장음표시 사용
231쪽
transmeavit cunctis mirantibus, qui miraculi testes erant mortuus vero postea , non sine sanctitatis nota , annumeratatus est inter ordinis Sanctos in communi Martyrologio ad hanc diem. In Polonia passio beatae Benignae Virginis & Martyris, quae in Coenobio Vratissaviensi ordinis Cisterciensis ino nachali cuculla suscepta , sanctitatis signa dedit i conve sonis initio. Expugnatoque Coenobio per bellum, δc a barbaris hominibus capta, tam pro fidei confessione, quam pro castitatis integritate conservanda, vitam cum sanguine fudit , ferro percussa, hacque die in quibusdam ordinis dipti cis memoria ejus recolitur. In Belgio Ioannes S. Patris Bernardi discipulus&primus Abbas de Laude, qui praegustato in Claravalle pietatis lacte, suos eodem lacte fovit & potavit. Postquam autem eos caelestis vitae suae odore ad virtutum amorem accendis et, supernis illis bonis, quae non oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor homini, ascenderunt fruiturus, feliciter obdor mi vit in Domino, ascriptus Calend. Henriquet ad ri. Cal Iulii.
IN Claravalle depositio beati Constantini Conversi, qui adhuc in saeculo immersus, flagitiis & patibulo ob sceletara damnatus, a sanisto Patre Bernardo illuc feliciter occurrenti, de de consensu Theobaldi Comiti Campaniae preci . bus, supplicio redemptus&liberatus, ex Iupo agnus, & exvraedone factus est Monachus; sicque ad poenitentiam succeptus, & Conversorum habitu indutus, per annum m- discriminatim nihil praeter actuam pro potu dc panem pro cibo degustavit. Corpus vero duris flagellis bis dc ter perno in dilacerans, ita in brevi in alium virum mutatus est, ut nonnisi fletus, ac suspiria pro delictorum expiatione coram Deo effunderet. Factus autem humilis instar publicam, ne
232쪽
quidem oculos ad caelum Ievare audebat; sicque expletis triginta annis, in omni sanctitate mortuus est, ab omni tace saeculi purus ; ascriptus post mortem hac die in Calendario Sanctorum ordinis. In Flandria beatus Eustachius de Bodeloo Monachus seu Anachoreta piissimus, qui post observatam diu solitudinem , coenobilicam vitam ducere cupiens, Coenobium de Bodeloo construxit, ubi post sanctissimos mores decessit, sanctitatis titulo clarus, dc in Hagiologio Sanctorum Flandriae& Menologio Ordinis ad hane dicio ascriptus.
IN S cotia & Coenobio Meilrosensi B. Adam Monachus,
qui pro meritis & claris virtutibus, ac animi dotibus ad Cathanesiensem infulam & Episcopatum evectus, vitam exploratissimam omni sui regiminis tempore duxit. Factus au rem infensus Ecclesiae suae praediorum usurpatoribus, imm niter pro ejusdem juribus & libertatibus a subditis lethali vulnere assicitur. Tractus enim ab iisdem maximo cum di gnitatis dedecore & caracteris injuria, in suarum aedium cuia linam una cum socio Monacho immaniter concremarunt, anno fi reparata salute millesimo ducentesimo vigesimo se cundo. Quod flagitium ubi ad Alexandrum Regem Scottae perlatum est, coactis quibusdam paucis copiis , illuc ex templo ipse proficiscitur, ac statim comprehensis sceleris authoribus, qui supra quadringenti erant, omnes supremo affecit supplicio , Deo Regem ipsum impcllente, ne servo suo Adamo illata injuria remaneret inulta. In Brabantia B. Arnoldus Villarii Monachus mirae integritati, & sanctimoniae , qui a Sanctis visitatus aliquando& recreatus in aegritudine, &ab ipsis sanatus, tandem totum se Deo vovit&sacraviti mortuusque piis operibus plenus, specialem suam memoriam apud posteros merito sibi con-
233쪽
ciliavit, annotatus in libro virorum illustrium hujus eremi Villariensis ad hanc diem.
N Belgio B Maria de Ognies , quae amplioris gratiar Sc
virtutis avida, saecularis vitae non contenta, Familiarium ordinis vestem induit, qua quidem induta, tanto sanctitatis splendore reluxit, ut miraculis quam plurimis offulserit. Pia vero in infirmos & pauperes ita cxtitit, ut prioribus fanitatem suis meritis redgiderit, posterioribus vero suis facultatibus liberaliter & large subvenerit; & sic multorum bonorum operum manipulo cumulata , non mirum si hac die post mortem ascripta fuerit communi mulierum illustrium
ordinis libro & Catalogo. Cistercii in Burgundia B. Felix Monachus , olim Molis mensis professus, qui cum sanctis aliis patribus Alberico dc Stephano, voto facto strictioris observantiae Molismum de seruit, & Cistercium secessit, ubi post probatissimam vitam,
cum emeritae militiae famulus in Domini sui gaudium introducendus esset, injunctum est ci a sancto Patre Stephano Abbate, ut quam cito post mortem rediret,&, an Deus gratum haberet ordinem vel non, fideliter renuntiaret. Cui jussui obtemperans Felix, relicto corpore, caelos penetravit,& illico Stephano paulisper dormitanti Felix exultans& gloriosus apparuit, de quam gratum haberet Deus ordinem cum futura propagatione renunPavit: nec nisi post acceptam a sancto Patre benedictionem redire voluit aci caelos; memoratus in terris inter alios Ordinis Beatos in Meno logio ad hanc diem. γ
234쪽
CIstercii solennitas natalitiorum S. Ioannis Baptistae, Instrumenta hu-cuous brachium ibidem non exiguum requiescit, &hac jμ φ' 'de causa fit quotidie memoria ejusdem Sancti ad Vesperas&ad Laudes in omnibus Coenobiis filiationis Cistercii. In Lusitania & Coenobio Alco baciensi translatio cor- Tabulae huiuiloporis piae memoriae Domini Petri Alphon si Principis, fra- ςi eris Alphon si Regis Portugalliae, de hujus loci humilis Monachi, quod e claustro Veteris-Monasterii ad novam Basi dam transsatum est a beato Dominico Abbate & intra
Presbyterium honorifice reconditum, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio. In Delphii tu B. Mauritius Bona vallis Viennensis Mo- Seguinus cinachus examiae pietatis dc puritatis , qui postquam diu mi μ' '
litasset jugi paratisi affectus, sub Ordini disciplina immaria
cessibilem glcriae coronam suis meritis reportavit in caelis inscriptus in terris Calendario ordinis.
IN Anglia Bellae-Laudae Coenobio B. Guillelmus Abbas
qui a pueritia Virtutis exercitio deditus, insignior adhuc lanetitate extitit post susceptum ordinis habitum. Fama cnim suae probitatis facta , praefectus cst eidem Coenobio Bbbas , in qua dignitate priores pios mores non mutavit, sed in probitate vitae constans, mortalem hanc carnem exuit, & Mus memoria in Calendario ordinis Gallico reo
ἡ ς0 0 Ordinis Cisterciensis reclusa, quae
ianae ecpic vivens, cum beata Iuliana Montis-Cornelii
235쪽
Priorissa , sestum Corporis Christi Domini celebrandum procuravit.Qu' de re diploma ab Vrbano IV. Summo Pontifice ad se directum obtinuit, meruitque ob vitae probitatem diplicis ordinis inseri ad hanc diem apud Henri-queum , memorata est cum sanctitatis titulo in Leodiensi si
IN Gallia non longE ab Isarae ripis dedicatio insignis B silicae Monialium beatae Mariae Regalis, vulgo Malodu- mi Coenobii, facta a Guillelmo Parisiensi Antistite, in cu
jus dedicationis die & anniversario, concessae sunt plures indulgentiae a Summo Pontifice , ad instantiam Serenissimae Francorum Reginae Blanchae hujus Monasterii Fundatricis& Matris sancti Ludovici Regis. In Germania B. Hugo Hemmerodensis Monachus, qui pietati deditus acta B. Davidis Coenobitae hujus loci descripst, iisque altae menti infixis, factus est ejusdem B. viri sedulus imitator , & diligens Christi Domini vocis auditor. Cumque in magna vitae innocentia cursum annorum suorum explevisset, mortuus in senectute bona, meruit ascribi Menologio Sanctorum ordinis ad hanc diem. Fusniaci in Picardia B. Bartholomaeus Episcopus Laudunensis, qui constructis octo Monasteriis diverti ordinis utriusque sexus, & inter alia Fu iacensi, a quo loco prodigiosum serpentem latomos vexantem expulit, ibidem sub vitae fine Monachus factus est, & sanctissimos mores induens, pluribus revelationibus clarus, ac tandem beato fine quievit , sepultus ante majus altare, ubi paret adhuc ejus effigies serpenti insidens. Memoratur autem ipse in Menologio λd hanc diem.
236쪽
IN Germania B. Daniel Abbas Schonaugiae , qui ab ipsa Henriqueet Mjuventute studiis a parentibus traditus imbuendus, non exiguum ex eis retulit fructum, factusque postea in Basilica Coloniensi Canonicus, pius extitit in Cnoro, saeculi vero pertaesus curarum , omnia tandem reliquit, ut nudus Christum sequeretur, ac in Monasterio Heminerodensi Monachus factus, virtutis splendore. in brevi refulsit. Imo illu stratus pluribus visionibus, in sacro Christum Dominum aliquando familiarem habuit. Promotus autem pro merito in Priorem Hemmerodensem , & tandem in Abbatem Schonaugiae, studuit praeesse verbo & opere : Mortuus in senectute bona post plura data suae sanctitatis specimina, accriptusciue est in Menologio Sanctorum ordinis ad 17. Iunii apud Henriqueum. In Hispania Rodolphus Abbas de Cantavos nunc de Fi-tero, olim de Berdonario Monachus, qui vitae probi rate in t signis fuit, & aliis sanctitatis cujusvis exemplum dedit mortuus &ascriptus ad hanc diem in Calendario illustrium vi rorum ordinis.
237쪽
IN Coenobio de Persignia apud Caenomanos B. Raynalia
dus Abbas vir magnae abstinentiae dc sanctitatis, qui post longum religionis experimentum, cura aliorum suscepta, opere&Verbo praeluxit, tantamque famam virtutis suis piis operibus sibi conciliavit, ut post obitum Calendario virorum illustrium ascriptus fuerit ad hanc diem. In Germania Coenobio Ho venensi B. Guda Conversa, quae vilibus exercitiis & culinae deputata, non minus Deo familiaris extitit, ec saepe puerum Iesum sibi blandientem conspexit, unde ejus sanctitate nota, & per visiones,& per pia opera, meruit post mortem inter filias illustres Ordinis ascribi , memorata in vita B. Iosephi Steinveldiensis A in Menologio ad hanc diem. In Hibernia B. Malchus Melli-fontis Monachus, quia daemone obsessus, cum adolescens Melli-fontem adiret , ut ibidem sanctum Malachiam videret, ereptus cst a daemonis potestate ejusdem Saricti meritis : sicque totus in virum alium mutatus, ac ibi factus humilis Monachus, vitam illibatam duxit , ac meruit nomen dc famam sanctitatis tum in vita, tum post mortem , ascriptus Menologio ad hanc diem.
lN Helvetia de praesulatu Tarantasiensi beatus Petrus A chiepiscopus, qui ad alterius junioris Archipraesulis Petri , sanctitate etiam conspicui, discrimen , senior V tur , primo apud Cistercium & fortE apud Molismum subsancto Patre Roberto Ordinis Institutore Monachus sanctitate
238쪽
ctitate emicuit, emissus vero Cistercio, in novum Firmitatis Coenobium, ibidem post Bertrandum Abbatem praefuisse dicitur. In qua quidem dignitate, novos virtuti, radios etiam ad exteras regiones suo exemplo transmittens, magnam sibi famam fecit; promotusque pro meritorum suorum ratione, ad Archiepiscopatum Taranta siensem coactus est humeros oneri supponere. In quo praesulatu ita discretus dc prudens extitit, ut Clero ad meliores mores composito, Iopuloque juxta Dei leges dc gratiae semitas reformato, tibi felicissimum regimen pollicere videbatur. . Sed, abscisso in brevi vitae filo, meritis dives penetravit in sancta sanctorum dc gloriam aeternam. Memoratus ut Sanctus invita sancti Archiepiscopi Petri Tarantasiensis junioris, & in Menologio Ordinis ad hanc diem. In Germania B. Cuno Hemmerodensis Monachus, qui post sanctam vitam de pia opera felici morte perrexit ad caelos; visiisque triumphans, de gloriosus sub veste candidissi ina, beatitudinem indicavit, merito ascriptus Hagiologio Ordinis, apud Henriqueum ad hanc diem dc apu) CHarium cum laude memoratus.
V Illarii in Brabantia B. Arnulphus de Cornibo ut de
Bruxella Conversus, qui ab adolescentia dum adhuc in
seculo versaretur, ita severus extitit, ut duris verberibus, urticis de aqui soliis, imo spinis Zc vepribus carnem continue dilaceraret. Factus vero Conversus, cum in probatione, inscio magistro, tactam austeritatem continuaret, dc totus vulneribus plenus extaret, magno miraculo sanatus est.
Ictibus tamen non adhuc parcens dc plusquam mille dc nongentis vulneribus assectus, non exiguum stuporem ingestit cuidam videnti per foramen cellae. Mente nihilominus fortior factus in infirmo corpore, continuo cum Deo colloquiis F f
Caesarius tis. M. h. . e t. 3.
239쪽
fruebatur , in quo variis illustratus visionibus, Christum ipsum & Dei param Virginem, quam speciali cultu prosequebatur, oculis corporis meruit aliquando prospicere : a quibus & novas precandi formulas accepit, quas alios docuit.
Cumque diuturnis laboribus & carnis castigationibus fractus esset, & lecto pro morbo in dies ingravescente assixus esset, morti proximus e cubili prosiliit, & munitus Eccle-sae sacramentis, flexis genibus & capite parum inclinato feliciter obiit, cinisso trino spiraculo hac ultima Iunii feria sexta, Christi morti dicata, circa sextam horam qua Christus ascendit in crucem, expletis in Ordine sex εc viginti annis, ac ferme sex mensibus. Post mortem autem cuidam piae sorori seu Moniali gloriam suam revelasse dicitur, mir culisque claruit.
240쪽
P v D Sequanos, in Coenobio Firmitatis , primogenita Cistercii silia, & dioe ces Cabilonensi, obiit piae memoriae Bartholomaeus Abbas & sancti Patris Bernardi frater, qui ex Patre Tescelino, dc Aleta matre genitus, cum esset adolescens, pii sui fratris monito, ad claustrum Cisterciense allectus, ibidem ordinis habitum suscepit, emenso prius, juxta morem hujus aevi , probationis anno & religionis tyrocinio. Successii autem temporis, pro merito electus Abbas Firmitatis, ibidem pie S: iancte praefuit, ab anno Domini millesimo centesimo quadragesimo ad millesimum centesimum sexagesimum, quo poli innocentissimam vitam hac die feliciter obiit, postquam cu aliis primariis ordinis Patribus Statutum pacis firmasset, inter Praemonstratenses Canonicos&Ciste cienses , ad annum millesimum centesimum quadragesimum primum: ejus vero corpus creditur postea e Firmitate Claramvallem relatum, cum aliis fratribus suis sepultum.