad vitam revocavit. Sicque miraculis insignis & meritis plenus, hominem exuit, ut nova Sanctorum gloria vestiretur, ascriptus in Menologio ad hanc diem. In Brabantia beatus Laurentius Monachus Claraevallis ac sancti Bernardi discipulus, qui missus in Brabantiam. &primus Abbas Uillarii constitutus, multa vitae incommoda diu patienter sustinuit, tam ob Coenobii paupertatem, tum propter vicinorum vexationem. Versim factus sub vitae fine secretioris vitae cupidus, onus sibi impositum ab eodem Patre, ejusdem consensu deposuit; consummatusque omni virtutum splendore, appositus est ad Patres, pia morte ex hac vita sublatus, & post mortem merito annotatus inter viros ordinis sanctos ad hanc diem.

Gaustidus villac

199쪽

Tabulae bujus lo.

Ioannes Gille

DECIMO QUINTO CAL. IVNII. Decimo octavo Maii.

IN Normania & dioecesi Ebroicensi ad Sequanae ripas prope Rothomagum dedicatio Ecclesiae beatae Mariae de Bo no-portu, filiationis Vallis B. Mariae. In Lusitania dedicatio novae Ecclesiae sancti Ioannis deTarouca ab illustrissimo Braccarensi Episcopo facta, praesente innumera populi multitudine. In Belgio Coenobio de Ramera beata Margareta virgo illustris, quae post susceptum habitum ordinis cum velo , innocentissimam vitam, etsi brevissimam duxit. Nam ad huc Novitia immaculatum spiritum transmisit ad caelos, anno aetatis suae undecimo: apparensque beatae Idae Nivel Iensi sibi familiari, eam de sua Deatitudine certam reddidit , annotata ad hanc diem Maii in Menologio.

DECIMO QUARTO CAL. IVNII. Decimo nono Maii.

IN Valesia Galliae provincia & Coenobio Longi Pontis depositio piae memoriae Petri Cantoris Parisiensis , qui jam in saeculo pius & illustris, multis utilis fuit in spirituali

bus. Electus autem Attrebatensis Episcopus, clectioni nunquam voluit assentire; imo saeculum omnino fugien , venit Longum-Pontem : ubi factus humilis Monactius, a priori pietate non destitit. Imo etsi celebris esset tum in dicendi peritia, tum in vitae probitate , etsi tamen nihil unquam pium egisset, pluribus adhuc studuit operibus cumulari. Consummatus tamen in brevi, ad annu reparatae salutis milia lesimum centesimum octuagesimilio aut circiter, migravit

ad Christum, dc ejus corpus sepultum cst in majori claustro

200쪽

Longi pontis ad Ecclesiae ingressum juxta murum , ubi adhuc quiescit, de ejus sepulcrum visitur.

In Claravalle moritur piae memoriaeGuillelmus de Monte- ,ζ' o a. ''tis

acuto dictus, qui primo factus Claraevallis Monachus, ac po- Lis. stea Firmitatis Abbas, ob praecelsum vitae meritum, tandem I 'factus est Cistercii vigesimus secudi Abbas. In qua quidem sui es Ilii ea cdignitate tanta virtute excelluit, ut post obitum inter Or- est. dinis viros illustres inseri meruerit , pauloque ante mortem cedens, ut quietius Deo vacaret, Claram vallem rediit, ubi

sancto fine quievit hac die qua in Menologio refertur. In Italia B. Ioachim Curacii seu Florensis Abbas .c Pro' s Αὐ.h; his, pheta, qui ab infantia sequutus curiam Principis, non diu Mi Eu, iis δε- ibi sistit, sed solitudini de orationi deditus, prim O MODλ uae clius factus est in Sambucina, postea veri, Curacii sub CO- o'd hi . lumbario Abbate, ubi satis disciplinas regularibus imbutus, Hionius M op 'eclectionis sacrae scripturae addictus, Deo placere studuit. Zelo vero animarum succensus, in publicum prodiit, ut verbum salutis populo daret. Quo quidem verbo multos sibi aggregavit discipulos. Factus vero pro merito Curacii Abhas , ibi aliquando mansit, verbo dc exemplo praelucens. Verum de sanctiorem vitam de austeriorem cupiens, stupendam servitutem cum Daniele Monacho praefixit observandam. Vnde abdicata dignitate Abbatiali , ex ipso Monasterio egressus est ut sese inouandam solitudinem re ciperet : ubi novos suarum prophetiarum libros dictavit. In quo quidem exercitio plures habuit adversarios, sed praesertim Abbatem Cistercii Bernardum per Adamum Perse-niae Abbatem , vocatusque Romam de postea remissus, Florensem Congregationem instituit, quam pluribus annis rexit. Multa autem in suis prophetiarum libris praedixit de bello sacro de de institutione futura ordinum S S. Dominici& Francisci quae postea acciderunt. Multum vero per- utiles fvissent iidem libri , nisi eos quibusdam in fide erroribus conspurcasset Ioachimus. Verumtamen ipsis a Late- .ranensis Concilii Patribus repurgatis : ipsi Ioachimi vitam non improbarunt , quod ille Ioachimus suos libros Ecclesae judicio subiniusset. Mortuus autem in senectute bona, suae sanctitatis odorem reliquit, & Beatus an .

SEARCH

MENU NAVIGATION