Series sanctorum et beatorum ac illustrium virorum sacri ordinis Cisterciensis. Authore r.p. Claudio Chamelot sacrae facultatis parisiensis doctore theologo, ..

발행: 1666년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

31 CALENDAE

Arnoldus de vitae generis nobilitatem adaequavit. Ipse enim pro vitae me- , 'nc. - rito post aliquos annos a professione monastica ductos, electus Abbas ad annum millesimum ducentesimum decimum quartum, ibidem ita Deo adhaesit per orationem absorptus, ut per mediam vel etiam integram diem caelestium rerum speculationi insisteret, quo tempore nulla levi cogitatione distrahebatur. Aquo tamen orationis monte plerumque descendens, exigente charitate, velut alter Moyses Zelotiuccensus, suos sui ditos verbo de exemplo ad virtutis semitam provocabat de adducebat i Sicque ad annum quadragesimum quintum aetatis suae ita mente purus erat, ut nequidem leve seu veniale peccatum contraxisse videretur. Insensus vero hac de causa daemonibus, solo crucis signaculo ubique tendentem insidias, dc a concionis auditione aver- tentem auditores propellebat. Divino quoque lumine irradiatus , cordium multorum abdita revelabat, non sine magna adstantium admiratione. Clarus denique vitae sanctitanaonia , operibus, dc signis, de taedio hujus lucis assectus, felici transitu sublatus est ad caelos, in Valle-sancti Lamberti sepultus, anno reparatae salutis millesimo ducentesimo vigesimo primo, hac die Sanctorum Calendario annotatus.

DECIMO OCTAVO CAL. DECEMBRIS. Decimo quarto Novembris.

in ielitione 'N Hibernia beatus Eugenius Abbas Asseroen sis, vir ιό . ,''' η' Imagnae virtutis & sanctimoniae , qui anno sexcentesimo

H ririqueus iis sexto sutra millesimum ab haereticis in odium fidei captus, Memi capite sexus est . memoratus inter Beatos ordinis ad hanc -- diem Novembris. . sequinu, Γι. . In Gallia beatus Letaldus Molismi Monachus & unus ex SS. O . G primis Ordinis Cisterciensis Institutoribus, qui Cistercium

primo coluerunt re suis virtutibus illustrarunt; memoratus m. cum laude in rescripto Hugonis Legati pro Ordinis institutione, dc in Menologio ad hanc diem.

372쪽

NOVEMBRIS.

DECIMO SEPTIMO CAL. DECEMBRIS. Decimo quinto Novembris.

IN Vallesia Galliae Provincia obiit piae memoriae soror Monum,ni, MEdmunda D uet Parci Dominarum dioecesis Silvane- traditio domus.ctensis Monialis insignis de Suppriorissa hujus loci, quae ab ineunte aetate pietati, austeritati vitae dc corporis puritati dedita, ita sanctimonia claruit , ut aliquando visa fuerit quasi extra se rapta , facie omnino refulgens, dc insoliti splendoris radios emittens. Ita etiam clausuram Religionis coluit, ut nequidem pro lethali morbo curando, urgentibus medicis, voluerit exire e Monasterio. Ita fervens in choro, ut etiam gravibus morbis affecta, ab officio Divino non abesset. I ta charitate succensa, ut pro aliarum Montalium salute continue oraret, & monitis suis salubribus ad amorem virtutis eas excitaret. Ita patiens in aegritudine, ut acerbis doloribus vexata, per annum & amplius eos patienter toleraret. Tandem continuis suspiriis aci caelestem vitam aspirans, pia morte quievit in ipso pervigilio Sanctissimi P troni sui Edmundi sub initio vesperarum , anno fallitis millesimo sexcentesimo trigesimo octavo in claustro lectionis sepulta.

DECIMO SEXTO CAL. DECEMBRIS.

Decimo sexto Novembris.

Pontigniaci in Gallia seu potius Soliaci in Bria, depos, Mi inologium

lio sancti Edmundi Arcnies scopi , qui in Anglia na- Romanum cunitus, & a pia matre ad cilicium & ad jejunia christiane edi s onio M ura. catus, in adolescentia nullus e si Parisios ut studiis vaca ret : ubi pietate dc ingenio servens, in tantum profecit, ut in brevi Doctoratus gradum in Facultate Theologica consequutus fuerit, aliorum Magister dc Praeceptor factus.

373쪽

C A L E N

Visa est autem ρb Auditoribus ejus Scholasticis candida super eum dilumba, seu Spiritus sanctus in columbae specie vi- .sibiliter descendens. Vnde ferventius solito loquens Edmundus, Scholarium suorum mentes ad pietatem commovit , ita ut paulo post ad Ordinem Cisterciensem ex illis se

plena convolarint, praehabita revelatione septem stellarum quasi e schola prodeuntium. Reversus vero post studia in Angliam Edmundus, suis orbatus parentibus, sorores suas in Monasteriis monialium a labe stimoniaca haud infectis col-- locavit, dc bonis pauperibus eropatis, Christum nudum sequutas est nudus. Promotus vero ad Ecclesiasticos de sata cros Ordines pro merito, communi suffragio Clericorum de consensu Regis Archiepiscopus Cantuariensis, ac totius Angliae Primas electus est, satis, ut erat humilis, invitus, nec diu tamen quietus in hac dignitate perseveravit. Nam magnanimus in suae Ecclesiae juribus tuendis, Regem in brevi infensum habuit. Coactusque e regno exire pro simili causa, ac olim sanctus Thomas Cantuariensis, in solitum Cantuarensium Archipraesulum azilum, Coenobium scilicet Ponti-gniaci in Gallia situm, se recepit; ubi per tres aut quatuor

annos Monachus inter Monachos estectus, omnium ad se animos admiratione convertit. Somno enim parcens, nec

in lecto sed humi cubans vel potius sedens, cilicio carnem domabat, &asperis disciplinis seu verberibus castigabat. Tandem vero adhuc exul, dc nondum sedi suae restitutus in morbum incidens ec acrem mutans de Medicorum

consilio, in Prioratum de Solciaco sub Abbatia sancti Iacobi de Pruvino dependentia, venit: ubi morbo ingravescente, praevisa mortis suae hora ic Sacramentis Ecclesiastita cis munitus, E dc sanctE obiit. Cumque ante discessiim suum e Pornigniaco, prius Pontigniacensibus sese reversurum die ipsa sancto Martyri Edmundo sacra promisisset, ut

praedixit evenit, nam corpus eius in curru vectum, ipsa die Pontignia cum relatum eth, ubi pluribus miraculis claruit.

Quo tempore Garnerus Ioraci Abbas gravi morbo detentus, voto facto ad sanctum istum Confessorem, ab aegritudine sanatus est. In cujus tantae rei memoriam ipse Abbas primus aram in nomine illius in suo Coenobio sub gradibus Dormitorii

374쪽

Dormitorii posuisse dicitur. Corde vero ipsius in sancti Iacobi Pruvinensis Abbatia reposito in vase quodam deaurato, corpus ejusdem S. Cuti quod vivens obnixe petierat, apud Pontigniacum est susceptum a Monachis, campanis sine ullius a)miniculo ultro pulsantibus , quod decenti sepultura postea donatum est. Sed cum post illius tumulatio nem coruscantia prilis miracula cessarent, mirantibus Monachis audita est haec vox ab aegris ad tumulum astanti bus qui opem Sancti implorabant, quomodo miracula faciam, si manus adhuc terra onerati per ant' Quod rescientes Monachi, corpus Sancti, quod a putredine illaesum repererunt, elevari de in loculo honorificentius recondi curarunt. Publico autem cultui peregrinorum accedentium est expositum retro majus altare Basilicae Pontigniaci, ubi adhuc ma gno miraculo incorruptum perseverat , continuis fulgens prodigiis de signis. Infantes enim sine baptismali unda extin cti, vitae signa edunt, ita ut possint ablui. Altera vero ex eodem corpore manu miraculo distracta , adhuc cernitur ibidem vivida de integra, sicut& reliqua corporis membra. Edmundus albo Sanc torum solenni ritu ascriptus est, & vita ejus a Bertrando Monacho transcripta, ejusque ossicium hac die ossicio proprio colitur in Monasteriis lineae Pontiagniaci , sicut dc in aliis Ordinis communi.

DECIMO QUINTO CAL. DECEMBRIS.

Decimo septimo Novembris.

APud Claramvallem beatus Edmundus Monachus, qui

allectus de adductus ad Ordinem odore vitae S. P. Be nardi, ex Canonico Regulari factus est ibidem Monachus. In quo loco tam sancte & pie inter fratres est conversatus, ut postquam plurimarum virtutum exemplo praeluxisset,

Pili visione meruerit ad gloriam vocari a sancto Patre

in extremis esset, dc ea tandem perfrui beatitudineonga per vitam cum daemone suscepta certamina, de ZZ

375쪽

Vincentius Bel loracensis inis

cuti tis. as. c. a . Seguitius deis bis batibus c t. a. Caesarius lib. ist.

36α CALENDAE

insignes virtutes de victorias relatas; inscriptus post mortem in Calendario Sanctorum ordinis. In Gallia venerabilis Guarimundus Pontigniaci Abbas tertius, qui in Gastinio natus ex illustri stirpe, virtute nobilior extitit, Monachus enim factus , meruit ad insulam Pontigniaci sublimari, & paulo post vitae merito , ad Antissisiodorensem Cathedram promoveri. Cujus tamen Ecclesiae cum nondum pacificam possessionem adeptus fuisset, obortam dissensionem inter Canonicos, in ipso itinere Romae obiit: vivens fratres habuit Regni Galliae ministros, post mortem memoratus in Menologio ad hanc diem. In Germania beatus Anianus Eberbaci Conversus, vir mirae simplicitatis & innocentiae , qui solo tactu SI manus impositione, aegros sanabat. Iussus tamen ab Abbate a miraculis desistere propter advenientium tumultum , destitit, factus obediens usque ad mortem.

DECIMO QUARTO CAL. DECEMBRIS Decimo octavo Novembris.

Petrus venerabitis lis. 6. Et p.

Romae ipsa sancti Martini die & Dedicationis Ecclesi

sancti Petri anniversaria, beato Eugenio summo Pontifice Divina mysteria celebrante, visus est super caput ejus splendor insolitus ad modum radii solaris, & in ipso duae columbat ascendentes & descendentes pariter visae sunt, tanti Pontificis sanctitatem, charitatem dc simplicitatem praesignantes, ut recte Baronius annotavit. Apud Claram vallem beatus Euerardus, qui ex Praes cto generali i litiae templi Monachus factus sub sancto P Bernardo, variis est illustratus miraculis dc visionibus, & piis operibus cumulatus: sed praecipuE abstinentiae Mausterit iis virtutibus ditatus , vivere desiit, non sine nota cinctitatis.

376쪽

NOVEMBRIS. 363

DECIMO TERTIO CALEND. DECEMBRIS. Decimo nono Novembris.

Romae concordi Patrum Purpuratorum suffragio eli gitur in summum Pontificem Bernardus Pisanus sancti Athanasii ordinis Cisterciensis Abbas vir mirae integritatis, dictus postea Eugenius III. nondum tamen Cardinalis renuntiatus , cui eadem die suae consecrationis, creditur scientia divinitus infusa. In Germania & Comitatu Iuliacensi beata Elisabeth Comitissa Iuliacensis , quae spreto saeculo simul cum divitiis& opibus, facta est Monialis in Coenobio de Burvenich, ubi multis virtutibus floruit, & sancto fine quievit. In Leodii Provincia beata Elisabetha Monialis Montatis-Cornelii , quae diu pic conversata cum beata Iuliana Priorissa, & pluribus persequutionibus vexata pro justitia, meruit post mortem specialem habere commendationem inter praeclaras Ordinis filias in Menologio ad hanc No vembris diem.

DUODECIMO CAL. DECEMBRIS.

Vigesimo Novembris.

Apud Vuascones & Coenobium de Grandisilva Bertran diis Abbas, qui mira sanctitate praeditus, suis cujusvis virtutis exempla ministravit: & quamvis ejus acta habitanatium incuria perierint, ejus tamen sanctitas ubiqsse nota, eumdem & signis & piis operibus claruisse satis demonstrat, ascriptusque est hac die Beatorum Catalogo. Caroli loci in Gallia venerabilis Ioannes de Gornayo Prior, vir Zelo plenus , quod enim perditissimum fratrem pseudoconversum pro crimine arguisset& poena mulctasset,

Zet ij

Arnoldus de Raisse ad Moia

Gillemanus ..

Calendarium Ga licum Sacto. rum Ordinis. Seguinus in Cain sevoco. 7.

377쪽

in storia & tradi- iaci Pictaviensis. Liber cui titulus ala Theatriam ca-

ab eodem est interfectus in ipso ingressu Capituli. Qui pam

ricidat parcens Ioannes recitando versum , in manus tuas Domine commendo spiritum meum, pie obiit, in ipso Capituli limine , post mortem sepultus sub honorifico lapide.

UNDECIMO CALEND. DECEMBRIS.

Vigessimo primo ovembris.

IN Hibernia Gelasius Oculenam Abbas Boylensis, qui g - nere clarus & Belosanii natus, factus est ordinis Mona chus, ac postea pro vitae merito electus Abbas Boylensis, in fide constans Haereticis restitit; unde ab iisdem captus pro fide ipsa, capite damnatus est. Ductus autem ad patibulum, per viam plusquam quingentos Haereticos suis monitis ad ortodoxam fidem reduxit. Suspensus vero & in quatuor par tes divisus, Dublinii Martyr occubuit anno salutis millesimo quingentesimo octogesimo secundo hac die. Ibidem in Hibernia beatus Fugenius Omul heram Ordinis Monachus, qui simul cum Beato Gelasio Abbate ab Haereticis interceptus, variis affectus est suppliciis in fidei odium , 5c Martyr occubuit

DECIMO CALEND. DECEMBRIS.

Vigesimo seciundo Noetembris.

IN Germania pro fide trucidantur ab Haereticis plus quam triginta Monachi ordinis , communi Sanctorum ordinis Catalogo hac die ascripti. Item in Gallia & praesertim in Pictavia alii quam plureς Monachi, saevientibus Calvinistis immaniter caesi & suscpensi in odium fidei: alii ver5 E Coenobiis pulsi, Basilicis funditus verss, plura probra sustinuerunt. In Anglia B. Ioannes Torne, quem nec Regis saevissimi ira, nec tormentorum immanitas , nec bonorum proscriptio .

378쪽

NOVEMBRIS. 36s

nec exilii poena, nec parentum vexatio a fidei ortodoxa dia vellere potuerunt: suspensusque ac in quatuor partes cille' Heniiqueu, adctus, Mart3r occubuit anno millesimo quingentesimo trige--ια -- simo sexto.

NONO CALEND. DECEMBRIS.

Vigesimo tertio Novembris.

IN Germania & Coenobio Hemmerodensi beatus Gos

bertus Conversus , qui diu in Monasterio pie conversa tus.cujusvis victutis exemplum praebuit: & sic piis operi- Calend. Sancto bus clarus, migravit ad Christum , postquam felicitatis suae rum Ord. futurae plura signa dedisset, multaque stibi revelata in alio rum salutem astantibus exposuisset, ascriptus post mortem Calendario Sanctorum ordinis ad h/0ς d/ςm si oblu, -- Ebraei in Germania depolitio beati Adami Abbatis, qui ,. . , a juventute apud Cistercium factus Monachus cum beato P. Bernardo , extitit pietatis titulo illustris: Hincque mis sus Fusiniacum , ibidem etiam virtute refulsit. Successu vetatis temporis Morimundum profectus, de consensu Superio tum ibidem stabilitur sub Abbate Arnoldo : cui ita ob diens fuit, ut ejusdem Abbatis suasu desertum locum adie rit A quo tamen per literas S. P. Bernardi revocatus, Ebraci in Germania praefectus est, Vir probatissimae vitae,

ob quam familiaris factus sanctae Hildegardi piae Moniali,

ab eadem plures literas accepit. . I

379쪽

3 66

tigniaci. Monumenta domus.

OCTAVO CALEND. DECEMBRIS.

Vigesimo quarto Novembris.

T N Gallia transsatio corporis sancti Edmundi Archie-- piscopi Cantuariensis e lyrioratu de Solciaco , ubi obierat , in Pontigniacum, uti vivens promiserat Monachis hac die ad eos se rediturum. Apud Armoricos Dedicatio B. Mariae de Villanova, praesentibus cunctis Britanniae minoris Episcopis, Nanne- tensi scilicet Dioeceano, Corisopitensi , Trecorensi, Venetensi, Redonens, Mactoviensi dc Leonensi, ac ipsa D cisi a constantia ejusdem Ecclesiae insigni Fundatrice. In Belgio beatus Nicolaus Monachus, qui in pauperes largus, iisdem quicquid habere poterat erogabat. Clim amrem aliquando per agrum Christum Dominum egeni h bitu obvium habuisset, eum benignE pavit dc suscepit, pro virtute in Menologio ad hanc diem annotatus. In Lusitania Uenerabilis Antonia Nunnea Monialis sancti Benedicti de Castris, quae speciali cultu Beatam Vi Sinem colens, proximum ardenter diligebat, de piE Deo 1erviens, extitit cunctis illustris. Visionibus vero clara, reliquit post se suavem suae sanctitatis odorem, cujus vitam scripsit Brittus.

SEPTIMO CALEND. DECEMBRIS.

Uigcsimo quinto Novembris.

T N Germania & Coenobio Heysterbacensi beatus Conradus Monachus , qui ab adolescentia sua saeculo renuntians, saeculi quoque deposuit actus; factus autem ibidem Monachus, piam morum integritatem servavit per multos annos, quibus in Ordine fervens extitit, ac plusquam centenarius, ex hac mortali vita discessit , sanctis operi-

380쪽

. NOVEMBRIS. 367

bus celebris, praesignato prius obitu & futura felicitate Lamberto hujus loci Monacho. In Aquitania venerandus Guillelmus Cuti BOlbonae CEnebraedu, lis. Monachus & Doctor insignis, qui pro vitae merito ad Cardinalis purpuram promotus, in Ecclesiis construendis N ia, Lpauperibus alendis redditus suos insumpsit. Unde quod pie &aui. inchoaverat ejus Avunculus Benedictus summus Pontifex in Collegio Bemarditarum Parisiensium, perficere tentavit: sed in brevi consummatus, opus adhuc & fabricam imperfectam reliquit, ascriptus in Menologio ad hanc diem

Novembris. ,

SEXTO CALEND. DECEMBRIS.

IN Hispania beati Martyres milites de Alcantara, de Annales Hi p. Avisia , de Christo & de Montesia, qui pro pulsandis Saracenis ab Hispania viriliter pugnantes, sancte & pie occubuerunt , memorati ad hanc diem in Menologio. In ditione Leodiensi de Coenobio de Alna beatus Vual- ,, et I R terus Prior , qui ex Canonico sancti Lamberti Ecclesiae Caecilio, ιι. ,. Leodiensis in Claravalle, Monachus factus sub S. P. Bera nardi magisterio, ibidem sancte vixit :& virtute grandior& fortior existens, in natale solum transmissiis est, ut Alianense Coenobium ad leges Cistercienses reformaret. Factus itaque Prior hujus loci, multis gratiarum carismatibus eni tuit, & totus in Deum pergens, disIbi vi corpore & esse cum Christo multum peroptavit. Solitus vero inter orandum in

haec amoris verba prorumpere, quan o eteni .m apparebo an-

re faciem Dei 3' cum de more in hac voce persisteret, e caeso meruit pluries hoc responsum accipere: Regem in de re suo miributat oculi rui. Quo oraculo confortatus, horam ultimam & diem desideratam pacato dc tranquillo animo expectavit, & omni virtutum ornamento ditatus ic paratus, feliciter expiravit. In cujus morte illius felicitatis praenuntiastella, per mediam diem super locum ubi sanctum cada-

SEARCH

MENU NAVIGATION