장음표시 사용
311쪽
tus praesidio , illaesus abiit. Caelesti autem ultione mulctato omnium Coriphaeo , alii destiterunt, nec facile praevoluerunt illi qui tantis miraculis fulgebat, ut ab omni pol lo quasi alius suscitatus Bernardus coleretur propter frequentia quae faciebat miracula. Caeci enim visum, surdi auditum , claudi gressum & alii languidi & aegri omnimo dam recuperabant sanitatem. Quaequidem omnia prodigia Gallia ipsa conspicere meruit, dum ille ab Alexandro III. summo Pontifice misi us ad Reges Galliae & Angliae pro pace inter eos reformanda, Parisios de alia oppida adjacentia, imo Coenobia Pruliaci , Mortui-maris, Vallium-Cernari Monachorum, Altae brueriae , Hederae Sanctimonialium similibus signis & miraculis illustravit. Fontenerum quoque in reditu sicut & Buxeriam , cujus Ecclesiam sacravit, adai ir Tandem pauperum pater factus, ubiq; omnes suos reditus in illis sublevandis & alendis insumpsit. Propriis vestibus quas exuebat eos induit, de propriis equis quibus vehebatur non Pepercisset, nisi retentus ab Aboate Claraevallis Henrico fuisset, cum eos divendere vellet ut inopibus subveniret. R linquens aliquando propriam Ecclesiam & dignitatem ut in aliquo Ordinis Monasterio incognitus latitaret, deprehensus a suis vix potuit persuaderi, ut ad propriam sedem rediret. Tandem post illa omnia opera pietatis, humilitatis recharitatis, senio gravis anno suae aetatis sexagesimo secundo&reparatae salutis septuagesimo primo supra millesimum decentesimum , lecto decumbens in Coenobio Bellaevallis C mitatus Burgundiae , susceptis sacrosanctis Ecclesiae Sacra
mentis & Monachis ad virtutem adhortatis , obdormivit in Domino,sepultus retro majus altare ejusdem Ecclesiae ante aram Beatae Virginis sub tumba lapidea, ubi adhuc continuis claret miraculis, non solum corporibus valetudinem , sed & mentibus sensum restituens. Etsi autem hac die Exaltationis sanctae Crucis non Inventionis obierit, sestum tamen ejus de mandato summi Pontificis in mensem Maium translatum est.
Morimundi in Gallia venerabilis Petrus Abbas, qui a juventute saeculari scientiae deditus , traditur a daemone cdoctus , conversus tamen & corde compunctus, postea fugis
312쪽
ad claustrum Morimundi, ubi factus Monachus poenitentiam egit. Electus autem in Abbatem, vix & nonnis aegrEdignitatem suscepit, imo post tres annos, deposito onere , ad priorem ordinem rediit, dc tanquam humilis Monachus privatam vitam egit. Verum electus denuo in Abbatem, coactus est gregi commisso adhuc invigilare; mortuus pau- Io post cum opinione sanctitatis, dc ascriptus hac de re inter illustres Ordinis viros ab Henri queo in Menologio ad hanc diem , ubi plura alia habet non ita certa. In Vasconia beatus Stephanus Grandi silvae Conversus, rui sub Pontio Abbate tanta virtute fervebat & tanto viendi Deum desiderio aestuabat , cupiens dissolvi de esse cum Christo, ut hanc perpetuo corporis dissolutionem V
peteret, dc Deo tenacius inhaereret. Mortuus vero, gloriosus
apparuit proprio Abbati, & meruit pro vitae ratione memoriam sui habere in Menologio Ordinis ad hanc decimam quartam Septembris diem.
IN Nivernio Galliae de dioecesi Anti modorensi Dedica
tio Beatae Mariae de Bono-radio sub filiatione Ponti-gniaci. In Valesia Coenobio de Parco Dominarum venerabilis Anna de Veteri ponte Sanctimonialis, quae claris parentibus in Normania orta , vestem Monasticam induit apud Parcum , ubi quibusdam annis non ita pie transactis, strictiorem postea vitam est aemulata. Multis enim claruit virtutibus , pietate videlicet, Religionis zelo & praecipue humilitate. Hac de re Priorissa electa & Novitiis praefecta, tanta virtutis signa dedit in eo ossicio, ut nequidem per instans a Deo voluntarie videretur abstracta , Christo sponso mente dc cogitatione fruens. In adversis existebat patiens,
in prosperis humilis , commissa delicta uberrimis fletibus, licet exigua, deflebat. Cumque per belli tempus Parisios
313쪽
cum sodalibus aufugisset , labore fatigata in morbum inc dit , susceptisque Ecclesiae Sacramentis dc ad extrema redacta , tanto a ita ad Christum sponsum suspirabat, ut cupiens dissol vi & esse cum eo, longiorem vitam reformidare Mortua vero anno aetatis suae circa quadragesimum , fui
rae suae beatitudinis indicia dedit, insolito sui vultus decore post mortem apparente4 sepuliaque jacet non in Monast rio Ordinis sui, uti multis votis exoptaverat, sed in Xenodochii sancti Gervasit Ecesesia & Coenobio Sanctimonialium ordinis sancti Augustiniquo secesserat cum sororibus anno reparatae salutis milleumo sexcentesimo trigesimo
In Belgio beatus Ligerius Dunensis Anachoreta, qui diti in Eremo exercitatus ad singulare certamen cum dα- mone , coactis quibusdam discipulis Dunensi Coenobio , primo Benedicti ni Instituti, postmodum Cisterciensi ordini aggregato, initium dedit. Aliis praefectus tanta claruit virtutis fama, ut ad eum venirent e Gallia quamplures Monachi strictioris vitae desiderio ducti: Annotatus autem extat Ligerius inter Sanctos Ordinis ad hanc diem. In Gallia beatus Milo Cistercii Professus, qui pro in rito & ratione vitae suae Caroli loci Abbas praefectus, pietate insignior fuit, ubique splendidum virtutis suae exemplum res pargens. Quamobrem post mortem specialem h
Duit commendationem inter Abbates hujus loci, sepultus, ut legitur, ante librorum armarium in claustro lectionis lectionis amator , annotatus merito inter viros ordinis ilia lustres post mortem. Florebat autem ad annum millesimum ducentesimum trigesimum aut circiter
1N Germania & Coenobio Heminerodens festivitas sentactae Euphemiae Virginis& martyris, cujus sacra ossa olim.
314쪽
in Calcedonensi civitate recondita, illuc transsata die unatur, ut ejusdem Coenobii antiquiora instrumenta testantur. Item Commemoratio ejusdem Virginis per totum ordi- nem sicut & Lucia: dc Geminiani martyrum. In Hispania& Coenobio Hortae beatus Martinus Abbas Barilaba, ta qui nobili genere natus de Blasio primo Abbati de Cantavos ' seu de Horta pie a parentibus oblatus, ibidem vitam a primis auiu ZG-- annis innocentissimam duxit, unde postea Monachus factiis& pluribus virtutibus locupletatus, Blasio e vivis sublato, a Monachis ad Abbatialem dignitatem rarius potitis quam sponte promotus, ubique mirandae suae sanctitatis certa signa dedit, gregi sibi commisso proficiens verbo dc exemplo. Successu autem temporis fama ubique suae virtutis facta, a Ciero Seguntino , vacante sede, in Episcopum postulatus,
humeros oneri supponere coactus est, moerentibus Monachis, plebe vero gaudente. Cui quidem Seguntinae Ecclesiae praefuit & profuit , suos sermone dc opere docens. Expleto autem septennio in praesulatu, dignitatis suae impatiens Msolitudinem appetens, cessionem suam a summo Pontifice multis precibus obtinuit. Qua obtenta , lugentibus Clero Ac populo , primum repetiit Coenobium, ut ibidem ad mortem piis aliis operibus sese disponeret . tum assidua caelestis p triar speculatione , tum dii lutionis sui corporis desiderio. Cumque jam senio gravis aliquando ex Monasterio Olivae,
ouod visitaverat, remearet ad propria, annum suae aetatis septuagesimum tertium agens, felici obitu expiravit. De c jus morte monui Hortenses Monachi, sacris ejus occurrerunt exuviis, corpusque sepelierunt ante aram Beatae Vir ginis Abi multa patrata sunt miracula. Pluribus autem annis post obitum sacro corpore e terra elevato, Angeli cu
jusdam monitu, Sanctus ipse sub nomine sancti Sacerdotis Irurio cultus est ossicio, hac die inter Sanctos Ordinis C lendarii relatus. Rus festum ad quintam Maii est trans . latum.
315쪽
DECIMO QUINTO CALEND. OCTOBRIS.
AB solutio generalis omnium Parentum, Familiarium &Benefactorum ordinis in Capitulo facienda ab Ab bate , dc a Cantore denuncianda, praesente toto Con
Item eorundem defunctorum Anniversarium prima die vacante solenniter peragendum in Ecclesia, sicut & tricenaiarium per triginta sequentes dies celebrandum ex praescripto generalis Capituli uatutum, quod primis Ordinis temporibus his diebus apud Cistercium celebraretur. In Leodio & Coenobio vallis sancti-Lamberti festivitas ejusdem Sancti Episcopi & martyris, sicut & per totum Ordinem olim sub duodecim Lectionibus celebrata, nunc sub tribus celebranda. In Claravalle beatus Stephanus Conversus, qui in seculo dives , relictis opibus Christum est sequutus , veste Laicodam seu Conversorum fratrum indutus ibidem, ut in vilibus sese exercens, humilitatem inter alias virtutes nobilissimam facilius sibi compararet. In qua quidem virtute tantum excelluit, quantum eandem prae caeteris Omnibus praetulisse fertur , sicque sanctitatis titulo clarus, hac die obiisse creditur. In Polonia de Coenobio Olivae passio sancti Casinam Abbatis ejusdem loci , qui cum suis Monachis hac die ab hostibus fidei de religionis trucidatus , martyr Occubuit.
316쪽
DECIMO QUARTO CAL. OCTOBRIS. Decimo octavo Septembris.
IN Aurelianens dioecesi apud Gallias de Coenobium Cu
riae-Dei beatus Hugo Monachus de Abbas , qui ibidem vitam coenobilicam professus, eximia sanctitate praeluxit, de suis dc externis forma gregis sui per virtutis exercitium factus, sicut de externis per miracula clarus. Vnde post piam mortem sepultus in coemeterio hujus Coenobii, ut mos erat, tanquam Sanctus a peregrinis cultus est, pluribusque claret miraculis, febricitantibus & aliis sanitatem reddens.
Vrsi campi in Picardia venerabilis Stephanus Clar vallis Abbas, qui natione Anglus dediscipulus S. Edmundi Parisiis factus, unae stellis ex sc nota ejusdem Ednasidi per visum pros lientibus, in ordinem Cisterciensem fuit praesignatus. Doctor autem Facultatis Theologicae Parisiensis factus, in Angliam est reversus, ubi suscepta ordinis veste, factus est primo Abbas Stratae Floridae. Fama vero facta virtutis ipsius, in Galliam est revocatus, ubi electus Abbas in Normania apud Savigniacum, ibidem e terra levari corpora Sanctorum Vitalis, Aymonis, Petri dc aliorum, & c priori sacello in quo posita fuerant in Basilicam transscrri curavit, ut dignis honoribus cereoru accensione inter Divina officia dc pregrinorum Veneratione colerentur, post acceptam hac de re licentiam a generali ordinis Capitulo Ad Claram vallem autem postea sublimatus Praesul, multa digna egit in sui Monaste rii commendationem dc utilitatem. Monachorum enim ac .cepto a Comitibus Campaniae hospitio, Parisis ibidem prosiano laribus ordinis, de praesertim sui Coenobii collegium vulgo fernarditarum erexit. Quod tamen resciens Guido Et stercii Abbas qui tale Collegium non probabat, infensus factus est illi. Vi sitan, enim ex ossicio Claram vallem Gui
do , Stephanum a sede deposuit. Raod patienter ferens Abbas depositus, in Vi si campi Coenobium secessit, ibidem vitam privatam acturus. Cumque ejus restitutionem in sedem apud
At spheldius hin. Ecclesias. Anna
317쪽
summum Pontificem procurarent Doctores Parisienses, hac de re obtento Rescripto Apostolico, maluit Steph nus cedere & pati pro justitia, quam Abbati Cistercii resistere. Versim clim rescivisset summus Pontifex patientiam& humilitatem viri Dei, eundem apud Anglos Episcopum nominavit. Sed dum illius nominationis Nuncii Ursicampum venirent, eundem mortuum repererunt, ibidem sep tum intra murum Capituli cum Epitaphio.
DECIMO TERTIO CAL. OCTOBRIS. Decimo nono Septembris. VRsicampi in Gallia depositio venerabilis Michaelis de
Coudrayo , qui a Pueritia praeservatus ab aquis , in
quas fortuito submersus fuerat, voto facto sese futurum fore Monachum Vrsi campi in actionem gratiarum spopondit. Crescente tamen artate , propositum implere & exequi distulit. Verum Canonicus Noviomensis factus, ingravem morbum incidit. Quo compunctus Michael, renovato voto sanatur : factusque Novitius, piam vitam duxit. Sed consummatus in brevi, explevit tempora multa; sepultusque est in claustro Capituli ad annum millesimum treccntesimum quartum, postquam vivens propriae vitae suae Scriba fuisset.
In Burgundia & dioecesi AEduensi dedicatio E esiae beatae Mariae de Buxeria juxta Cistercium a sancto Petro Tarantasiensi Archipraesule & Ordinis Monacho peracta, ubi idem sanctus Petruς multa patravit miracula in gratiam dc utilitatem infirmorum. In Germania & Coenobio Houenensi beata Sophia vi go Sanctimonialis & hujus loci Abbatissa; quae primo Monialis consecrata apud Di tkirghen Benedictini instituti Monasterium, & diu laudabiliter conversata, pro strictiori observantia amplectenda, de Superiorum suorum consensusecessit in Coenobium Cisteretensis Ordinis de Monte sanctae- Ualburgis dictum : propter vitae meritum in Priorissam promota, ibidem latere non potuit , sed celebris ubique tacta Per
318쪽
per regionem , in Hodenensem Abbatissam est electa. In qua quidem dignitate non solum morum probitate claruit,ed & miraculis quamplurimis resplenduit, cervisia aliquando in vinum conversa. Facta autem Angelicis spiritibus familiaris, visus est eam aliquando Angelus cum lucerna ardente praecedere,dum e vigiliis rediens lumine indigeret. Si que meritis dc miraculis gloriosa, animam sanctissimam ad si peros transmisit, ascripta ordinis Menologicoad hanc diem.
LOsannae apud Allobrogos beatus Amedaeus Episcopus;
qui ex nobilibus parentibus ortus in Castro de Gosia juxta Viennam in Delphinatu, & a juventute pietati deditus , quicquid virtutis erat & noscebat, amplectebatur. Pieautem educatus cum patre Amedaeo in Coenobio Bonae vallis, quo pater senserat ibidem aliquandiu perstitit, sed postea humanioribus literis traditus, de in aulam Henrici Imperatoris transmissus, non diu ibidem potuit remanere, memor enim primae suae educationis apud Bonam vallem susceptae , relicta aula secessit in Claustrum , Altam cumbam petens: ubi suscepto ordinis habitu, spretisque mundi illecebris , in brevi profecit. Porro electus pro merito hujus loci Abbas, miranda virtute de sanctitate sibi adhuc viam fecit ad altiores dignitates. Vndb ad Episcopatum Lausa nensem communi Cleri suffragio assumptus, tam sedulὸ ovili sibi commisso invigilavit, ut populo carus, Eugenio III. summo Pontifici notus, Principibus saecularibus Conrado II. de Friderico I. Imperatoribus familiaris , dc Deo carissimus extiterit. Pius etiam in Deiparam Virginem fuit, ad cujus honorem opuscula quaedam variis erae coniis ejusdem Virginis plena dictavit & scripsit , quod autem die sanctae Agneti Virgini sacra natus esset Amedaeus, dc pari die literis esset imbuendus, professionem Monasti- eam in Ordine emisisset de ad Abbatialem dignitatem promotus fuisset, duplici ossicio eandem Virginem coli jussit
319쪽
per Lausanensem dioecesim . Tandem vero. cum per duod cim annos sancte & pie Ecclesiae suae praefuisset, feliciter hac praesenti die migravit ad Dominum , post mortem albo Sanctorum insertus, si non Curiae Romanae &. universalis Ecclesiae ritu , saltem populorum acclamatione & consensu. In Belgio beatus Ioannes Eustachius, qui ex Monacho Ordinis Vallis scholarium factus Cisterciensis pro strictiori Observantia, lauto post Monachatum nominatus est primus Abbas Iardineti post expulsas Moniales ob solutiorem vitam. Quod quidem Coenobium in utroque statu repara-Vit , fervore animi & corporis abstinentia celebris : mo tuus ad annum millesimum quadringentesimum quadragesimum primum & ad hanc diem annotatus in Menologio.
APud Paracletum Picardiae Coenobium ordinis Sanctimonialium festivitas sancti Mathaei Apostoli & Evangelistae, cujus ibidem dicitur brachium religiose asse
Apud Fontenetum dioecesis AEduensis Coenobium in Burgundia filiationis Claraevallis, Dedicatio basilicae ejusdem loci peracta ab Eugenio III. summo Pontifice de Claraevallis antea Monacho, tota Curia Romana astante dum in Galliis idem summus Pontifex cogentibus Arnaidistis haereticis seu schismasticis versaretur. In Bituria Galliae Provincia Dedicatio Ecclesae Beatae Mariae de Oliveto
Morimundi in Gallia depositio beati Othonis Abba, tis; qui nobili Imperatorum genere & stirpe natus,
320쪽
utpote Henrici IV. Imperatoris nepos, Henrici V. soro u rius ac Conradi Regis frater uterinus, Friderici I. patruus, ' ' ' μ' sancti Leopoldi Marchionis Austria: lc Agnetis Principissae filius, virtute dc sanctimonia nobilior extitit. Missus enim Parisios in Galliam ut ibi studiis vacaret tam Philosophicis quam Theologicis, cum hinc in patriam rediret cum sociis ac per Morim undense Coenobium transiret, Monachorum pietate dc modestia ita compunctus est, ut ibidem habitum putulaverit Monasticum, eumque cum pluribus aliis sunceperit ad probationem. Emissis autem solennibus votis cum in dies probitate vitae refulgeret, in Abbatem hujus loci communi fratrum suffragio est assumptus. Fama vero suae sanctitatis ubique per Galliam & Germaniam evulgata,
electus est Episcopus Frisingensis , quam quidem sedem
tantis sanctimoniae illustravit exemplis, ut ab omnibus fuerit veneratus & habitus ut Sanctus. Porro transactis quibus .
dam annis in praesulatu, cum de more ad Cisteretense Capitulum pergeret, de per Mori mundum suae primae stabilita tis & conversionis locum transiret, ibidem gravi morbo pressus, lecto decubuit: dc munitus sacro-sanctis sacramentis, hac die prout optaverat obiit, sepultus in Ecclesia sub decenti tumulo. Vivens multa scripsit, historiam nempe sui
temporis δc aliarum rerum volumina.
In Gallia & Regalismontis Coenobio commemoratio δί mair δε-M.festivitas Sanctorum Martyrum Legionis Thebanae, quorum octo corpora olim a Conrado Archiepiscopo Coloniensi concessa δc ab Adriano Priore allata ibidem requieΩ
Item Caroli loci eorundem Martyrum commemoratio,
uorum duo corpora illuc delata sunt a sancto Rege Lu ovico nudis pedibus, ut patet in antiqua Eccleῖae tabella.