Series sanctorum et beatorum ac illustrium virorum sacri ordinis Cisterciensis. Authore r.p. Claudio Chamelot sacrae facultatis parisiensis doctore theologo, ..

발행: 1666년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

nos factus , sicque in fide dc religione confirmatus. obtenta licentia ab Abbate Hugone, patriam suam adiit, ut suorum parentum saluti consuleret. ad fratrem autem Carteiensem Regulum hac de re iter fecit, apud quem aliquadiu moratus, sorores suas Zaidam &Zoraidam ad fidem suis monitis adduxit , aqua baptismali easdem lustrans, mutatis earundem nominibus ethnicis & paganis, in alia sanctiora Maria dc Gratia. Quae omnia resciens ejus frater AlemanZorius Christianis jam infensus, pro fidei constantia dc defensione cundem Bernardum immaniter trucidari jussit, sicut dc sorores Mariam & Gratiam jam suscepto religionis velamine, quae

pari supplicio& pari ex causa necatae sunt, martyrum coronas accepturae in caelo ; quorum quidem omnium festivitas nunc temporis Al Zirae celebratur & tanquam praecipui loci Patroni coluntur.

In Germania venerabilis Ioannes Valdasiensis Abbas. vir in arduis negotiis solers , in spiritualibus expertus , summis Pontificibus pro tempore existentibus & Principibus saecularibus propter pietatem carus, ut ex Epistola Henrici Imperatoris hujus nominis VII. ad eum transmissa & ab Henri queo relata constar, de quo quidem Abbate agit idem author in Menologio ad hanc diem.

NONO CALEND. SEPTEMBRIS.

Vigesimo quarto Augusti.

IN Italia Coenobio sancti Bartholomaei ordinis Cister-

ciensis & Lombardicae seu S. Bernardi Congregationis festivitas ejusdem Apostoli, sicut & per totum ordinem imstar festi vitatum majoris solennitatis. Parisiis in Collegio Bernarditarum moritur piae memoriae Reverendus admodum Pater Domnus Stephanus ier Charmeyae Abbas, qui suscepto ordinis habitu a primis pubertatis annis apud Eleemosinam seu parvum Ci- stercium Carnotensis agri Coenobium, Parisios missus est

ut in Collegio Ordinis ibidem studiis vacaret , quod M

292쪽

feliciter&salubriter effecit. Pietatem enim & virtutem cum doctrina hausit. Baccalaureatus autem gradu decoratus, cum ordinem Cisterciensem quem erat profestius ob totam fere per universum ordinemi disci e linam collapsam repere conspiceret, divino instinctu amatus, primus omnium in Gallia sanctam morum reformationem dc antiquar illius conversationis sanctorum Patrum Cisterciensium restaurationem , omnibus pen E desperantibus & proposito reformationis reluctantibus, est amplexus, & diti in strictiori Regulae observantia vitaeque austeritate perseverans, non sol aera Charmerae Coenobium, cui propter Zelum praefectus est, in temporalibus & spiritualibus reparavit, sed &toti ordini periclitanti subvenit, plura alia Coenobia ad

eandem morum reformationem suscipiens, & plures ad suam vitae austeritatem subeundam suo exemplo provocans. Multis autem virtutibus clarus, in sufferendis probris& objurgationibus extitit patiens , in pauperibus sublevandis , promptus & largus, in hospitibus suscipiendis , hil

ris , dc in piis orationibus seu meditationibus fervens, ac tandem laboribus & vitae severitate potitis quam senio fractus, dum Vicarii Generalis dc Superioris in strictioris ob servantiae Monachos vices ageret, pie 8c sancte vitam

lausit Parisii is in Bernarditarum Collegio, ubi sepultus jacetans e Presbyterii Ecclesiae gradus & cancellos sub lapide

superposito cum nominis sui inscriptione, corde translato in Charmerae Coenobium. In Belgio Coenobio de Nazareth prope Liram beatus G iEm istiG, Bartholomςus Conversus, qui primo ducta uxore, plures ex M ea liberos habuit, quos omnes ad pietatem formavit & Deo Iibia.. ι.facravit. Vxore vero mortua, tria Coenobia Sanctimonia- RHiletium condidit , Vallem-Floridam, Rameyam & vallem- Virginum, ubi suscepto Conversorum habitu, innocentinsimam vitam duxit, & futurae suae beatitudinis ac suorum Iiberorum revelatione habita, pie obiit.

293쪽

Vigesimo quinto Augusti.

APud Regalem. montem Franciae Coenobium festivitas sancti Ludovici IX. Francorum Regis de incliti hujus Coenobii fundatoris ac dotatoris praecipui , cujus quidem Regis adhuc ibi extant oratorium dc ejus filiorum mauseola, olimque pretiose ejusdem servabatur Sancti scapula. Apud Malodunum Coenobium Sanctimonialium festiavitas ejusdem sancti Regis Ludovici praecipui illius loci fundatoris & dotatoris cum matre sua Blancha Regina, an servaturque adhuc ejusdem Regis flagellum in piride eburnea, quo ad corporis membra torquenda utebatur; visitur de ibidem domus seu castrum illius perantiquum. Denique apud Lilium ejusdem ordinis Coenobium Sanctimonialium colitur memoria ejusdem sancti Regis loci dotatoris cum matre sua Blancha Regina, proprioque cel bratur officio sicut ic in omnibus Monasteriis Regiae fundationis.

Vbique etiam per ordinem celebre est festum ejusde 'sancti Regis sub duplici sacro.

SEPTIMO CALEND. SEPTEMBRIS.

Vigesimo sexto Augusti.

APud Dunas in Belgio obiit piae memoriae Balduinus

Monachus , qui moribus & vitae sanctimonia nobilis ac pro merito sacro diaconatus ordine decoratus, purissimum Deo famulatum exhibuit: mortuusque post data nonnulla sanctitatis signa ad annum millesimum cucentesimum septuagesimum sextum suavem vitae suae odorem posteris . transmisit; memoratus in historia Abbatum Dunensium ab Adriano Butzio edita ubi Baldainus de via nominatur.

Augustae

294쪽

Ausustae Vindelicorum Sibotus Episcopus , qui postquam diu suis pid praefuisset, ex potentissimo Principe &

magnae urbis Antiuite, factus est humilis Monachus in Coenobio de Lethelhain ubi in magna sanctitate vitae cursum linivit. etsi sint multi qui ipsum in expeditione terrae sanctae& bello sacro mortuum dicant. De eo Menologium ad hanc

diem.

In Vasconia& dioecesi Burde galens dedicatio EccIesae A. Mariae de Faesia sub Cadunii filiatione.

SEXTO CALEND. SEPTEMBRIS.

Vigesimo septimo Mugusti.

IN Burgundia Clarae vallis Coenobio beatus Gerardus Sacrista, qui ab incunabulis innocentiae vitae deditus, camnem suam speciali Dei dono ab omni libidinis contagione illibatam toto vitae suae cursu conservavit. Factus vero Monachus , puriorem adhuc vitam sanctioremque estremulatus. Sacrario hujus Ecclesiae praefectus, sacra vasa nonnisi pie & sancte pertractavit , cumque , jam austeritate vitae fractus , in lethalem morbum incidisset, quod ex pietate sancta peragere solebat, infirmus ut potuit adimplere S exequi non destitit: imo ferventior factus tanquam si nihil adhuc dignum aeternae vitae egisset , insolitae virtutis signa adhuc majora praebuit. Tandem intentus cogitatione in Christi Domini pastionem seu crucem & mente eidem affixus, in ipso spirituali exercitio purissimam animam exhalavit , meruitque post mortem communi virorum illustrium ordinis Calendario hac die ascribi. Eadem die octava sancti Patris Bernardi per totum Ordinem celebranda.

Barnabas de montalbo tem. 1. Chron.c. lib. a.

295쪽

QVINTO CALEND. SEPTEMBRIS.

Vigessimo octavo e gusti.

IN Brabantia de Coenobio Villariensi beatus Ioannes Monachus cognomento Praecursor, qui post professionem monasticam Sacristae ossicio deputatus, decenti cum honore vasa sacra & sacras vestes ac caetera Ecclesiae ornamcnta tractavit. Cumque vacabat in sacristia ne aliundE Otio torperet , in actibus Sanctorum sive in aliis divini ossi cii codicibus conscribendis aut legendis tempus insumebat Factus autem Conversorum fratrum magister ἔc moderator ,. eosdem quantum potuit piis informavit institutis, Pius etiam ut beatae Virginis cultum quicquid ille pietatis & h noris ci dem exhibere poterat, reddebat. Hac de re tantα Virginis psalterium olim a S. Bonaventura editum quotidie periolvens, jam senex factus de Novitiorum rector institutus , huic novellae religionis plantationi curam suam dedit .majoris sanctitatis desiderio accendens in corum mentibus, edito hac de re libro probi & Monachi disciplinati gestus explanante. Demum pridie Palmarum audita ad Vesperas Antiphona, Clari ea me Pater, sec. ita effusus est in lacrymas, ut ab ipso tempore totus ruens in fletus, semperexi sit hujus vitae memor extiterit. Paulatim autem viribus d scientibus ac postea lapide e quodam pariete a darinone excussis , percusius, Confessioris & Martyris palmam referre meruit , ascriptus in Menologio Henriquet. ad hanc

diem.

In Hispania moritur piae memoriae Malachias Mona ' sterii Hortae Monachus, qui pro vitae merito primo Abbas Armenterae in Gallaecia factas, deinde sanctae Mariae de Rueda in Aragonia, ac tandem Vticensis & postea Iacensis Episcopus, ubique verbo de exemplo subditis praeluxit Redditus suos etsi tenues magna ex parte pauperibus erogabat , Ecclesiis suis Rectores idoneos praeficiebat; ac sui ovilis saluti dc utilitata considebat, mortuus post sex

vincentius Blan

296쪽

ginta quatuor annos sancte dc pie in regimine transa

ctos.

Ipso die festum sancti Augustini Episcopi Hipponensis

de Ecclesiae Doctoris.

QUARTO CALEND. SEPTEMBRIS.

Vigesimo nono si gusti.

FEstum decollationis sancti Ioannis Baptistae sub duplici

ossicio celebrandum , cujus quidem S. Praecursoris pars capitis religiosh apud Vallencuriam, in finibus Picardiae Sanctimonialium Monasterium, illuc a quibusdam facerdotibus & peregrinis delata conservatur. In Germania Coenobioque Heminero densi B. Meynerus Prior, vir magnae integritatis, qui ex Canonico sancti Simeonis Trevirensis, sancti Patris Bernardi monitis Cister ciensem habitum induit, multaoue probitate praeditus ad diversa promotus est munia, Cellerarii primo, postea Novitiorum Magistri, ac tandem Prioris. In quibus omnibus functionibus , nunquam a solitis pietatis pensis avocatus &distractus , Deo semper adhaesit : imo curis externis aliquando detentus, adhuc per diem psalterium bis ex integro pe solvebat. Ad extrema autem per morbum deductus, S inccstasi raptus , miranda miraque de Sanctorum gloria dc beatitudine, quam in spiritu jam praegustaverat, retulit ;ac tandem inter ipsum cordis jubilum, eam quam conspexerat gloriam est consequutus , postquam in Ordine plus quam triginta annis in magna observantia perseverasset ι ascriptus hac die communi ordinis Calendario. In Germania Rapatho Comes Abenbergensis, qui in Coenobio Fontis salutis a sedc a suis constructo , factus est primo Monachus , postea vero Abbas. In qua dignitate verbo dc exemplo claruit, ac tandem relicta sancti talis opinione carnem exuit, annotatus inter Beatos ordinis.

cap. a. M numenta . inas.

297쪽

Barnabas de

montalbo tom. r. Chreme. M. a.

TERTIO CALEND. SEPTEMBRIS

IN Gallecia Hispaniarum Provincia beatus Ero Armen

taria: Abbas vir magnae sanctitatis, cui nec dies nec noctes videbantur sit cere ad orationem , totus enim in interioribus positus, & in hac peregrinatione solo corpore conia stitutus, mente ac cogitatione in aeterna patria conversari censebatur. Clarus autem multis miraculis , sancto fiae quievit, pro vitae suae merito hac die sicriptus in Calenda rio Sanctorum ordinis. Iuxta Meldas apud Pontem - Dominarum dein Pictavia inferiori apud Brollium grotandi scut & in Coenobio de Insula apud Lotharingos commemoratio S. Fiacrii Consessoris , cujus ibidem reliquiae quaedam religiose asservantur, & a peregrinis ob miracula coluntur. Indutus olim fuit beatus Fiacmus Cistercii habitu , ut in antiquis ejusdem Sancti patet iconibus.

PRIDIE CALEND. SEPTEM CRIS

Trigesimo primo e gusti.

IN Bria & dioecesi Senonensi ac Coenobio beatae Mariae de Ioyaco non longe a Pruvino oppido Dedicatio Ecclesiae ejus bem Coenobii, in honorem sanctorum martyrum Saviniani & Potentiani ejusdem regionis Apostolorum, a Domino Archiepiscopo facta. Signiaci in Campania beatus Arnulphus Abbas sincti Nicasii Rhemensis Benedicti ni ordinis, qui cum Cister- ciensibus conversans, eorumdem exemplo attractus ad strinctiorem observantiam, abdicata sua dignitate Abbatiali Mnigro habitu relicto, candidum assium psit, factus apud S

298쪽

gniacum Monachus cum beatis Abbatibus Gerardo Flo riens, & Guillelmo sancti Theodorici. Vbi tanta vitae sanctimonia claruit, ut propter pia opera post mortem habitus fuerit Sanctus, ejusque corpus e terra e G sium , publico cultui post mortem est expositum, intra Ecclesiae murum non longEa Claustri foribus, cum sanctis corporibus beatorum Bernardi Abbatis Igniaci, dc duorum aliorum supra

dictorum Gerardi &Guillelmi, ascriptusque manet Arnul-phus in Menologio ad hujus mensis ultimam diem. In Belgio venerabilis Gertrudis Abbatissa Monasterii

de Biloca, quae a juvenilibus annis saeculo valedicens, ha- m-ι. bitum monasticum suscepit in diin, Coenobio , ubi post βδ' ς μ 'piam conversationem electa in Abbatissam tantam vitae ν'' probitatem suis exhibuit, ut omnibus in exemplum cujus vis virtutis fuerit. Carne vero soluta, creditur angelicis choris associata ι annotata inter ordinis filias illustre, ad hanc diem. In Coenobio Montis Salvatoris pia Gert rudis Monta CMarius 6 b. lis, quae anno aetatis suae nono vestem ordinis suscepit & ' innocentissimam vitam ibi duxit. Tandem in ipso novitia tus anno consummata in brevi ne malitia mutaret intellectum Hus, purissimam exhalavit animam : visaque cst post obitum gloriosa a quadam Sanctimoniali Margareta dicta, ei dum viveret familiari.

299쪽

MENSIS

SEPTEMBRIS

CALENDIS SEPTEMBRIS.

Primo Septembris.

V R E L 11 s in urbis suburbiis & Prioratu sancti Lupi Sanctimonialium ordinis nunc Abbatia, festivitas S. Lupi quondam Archiepiscopi Senonensis ibidem nati, paterna domo postea in Coenobium commutata. Ejuisin etiam Sancti festivitas in omniabus Coenobiis dioecesis benonensis. Seguinus atm- In Dania beatus Theotardus Carae-Silvae Monachus, ν qui sanctorum Patmi ordinis gesta pressis vestigiis aemu- Eloidium Cist. latus, egregiis virtutibus Claustrum illud decoravit. Prae-ι b. s. ' I . visa autem mortis suae hora per oraculum edoctus, in ipso agone caelestes spiritus sibi familiares suae gloriae socios habuit , ascriptus Menologio ad hanc diem. Mit tus M.f. In Hispania venerabilis Egidius primus de Castrane- '' da in dioecesi Asturicena vir mirandae integritati , qui diu ibidem insolita sanctitate floruit: abdicata tamen successu temporis dignitate , quasi emeritus miles vitam privatam dc anachoreticam egit: ac tandem felici morte consumptus, meruit inter Sanctos Ordinis Cisterciensis referri ab Henri queo ad primam Septembris.

300쪽

S EPTEMBRIS. 287

In Ducatu Barrensi Dedicatio Ecclesiae B. Mariae de Imsula sub sancti Benedicti de Bosco filiatione.

QV ARTO NONAS SEPTEMBRIS. Secundo Septembris.

Lovanti in Belgio passio beatae Margaritae Virginis & C satiui M. αCisterciensis Ordinis neophitae insignis. Cum enim ha- y bitum ordinis suscipiendi propositum haberet & in procinctu esset itineris, & ad V illarium usq; Brabantiae Coenobium hac de re pergeret, & a praedonibus hominibus per viam reperta & ad peccatum sollicita esset, cum ipsa totis viribus nefandae eorum libidini resisteret, post vim perpessam immaniter est occisa. Rus autem corpus insepultum postram truculentam necem & in aquas projectum a piscibus est praeservatum , Lovaniumque contra undarum naturalem fluxum deductiim ministerio AngeIorum modulamine resonantium in sacello ad hoc constructo, decenti cum honore tumulatum est, continuis fulgens miraculis. In Hispania Clemens Gymenez Vallis paradisi Mona 7 chus dc regularis observantiae sedulus aemulator , qui virtutibus clarus, daemonem habuit invidum & insensum, utpote bienologi uni

quem malignis suggestionibus quamplurimis vexavit. Cl manti tamen praesto fuit Beata Virgo quam speciali semper

cultu coluerat, pauloque ante mortem astantibus fratribus in has voces erupisse fertur, vicimus, fratem vicimus , fra

TERTIO NONAS SEPTEMBRIS. Tertio Septembris.

IN Germania & Coenobio sanctimonialium de HodeneZ Cestitui floruit beata Euphemia virgo Sanctimonialis, quae adhuc ωρ. juvencula Beatae Virginis famulatui addicta , ab eadem me cilEnaitium

SEARCH

MENU NAVIGATION