장음표시 사용
361쪽
Ordinis. Monumenta &traditiones hujus C a obii. Decreta Capit.
In Claravalle Elevatio Corporum sanctorum Monachorum , Conversorum & Novitiorum , qui sub sancto Patre Bernardo Abbate in Claravalle suscepti, felici fine post sanctam vitam quieverunt , sepulti quidem primo in veteri Coe- meterio Clarae vallis, postea vero die ipsa Sanctorum omnium , anno reparatae salutis millesimo centesimo quadra gesimo aut circiter, cum laudibus, precibus & hymnis in Coemeterium novae Abbatiae asportati sunt. Quas quidem audiens sanctus Malachias ibidem hospes & proxime moriturus, caelesti jubilatione repletus est, jam futurae gloriae delitias degustans. In Hispania sacra Calatravae Militia a beato Rarmundo Fiterii Abbate instituta , hac die ab Alexandro IV. summo
In Arouca Coenobio Sanctimonialium apud Lusitanos beata Spineta, genere quidem nobilis, sed virtutum splen dore clarior , quae ibi suscepto ordinis habitu & virginum velo , palostram virtutis decurrit. Sed sancto fine consummata, ad Christum sponsum cum lucida Sanctorum operum lampade meruit pervenire: dc in ejus transitu Angel rum melos auditus est, magna cum astantium admir
Coinmemoratio omnium FideIium defunctorum, &praesertim omnium Monachorum, & Monialium innostris Cremeteriis de Basilicis quiescentium ac in purgatoriis locis poenas delictorum suorum i tientium. Pro quibus omnibus a quolibet nostrum, Psalterium ex integro ea die sive praecedenti recitatur, & per totum annum decem alia Psalteria a junioribus, nonduin sacerdotali gradu initiatis, sunt recitanda, & a sacerdotibus viginti sacra facienda.
In Claravalle depositio sancti Malachiae Archiepiscopi. qui parentibus Catholicis in Hibernia natusina juventute
362쪽
pietati deditus, Imarum Eremitam Magistrum elegit. Subcujus disciplina ita prosecit, ut facto rumore ejus sanctitatis, in sacerdotem, etiam renitens , a vicino Episcopo fuerit promotus. In qua dignitate concionibus ad populum occuratus, non mediocrem animarum segetem collegit. Hinc factus Episcopus Dublinensis, non nisi invitus onus suscepit. Qui cum verbo dc opere proficeret gregi, populum Clerumque ad sanctiores mores, malis sublatis habitibus, reduxit. Celso autem expirato Ardinathens Archiepiscopo & totius Hiberniae Primate, ab eodem paulo ante mortem in succes rem desi aliis, successit, ut ambientibus dignitatem , & sanctuarium Dei haereditate possidere volentibus, mos
amputaretur. In qua tamen re non parum laboravit Malachias , multaque hac de causa opprobria, injurias & insidias ab iniquis hominibus accepit. Reformatis tandem barbarorum illorum hominum moribus, sicuti prius proposuerat, Archiepiscopatum honesto cuidam de probo sacerdoti resignavit, ut priorem suum praesulatum tenuioris redditu resumeret. Intra quem constructo Coenobio, & viris religiosis ibidem institutis, cum iisdem piE vixit. Suscepta autem peregrinatione in Italiam & Romam, pro suae Ecclesiae ac totius Hiberniae negotiis, per Claram vallem transiit, ubi colloquio habito cum S. P. Bernardo sibi amicissimo ,
multum confortatus est. Verum magno succensus religionis
desiderio, iter prosequens, 1 summo Pontifice Eugenio III. onus Episcopale deponendi licentiam impetrare tentavit, sed minime obtinuit. Nam Eugenius audito Mala chia de ejus legatione ac petitione, peculiari favore propriam infulam capiti illius imposuiste dicitur, ipsum sum ino Pontificatu digniorem, quam unius privatae Ecclesiae praesulatu innuens. Imb Malachias per Hiberniam summi Pontificis Legatus creatus, in patriam redire coactus est, quibusdam ex suis discipulis apud Claramvallem relictis, ut ibidem institutis monasticis possent informari, ac postea suae ibi didicerant , apud Hibernos docere valerent. Transactis autem quibusdam annis adhuc in Praesulatu intra Hiberniam , & habitis pluribus Srnodis pro Ecclesiae restauratione , Romam iterum re ire compellitur , ut super
363쪽
quibusdam dubiis summum Pontificem cori in Ior . Saci Crima in itinere paululum apud Claramval Iom HosPico cra, Prat 1 isti, ipsa die sancto Lucae sacra , post so Iominio mis rQm QQ-lebrata , in morbum incidit. Quo itinc vos Moro , - --gnita suae mortis hora, Sacramentis Ecclosior miam iri V luit, praesente S. P. Bernardo i &sic icitor Uro vallensium gemitus ac suspiria, in loco tum os, Q r zato , beato fine quievit; sepultus retro m QN Iram o Γ ΠΟ- ne S. P. Bemarai, ut quemadmodum iri vicu cria Lese est Iox rant, ita nec in morte essent separati. Fenom rixasMCm Sancti alia die celebratur , quod praesens mQmoria defuncto rum Fidelium sit impedita.
TERTIO NONAS NOVEMBRIS Tertio Novembris-
Estivitas sancti Malachiae Archiepiscosi Hiberniae in
C hanc diem ob impeditam praecedentem Translata. Cuius quidem sancti Archipraesulis gloria dc Glicitas ita S. P. Bernardo in ipsis exequiis revelata & domori strata fuit ii spiritu, ut inter missarum solennia pro iPsta celebrara sub fine , Collectam sive orationem de Coriam vini Sanctorum Consessorum post communionem, omisso. illa defuncto ctum , recitaverit, praesente Claraevallensi ccccii In Campania & Coenobio Trium-fonti m festivitas sancti Huberti Episcopi Vltrajectani, cuju s Crin quaedam Reliquiae ibidem asservantur. Hac quoque die Dedicatio Ecclesi* B. Marii clo Bello coin Normania&dioecesil ori, mδῖςDH- QMx qitidem Ecclesia licet dedicata fuerat praecedenti diQ, alarii versari tamen dedicationis translatum est in praeseritem . citi iri μ' ditam illam defunctorum solenni commemoratiorio ' P
364쪽
PRIDIE NONAS NOVEMBRIS. uarto Novembris.
APud Porteterum Sanctimonialium Coenobium in agro Monumenta ba Limburgensi non longe ab Aquis grano depositio beati Jμ ψ' Gregorii hujus loci primi Abbatis & fundatoris, olim Mo-
. nachorum Coenobii nunc Monialium. Qxu Gregorius gen re nobilis Nicephori Bisantii Imperatoris filius ac Theophaniae Othonis II. uxoris frater , totus pietati deditus, Monasticam vitam amplexus est sub Abbate Pachomio. Cujus jussu ad sacros Ordines promotus , postea a Saracenis fuit interceptus, & usque ad mortem graviter vulneratus. Cum autem variis fulgeret miraculis, de consensu Superiorum Romam adiit, ubi sancti Salvatoris Coenobium construxit, sumptibus sororis suae Theophaniae. Belgium vero reversus , aliud PortZetum dictum pro Monachis extruxit. Quibus praesectus , pie & sancte vixit: ac tandem post multos exantlatos labores & magnam vitae austeritatem obdormivit in Domino, in eodem Coenobio sepultus. TIn Germania Heminerodens Coenobio beatus Henri- Caesarius infui, Cus Conversus; quem sanctitate clarum , Deipara virgo, ς' Angeli & alii caelestes spiritus quibus peculiari cultu in Montalbo isgis erat addictus, visitare dignati sunt, variis apparitionibus Gomoricidem factis. Ipse autem daemonibus infensus, eum pluribus malignis suggestibus tentantibus , suis precibus eosdem Ionge a se fugabat. Christo veris carus, sub speciebus panista vini in sacra Eucharistia ipsum sub figura pueri decorire conspicui videre meruit: imo vero Spiritum ipsum famctum sub columbae specie super ipsum Christum descendentem suspexit. Qua visione recreatus, non exigua perfusus est gratiae unctione. Multis autem praeclaris operibus cumulatus , e vita mortali ad aeternam est sublatus, & ad caelestes nuptias dc epulas invitatus, cum Christo sponso tanquam virgo vivere meruit, ascriptus hac die in Catalogo Sanctorum ordinis.
365쪽
In Hibernia beatus Christianus Episcopus Dunensis, qui factus sancti Malachiae & S. P. Bernardi discipulus , ac apud Claram vallem Monachus , ibidem eiis suis operibus Galliam illustravit. Reversus autem in Hiberniam, primo promotus est in Abbatem Mellifontis, successu vero tem poris, fama facta sanctitatis suae, electus est: in Episcopum Dunensem. In qua dignitate sese pie gessit, gregis saluti si dulo invigilans. Meritis tandem plenus, viam universa: ca nis felici morte ingressus est , ascriptus cum aliis Ordinis
NON IS NOVEMBRIS. cuinto Novembris.
IN Belgio venerabilis Racquetus ex Decano sancti Do natiani Burgensis Monachus Dunensis, ac postea promerito Abbas primus Dustanus seu Capellae Thesanae , ubi quamplurimis virtutibus clarus emicuit. Revocatus autem ad Dunensem Ecclesiam ut Abbas praeesset , suae pietatis exempla ibidem quam plurima reliquit: mortuus cum fm-ctitatis opinione, & juxta sanctum Idesbaldum sepultus. Memoratur in Henriquet Menologio ad quartam Novem
OCTAVO IDUS NOVEMBRIS. Sexto Noetembris.
IN Germania & Monasterio Bebentia no beatus Guin
bertus Prior, qui ante monachatum adhuc in seculo versans, ita deditus est pietati, ut in omni re, sive in vestibus, sive in cibis , sive in conversatione, deliciis quibusvis re nuntiaret. Monachus vero factus, severior adhuc in seipsum extitit, non solum a carnibus ex Regulae praescripto abstinens, sed A in vino aqua potum temperans, ut sic castigata
366쪽
stigata carne, spiritus vegetior fieret, & facililis ac liberius Deo vacaret, rerumque caelestium contemplationi ardentius insisteret. Silentii quoque, jejuniorum caeterarumque regularium observantiarum amator existens, factus est merito aliorum rector & pastor, non tam authoritate dc dignitate , quam exemplo dc virtute. Eoque munere tam xite perfunctus est, ut jure post obitum, in Sanctorum Ordinis serie hac die meruerit annotari, tam in recenti quam inveteri Catalogo Sanctorum ordinis. In Hibernia beatus Udardus Cuprensis Coenobii Mo- Arnoldus VVionnachus, humilitate, pietate ac charitate conspicuus, & pro vitae merito, ad Brechinensem Episcopatum sublimatus 'e' In qua dignitate multum floruit : postmodum vero corporis sarcina deposita, ad caelos evo lavit, jure ascriptus inter beatos ordinis ad hanc diem.
SEPTIMO IDUS NOVEMBRIS. Septimo Novembris.
IN Pago de Ramesa inter Belgii fines, passio pii Patris
Pauli Lamps Monasterii B. Mariae de Bonema Monachi humilitate ac pietate insignis. Quianter flammas Tui Mona- sterii a novae Religionis sectatoribus & haereticis, sub Duce Auriaco in ipso Ramesiae pago comprehensus , in odium sacerdotii & Religionis verae , primo Monachali veste exu rus , cruci est affixus, dc postea laqueo astrictus, chim adhuc paulisper respiraret, siclopetis impetitus martyr occubuit. Sacrum ejus cadaver in Coemeterio memorati pagi telluri mandatum est , dc nomen ejus insertum Catalogo Sanctorum Belgii.
In Claravalle B. Gaudesridus Virdes sis, qui pie in
feculo educatus, a juventute pietatem coluit: & hinc factus quasi per miraculum Monachus cum Andrea ejusdem Ecclesiae Virdunii Archidiacono, multis est illustratus meritis de virtutibus; ascriptus ad sequentem diem in Menologio.
367쪽
SEXTO IDUS NOVEMBRIS. Octaeto Novembris.
xordium Ct. sterciense lib. a.
IN Claravalle Beatus Godefridus Episcopus Lingonem sis, qui inter primos sancti Patris Bernardi discipulos, ibidem apud Claram vallem ad ordinis habitum susceptus, dc cum illo apud Cistercium primo conversatus , & Monachus factus , ut eidem secundum carnem erat propinquus, multum studuit conformari. Magna enim vitae sanctimonia floruit, unde Fontanetum recenter constructum transmis
sus , primus Abbas eidem praesectus est a sancto Bernar do, cisi invitus. Non diu tamen praeesse voluit; abdicata enim praefectura, illico Claram vallem rediit, & nova ad huc ibidem virtute emicuit. VndE Prior Claraevallis contastitutus, absente sancto Patre Bernardo, dc in Curia Romana pro Ecclesiae negotiis versante, Go defridus Claraevalia lenses dc alia Coenobia pendentia pacifice rexit, ita ut postea S. P. Bernardo reverso, multis meruerit laudibus extolli obstrenuum regimen. Sicque toti regioni notus, electus est in Episcopuin Lingonensem , alio Pseudo monacho Cluni censi deturbato. Renuens tamen electioni assentire Godc-fridus, propter ipsum S. Bernardum coactus est onus suscipere. In qua quidem dignitate novum sibi vivendi genus perfectiusque praescripsit , pristinum enim ordinis rigorem non deponens sed potius augens, cum continue ad soliti dinem Clarae vallis suspiraret, Bernardo mortuo, di cum nullus amplius esset qui eum gravi authoritate in dignitate contineret, petita pluries licentia cedendi a summo pontifice dc tandem tenta, cessit postquam multas Coenobiorum fundationes procurasset, de alia pia opera explesset. Reversus autem in Claram vallem , ibidem ad mortem usque in ea cella lignea, ubi S. P. Bernardus obierat, sese imclusit: erectoque juxta cellam sacello, ibi velut alter Mov ses in monte stans, seu potius in valle sedens, cum Deo coic
368쪽
tinuum habuit consortium. Mortuus tandem in senectute bona, sepultus est intra Basilicam ante aram sancto Salvatatori sacram hac praesenti die, ut fert ejus Epitaphium Arecens ordinis Calendarium. In Bavaria & dioecesi Ratisponensi Dedicatio Basilicae d. Mariae de Valdfasso a suffraganeo Episcopo solenni ritu
QUINTO ID US NOVEMBRIS. no Novembris.
Illarii in Brabantia beatus Nicolaus ejusdem loci Conversus, vir quidem corpore parvus, sed mente &ingenio magnus, qui tantum semel in die cibum sumebat, &carnem die ac nocte cilicio domabat, humi decumbebat, &plerumque orationi vacabat. Cum autem per quinquaginta annos in omni vitae probitate intra claustrum vixisset, feliciter u Domino obdormivit, meruitque in obitu plures animas E purgatorio igne suis precibus & meritis liberare, sicut cuidam pio viro visione demonstratum est.
Chronicon vivtari ense. Arnoldiis de
ARTO ID V S NOVEMBRIS. Decimo Novembris.
IN Claravalle beatus Atquirinus Monachus, qui in arte Robesis, Rusca medicinae in saeculo peritus, pauperum aesrorum sublevationi curam omnem impendebat. Nec totum ipsorum prinibi, aEmorbos A livores sanabat, sed & languentium putrida Monia bo ι . a. membra tanquam Christi vulnera propriis manibus attre Ir ctabat. Sobrius autem in victu, in vestibus humilis & pauta per , in seipsum severus, & in alios temperatus, tanta sanctitate floruit, ut caelestibus promissis in vitae discrimine &fine recreatus, nutu & verbo, praesente B. Pontio Clarae vallensi Antistite , suturam suam beatitudinem insolita
369쪽
Calendariumss. Ordinis cistera. Martvrologium Romanum &alii. Lib. virorum i l. lutitium Orai-
conscientiae securitate demonstraverit, & placido vultu αtranquilla mente e*piraverit. Ascriptus est post mortem hac die Ordinis Calendario. In Claravalle beatus Thesselinus Monachus & sacerdos . qui cum diu dolores acutos patienter perpessus esset, sub fi- ne vitae a caelestibus spiritibus meruit visitari, quibus post obitum adjunctus est in caelis.
TERTIO IDUS NOVEMBRIS. Vndecimo Novembris. F Estum sancti Martini Archiepiscopi Turonensis per tota
tum ordinem celebrandum : sed praesertin in Coenobio B. Mariae de Valloliis peculiari ritu colendum, cum sinsulis diebus ibidem fiat memoria tanti Praesulis , tam in V speris quam in Laudibus. In Claravalle beatus Ga redus Meloduni natus ex nobili stirpe, qui factus Monachus charitate c titit plenus. Curam enim infirmorum ex injuncto officio exercens, tar ta virtute refulsit, ut in Soretanum Episcopum pro merito vitae electus fuerit. Quo munere rite perfunctus, in Claram vallem rediit, ubi abdicato Praesulatu, pia morte diebus suis finem posuit i sepultus ibidem intra Basilicam, hac die Menologio seu Calendario ordinis annotatus. In Coenobio Vallis Ecclesiarum Martinus Novitius, qui ut alter Antonius miris modis a daemone tentatus & vexatus , tandem ejus conatus fregit, specialis cultor Beatae Virginis , cujus patrocinio ubique tutus, victor semper evasit in brevi autem consummatus, explevit tempora multa
370쪽
PRIDIE ID V S NOVEMBRIS. Duodecimo Novembris.
IN Vasconia & dioecesi Albiensi Dedicatio Ecclesiae B.
Mariae de Candelio filiationis Claraevallis. In Claravalle Beatus Ioannes Prior, vir in vita sua corporis castigator severus, ac Paternarum traditionum seu antiquae regularis Ordinis disciplinae sedulus aemulator: qui vitae puritate, &. sanctae conversationis exemplo, sacram Millam Claraevallis Congregationem illustravit. Omnibus cnim omnia factus, alios sanctis verborum lenociniis ad vi- . tam & morum conversionem provocabat: alios vero verbis i durioribus arguens & urgens, intra officii & muneris metas ac terminos coercebat. Egregiis itaque virtutibus decorus, dignam laborum suorum mercedem accepit in morte, ecmeruit inter Ascetas ordinis illustres annumerari in communi Sanctorum ordinis Calendario ad hanc diem. In Germania Dedicatio B. Mariae de Riddaghuso, facta quidem decima quinta Iunii, sed temporis successii tran- sata in Dominicam sequentem femina S. Martini.
IDIBUS NOVEMBRIS. Decimo tertio Novembris.
FEstum omnium Sanctorum ordinis Cisterciensis summorum Pontificum , Cardinalium , Archiepiscopor um, Abbatum , Abbatissarum, Priorum, Priorissarum, Monachorum , Monialium , Conversorum & Conversarum, Militum & Familiarium ejusdem ordinis, sub ritu solenniori celebrandum. In Brabantia & Coenobio Villariensi beatus Vualterus Caesarius Γι. a.
de Trajecto, qui illustri stirpe progenitus Trajecti, sanctitatis