장음표시 사용
261쪽
tum ob miraculosam vitam, tum ob miranda opera. Iesa enim suscepto ordinis familiaris habitu, ordinem ipsum sua sanctitate decoravit. Corpusque ejus miraculis clarum, in Coenobio sanctae Catharinae sepultum , E terra postea effosa sum est dc una cum Conventu praedicto ad vicum Milensem transsatum est anno salutis nullesimo ducentesimo tri gesimo secundo , ipsa vero vii go in Hagiologio Ordinis
ALvastrae in Suecia beatus Genekimus Conversus, qui intra quadraginta annos quibus in claustro degit, nunquam e Monasterio egressus est , sed sub perpetua clausura orationi intentus, Angelis ipsis extitit familiaris, Christumque sub forma visibili per miraculum, in Augustissimo Eucharistiae Sacramento conspicere meruit. Sacrae verb necessitudinis vinculo junctus S. Brigittae cum ea divinis rebus peculiari colloquio disseruit : ac tandem morti proximus Ecclesiae divina Sacramenta pio cum animi sensu suscepit. Mortuusque Sanctorum consortio creditur aggregatus in caelo uti in terra legitur, hac die ascriptus incommuni Sanctorum ordinis serie. In Normaniae finibus Coenobio Sanctimonialium de Gomerisonte commemoratio seu festivitas sancti Christophori Martyris, cujus ibidem praecipua pars capitis religios E asservatur. In Germania Hericem ode Monasterio Monialium OG dinis solennis memoria mire tutosae Eucharistiae illuc delatae a quodam Rectore seu Pastore vicino, dc ibidem religio- Se asservatae , ob varias figuras quas passim advenientes de longinquis Provinciis peregrini adverterunt in ea.
In Portu galia δί Coenobio sancti Dionisii de Odi.elas Philippa Virgo regio sanguine nata, cx Rege Petro & Eli-zabetha Regina , quae ibidem Mocialis facta, pie & sanct Evixit
262쪽
vixit ad mortem usque, inscripta Menologio Sanctorum ordinis ad hanc Iulii diem.
IN Noviomensi praesuIatu & Vrsicampi Coenobio ad
Isarae ripas solennitas sanctae Annae Matris Dei Genitatricis Mariae , cujus sacrum caput seu pars capitis ibidem asservatur in lipsanoteca auro, argento & gemmis distincta. Fitque ibi per totum anni circulum non exiguus populorum concursus, propter miracula quae meritis ipsius sanctae ibidem fiunt. In Fr,ncia & dioecesi Carnotensi beatus Christianus Eleemosinae seu Cistercii Monachus, qui primo Anacoretarum vitam professus, in partibus Turoniae seu Coenomaniae robos induit mores in deserto, austeritate insignis . paneolo& aqua frigida contentus, propria membra duris verberibus dilaceravit. Post multa autem cum daemone collata certamina, de transactos in eremo plures annos, in solitudine cum quibusdam sociis de discipulis sibi adjunctis, persectioris vitae de Coenobilicae desicierio succensius, in Monasterium Eleemosinae pro tempore ob Monachorum sancti. moniam celebre , siccessit. Vol tanta sanctitate refulsit, ut daemonibus ipsis factus sit terribilis, variis etiam modis agitatus δc nunquam superatus, victor semper evasit: imo cum literas nunquam didicisset de solum quosuam psalmos Davidis memoriae mandasset, illos pia mente proferens daemones fugabat. Noctes traducebat insomnes in Ecclesia climalii in Dormitorio dormirent, pluribus etiam inter orandum visionibus est illustratus. At vitae tandem austeritate
Iotius quam senio fractus, postquam beati Raynaldi Abatis Cistercii sanctitatem per visionem E caelo acceptam novisset, dc adriusdem Abbatis jussiim Cistercium adiisset, xcversus Eleemosinam pia morte finivit, sanctorum Anee-
263쪽
Chronicon Vil- uileiase. Calendarium S S. ordinis. Tabulae huius lo-
lorum ut creditur associatus, ta in Hagiolo Sanctorum Ormdinis annotatus.
IN Regno Valentiae ordo militaris sancti Georgii insti
tutus, sub ritibus ordinis Cisterciensis militiae de Monte sia incorporatur In Brabantia beatus 2Egidius Villarisi Conversus,qui Diavione in Burgundia natus, relicto proprio solo, in Brabantiam properavit , ubi inter laicos Fratres annumeratus post susceptum ordinis habitum tanta pietate dc humilitate illustris extitit, ut post mortem inter sanctos Villarienses scruptus fuerit, memoratus in Menologio.
Pontigniaci in agro Antistio dorensi memoria venerabulis Episcopi Patris Guichardi , ejusdem Monasterii se cundi Abbatis, qui post multos ibidem susceptos tyrones.&Novitios, ac in disciplina regulari educatos , sitis a piis operibus tam longe lateque suae probitatis famam dilatavit , ut Clero Lugdunensi notus sede vacante per obitum Praesulis, in Archiepiscopum ejusdem urbis electus fuerit, ubi multa laude digna coram Deo dc hominibus peregit. Iam autem senex factus suae prioris scholae memor factus, ultima sua humilitate sub humili sepultura in proprio Ponti zniaci Coenobio reponi voluit , nomine tanti Antistitis inter viros illustres Ordinis hac die ascripto
264쪽
IN Burgundia beatus Alexander Cistercii Abbas, qui . in
Germania natus & magna in dicendo facundia & scientia praeditus, apud Coloniam Agrippinam tanquam insignis doctor habitus, sibi non exiguam apud omnes authoritatem conciliavit. Pluribus autem monitis a sancto Patre Bernardo Clarae vallis, dum in Germania versaretur pro belli sacri negotio, excitatus, ut per salutarem morum suorum conversionem propriae suae saluti consuleret: cum iisdem monitis nimis saeculo addictus prim5 resisteret, de pisce tamen quodam a sancto Patre Bernardo oblato, manducans, visioneque quadam habita per somnium de Baculo sibi pastorali
α habitu tradito, mutatus est animo , & aIius factus ac corde compunctus , Claramvallem cum sancto Patre adiit, ubi suscepta monastica cuculla in brevi proficiens, meruit ob vitae meritum de beati Fastredi Abbatis Claraevallis consito in Normania praefici savigniaco magnae cujusdam Congregationis Archi coenobio. Hinc autem successu temporis Grandi silvam in Vasconia transsatus, ac tandem Cister cium totiusOrdinis caput essectus,ubique virtutis suae radios dissudit. Factus vero ob animi singularem solertiam magnatibus carus , & inferioribus ac subditis conversationis suae mansuetudine familiaris de domesticus , ac tandem omnibus dilectus, praeclarus in cunctis suis gestis& actibus extitit, vir in negotiis animi sagacitate expertus, qui pluries a Summis Pontificibus ad Principes Christianos transmissus. non parum Ecclesae paci profuit. Sic Henricum Angliae Regem & filium dissidentes, pacificare studuit, Fredericumque schismaticum Imperatorem reconciliari Ecclesiae curavit. Tantis aute bonis operibus inclytus, expleto regi minis novennio, vita discessit, meritis de signis plenus, se-Esque in sepulchro Sanctorum sitorum praeaeces rumtum , intra majus Cistercii Claustrum sub peculiari dolo. annotatus hac die in Calendariis ordinis.
265쪽
Eodem die in Belgio Coenobio Sanctimonialium de Nazareth , obiit beata mater Beatrix hujus loci illustris Priorissa mirandae sanctitatis femina,quae abstinentiae dc au steritati dedita, carnem suam spinarum aculeis, catenis semreis ac strictissimis funiculis domare solebat, ut corpus p nitus spiritui subditum Deo liberius vacaret: sicque multis Virtutibus &piis operibus perornata, mortalem hanc finivit vitam ut immortalem sibi comparans, sponso suo cael sti obviam iret. In Gastinio de Coenobio Sanctimonialium de Gaudio juxta Nemorsium filiationis Cistercii , commemoratio ecfestivitas sanctae Marthae virginis , beati Lazari ec Magdal nae sororis germanae, cujus quidem Marthae caput pretiosum ibidem quiescere dicitur.
Commemoratio Sanctorum Abdonis & Seianis martyrum , quorum sacra corpora olim Roma Florentiam allata a sancto Lenobio Episcopo in Coenobium sanoi Salvatoris die septimo tran stata sunt, ubi ante aram praecipuam basilicae requiescunt. Quorum quidem martyrum per ordi
In Germania B. Theodoricus Hemmerodensis Mon chus vulgari nomine de Cellario nuncupatus, ciui ob vitae sanctimoniam multeim claruit in vita, & post obitum meruit a suis posteris commendari, inscriptus Menologio inter
Sanctos Ordinis ad hanc 3 o. Iulii diem.
266쪽
ON Belgio dc Coenobio Bellierati obiit piae memoriae M
ria de Satilion, singularis sanctimoniae Monialis, quae ero Iesu suo sponso carissimo ita facta est familiaris de domestica , ut eundem saepe sub visibili specie , coram se praesentem cerneret , ejusque pedibus aliquando provoluta , quicquid optaret ab eo habebat , sicque vita innocenter traducta, ad suaves sponsi sui amplexus meruit per
. . . . . . . o. '. . . . . .'
CALENDIS AUGUSTI. Primo Augusti
ORE ROLAE in Hispania beatus Petrus primus hujus loci Abbas, qui Cisterciense Institutum ritusque ordinis suscepit, quem Deus ob - praeclara vitae actae merita, Propnetiae dono insignivit. Hoc enim Iumine illustratus, Reginae Hispaniarum a multis annis sterili δc infoecundae habitae, eam in bre
267쪽
vi filiam parituram praedixit. Quod quidem feliciter uti praesignatum erat evenit. Sicque omni gloria coram Deo dc hominibus coruscans, mortuus est in senectute bona, meruitque post obitum Ferdinando hujus loci Abbati insigni
suam revelare gloriam , cujus quidem memoria hodie r colitur in communi Sanctorum ordinis Calendario. In Anglia sanctus Walterius Metrosae Abbas, qui genere Sc sanguine regio ortus ac pietate ab ipsis incunabulis deditus, apud Κirkeam primo Regularium Canonicorum ordinis sancti Augustini Coenobium Christi militiae mariacipatus, sub observantia regulari vitam angelicam duxit ;cujus quidem Coenobii ob innocentissimos mores Prior electus ac caeteris aliis praesectus, multa cum laude omnibus praeluxit opere dc exemplo. Sed cum in dies proficeret & arctioris adhuc observantiae ardentius desiderium illi accres.ceret, illico inconsultis aliis Riae vallem ordinis Cisterciensis Coenobium adiit, ubi post solitam probationem ad solennem professionem susceptus, suis exemplis omnes in admirationem sui rapuit. Vnde paulo post institutus Abbas Metrosae in Scotia. nonni si invitus oneri se submisit , humiliatus enim de contemptus, in Claustro semper latere peroptabat: Sed obedientia compulsus, dignitate suscepta, non ad delicias, sed ad laborem vocari sese existimavit. Sicque in seipsum severus factus , fraeno potius quam calcari indi-suit, ne nimis corpus frangens duris verberibus, cilicio, je-auniis Sc caeteris aliis poenis oneri succumberet. Largus vero in aegros&inopes existens, quatuor aliquando millia pauperum urgente fame per sex menses non sine miraculo dicitur pane iustentasse, qui vix pro quindecim diebus sussiceret. Intentus quoque saepe talmis speculationiRedemptionis nostrae mysteriorii, in fest .ativitatis Domini inter celebrandum , puerum Iesum propriis manibus, non tantum sub panis specie, sed bc sub forma visibili miraculose pertractare meruit, pluribus astantibus prodigium cernentibus & mirantibus, Caelos aliquando coram te reseratos & apertos VLdit , miraculis insignis fuit , hydropicis ad eum accedentubus sanitatem restituit, imo multos aegros sanavit, sicque notus propter virtutem dc sanctimoniam amplissimas dignu
268쪽
tates ei oblatas a Rege, S. Andreae praesertim Episcopatum
respuit nec acceptare voluit. Dem sim mitis virtutum titulis
de meritorum gloria illustris, post plura alia pia opera dc susccepta Sacramenta Ecclesiae ac plurima data salutaria monita , sancto fine quievit lacrimantibus omnibus, anno a reparata salute millesimo centesimo sexagesimo tertio, ut leuatur ejusdem Sancti historia. Mortuus autem , quibus . dam Religiosis viris suam gloriam ac beatitudinem manifestavit : postea vero ob frequentia miracula quae ad ejus tumulum fiebant, solenni ritu ab Apostolica Sede in numerum Sanctorum ascriptus est dc tanquam Sanctus c
In Gallia dc Provincia Valesana obiit piae memoriae s ror Petronilla Le Cura humilis Conversa , quae Cresperi nata ab lasa infantia non pueriliter vixit, sed pietati dedita pueriles lusus respuebat, Ecclesias frequentabat, dc alias lodales filias ad pia opera suo exemplo dc verbo excitabat. Adolescens facta, plura dc longa certamina pro pudicitia conservanda sustinuit; quosdam viros eam de matri monio sollicitantes, constanter repulit , austeritati dedita humi decumbebat , catenis ferreis corpus stringebat , cum que aliquando catena intra cutem subintrasset, ipsa ad moratem prae dolore aegrotavit. Verum cum parentes de connubio ineundo eam compellerent sola ipsa aufugit, dc inconsultis omnibus suis, in Coenobium Sanctimonialium de Pa eo Dominarum juxta Cresperum dc in dioecesi Silvanecte si secessit , ibique suscepto habitu sororum Conversarum de post anni probationem ad solennia vota admissa, per viginti& octo annos pluribus resulsit virtutibus. Insignis enim extitit humilitate; vilia quaevis exercens opera, aliis soro ribus Conversis subministrabat , charitate plena, aegros quonibet de domesticos dc externos variis medicamentis& remediis curabat; venam illis aperiebat lc omnibus sub Veniebat. In pauperes misericors, de licentia propriae Abbatissae eleemosinas egentibus erogabat non sine miraculo ; cum enim aliquando urgeret rames dc panem pauperibus distribuisset, non minutum sed potius multiplicatui visum est frumentum , ut notum fuit pluribus. Se vera ini
269쪽
seipsam existens, catenis ferreis, duris flagelIis, verberibus& ferro proprium corpus torquebat , cibos suos cineribus condiebat; Jejuniis , cilicio , ic aliis austeritatis instrumentis artus & membra vexabat. Patiens in proximum , aliarum sororum injurias & probra patienter tolerabat, sine inter missione pro ipsis orans. Zelo plena delinquentes benignEmonebat, & quod ab illis obtinere non poterat, e caelo obtinuisse fertur. Clim enim aliquando aliquem delinquentem flectere non posset, visione habita per noctem cujusdam ignitae virgae imminentis, ipsum in brevi puniturum rescivit; quod quidem evenit uti monuerat. Pluribus aliis signis& revelationibus clara, de in omnibus sanctae Catharinae virginis Senensis fervens aemulatrix, postquam diu ad visonem Dei suspirasset, felici morte abiit ad superos, agnum Dei immaculatum semper secutura quocumque iret, anno incarnati Verbi millesimo sexcentesimo quinquagesimo. Cumque pauper semper extitisset per vitam, nihil nisi rosarium in cella ejus repertum est: sepulta in Claustro Capituli illius Coenobii. Ibidem apud Parcum Dominarum ea die dc anno quo Q-pra, obiit alia soror Conversa Ludovica Ivore praecedentis sororis Petronillae individua Comes, quae eodem tempore quo illa habitu suscepto&emissis votis, pari virginitatis αhumilitatis virtute enituit , ac tandem eodem die defuncta, ipsam secuta est ad gloriam quam ad Claustrum secuta
APud Regalem montem Bellovacensis dioecesis, sub
finibus Picardiae , commemoratio sancti Stephani Papae & Martyris, cujus sacrum brachium ibidem requiencit in sacrario , habeturque ibidem hujus concessionis olim
Coenobio lachae authenticum instrumentum.
Apud Lemovicos in Coenobio de Obazina beatus Ste-
270쪽
phanus hujus loci insignis Prior, & alterius beati Stephani ejusdem Coenobii primi Abbatis verus aemulator & discipua Ius, qui hanc eremum in victu, abstinentia & sobrietate, in regimine, prudentia & pietate illustrans, alios quamplures
sectatores in quovis virtutis cultu efformavit, meritorumque plurium cumulo ditatus ex hac vita discessit, aeternam patriam post obitum adeptus.
APud Valle Cernati praesulatus Parisiensis festivitas
S. Protomartyris Stephani ejusdem Ecclesiae specialis Patroni, cujus memoria ibidem singulis diebus asitur, crediturque ibi aliquando reposuisse ejusdem Martyris quaedam praecipua ossa. In Anglia beatus Guillelmus Riaevallis Abbas, dc sancti Patris Bernardi discipulus ac notarius apud Claram vallam, qui dictante eodem fancto Patre Bernardo epistolam ad nepotem suum Robertum, eam scripsit in imbris medio carta a pluvia miraculos E intacta. Misius vero in Angliam , vitae suae merito Abbas Riaevallis electus est: In qua quidem
dignitate tanta claruit virtute, ut post mortem plurimos reliquerit suae probitatis praecones dc aemulatores, annumeratus inter ordinis Illustres dc memoratus a pluribus authoribus multa cum laude.
Nonantulae in Italia S. Gregorius hujus loci sextus deci mus Abbas, vir sanctissimae vitae, qui post novem & decem annos regiminis , dc post data innumera virtutis praeclara exempla, sancte obiit de ejus festum hac die tertia Augusta ibidem celebratur.