Historia ceu verissima a calumnijs multorum vindicata, quae refert M. Vlpii Traiani Augusti animam precibus diui Gregorii pontificis Romani a Tartareis cruciatibus ereptam. Quod D. Hieronymus Stridonensis S.R.E. presbyter fuerit cardinalis tractatus

발행: 1583년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

De Diui Hieronymi ab alijs, quam a propriis & genuinis fontib.deducere curaret Historiographis inquam, aut qui historias suis scriptis milesierunt .Proinde si D.Hieronymus presbiter simplex, an Cardinalis extiterit, non est a Theologis sciscitandum, quasi illud vel negare, vel asi erere, sit pietati, vel Religioni co-trarium. Neq. Philosophorum sententia expect da, quum id neq. a natura pendeat, neq necessitatem ita esse, aut nunquam fuiste, ullam inducat. Neq. ad Astronomos& Geometras hoc negociudeferendum,qui demonstrationes maclaematicasn si exigimus, quib illud comprobemus. Finib. igiatur propriis cotenti, alienis limitibatbstinebimus. Historiis nanq. duntaxat iuuari Volumus, aut a ctorib., qui aliquid suis scriptis historiarii inte seruerunt; coniecturis, antiquis traditioni b.communiorib.etiam opinionib.Quib. h cno sessi Grint, alia, quae ultra sussiciant, no habemus. Primς, medis, infimς Classis auctores anteriori loco proponam, dein ad reliqua suo ordine properabo. Inter primae classis auctores qui coniuncti fusrunt si culo ipsius Hieronymi opportune nobis occurrit Cyrillus Hierosolymitanus Episcopus, qui vixit sub Theodosio Imperatore anno Christi oo.Is scribens ad Augustinum de vita B.Hieronymi,sic inquit: Hieronymus dum in Romana adhuc esset Vrbe os Damasi Papet & Sacra: Bibliothe

ia cae

12쪽

Cardinalitio. Icae scrutata Diuinoru Decretorum volu minii, duper triennium continuum charus, acceptusq. popularib. Veneraretur, omniumq. iudicio Potisic tu dignus decerneretur, ordinatus' .apr fato Papa Cardinalis fuisset ; quidam ex clericoru monachorumq. ordinib. pro petulantia,ingluvieq.som dentes, ad effugandum de Urbe eundem Hieron

mum,qui Vtrorunq. scribens Vitia, eos reprehenderat,insidias parauerui. Hucus' Cyrillus.Eadem prorsus leguturin sermone de vita B. Hieronymi, qui sermo additus fuit a Cyrillo, ut in antiquis mis manu scriptis exemplarib habetur.Neq.incerti est auctoris, ut quidam, sed falso probare nil tur. Consentit huic Eusebius Cremonesis discipulus D. Hieronymi, scribens ad Theodoniu Senatore Romanu, & ad Damasum Episcopum Portuensem, Sanctus item Petronius Episcopus Bononiosis,q floruit anno Chrilli o. intractatu Apopita

thematum Selectorum Sanctorum Patruum, qui manu scriptus extat, haec ait; Hieronymus vir in omni doctrinarum genere absolutissimus, S.R. E. presbyter Cardinalis quum ab annulis suis accusaretur, ex voluminib. Origenis innumera in

sua transtulisse opera, dixit: Laus quae debet Origem offerri, maxima est, & quum illum i meis operibus imitatus sum, illuna imitari proposui, quem nobis & omnibus prudentibus

13쪽

De Diui Hieronymi

placere minime vereor.Constat autem s. Petroniumquum D. Hieronymo fuisse, utpote qui ex hac vita migrauit anno 422. & optime subinde calltare hoc potuisse.Diuus etiam Augustinus in sermone 21.ad Heremitas;legimus,inquit, Sanctum patrem Hieronymum Cardinalem fuisse in ecclena Sancti Laurentii Martyris.Scio, continuo quosdareclamaturos, sermones illos non esse D. Augusti ni, neq. a Possidio in indiculo illius operum recesseri:proinde tanquam spurios,& nothos reiicie dos fore.Non destini tamen, qui illos sermones,ut

Augustini legant; inter eos eit D. Thomas in qui-bvinam locis sue summae Theologiae. Sed non est nunc proterviedi locus. Faciamus illos sermones non esse Augustini, ut isti volunt, saltim alicuius illos auctoris esse fatebuntur, quatumuis propriunomen ignoretur:Nam a nemine hominum co

scriptos fuisse, aut fieri, aut intelligi nequit. Erit

igitur auctor iste recen vel vetus.Recens esse non

potest, quum in vetustissimis manuscriptis exemplarib. D. Augustini operib. hi sermones interseratur ierit igitur Vetus. Ex Veterib. autem nemo, nisi

vel ob singularem doctrinam, vel pietatem inter opera Augustini admissus est: Quales fuerunt, si historia rei piciamus, inter suos discipulos & co tantos Fulgentius,Eusebius, Prosper, Primasius, aut Orosius: & inter recentiores, si ad disputati

14쪽

i Cardinalitio. 4

nes & tractatus referamus, Beda, Gratianuς, Lombardus, aut Lanfrancus, qui lummopere doctrinς S. huius Doctoris fuerunt addicti. a uiuis horum, auctorum illorum sermonum dicatur, momentualiquod,& pondus huiusmodi teltimonium habere poteti, & debet. Nisi velimus multa Tneologorum dogmata, multa praesenti5sma medicinae remedia, multa Philosophiae, & Astronomicae documenta, multas demum egregias historias refellere, quod earum auctores ignOxetur. Porro illius sec ii homines melius res gestas & nosse, & tradere posteris valuerunt, quam e recetiori b. quispia. immo unicus illius temporis testis plus firmitatis & roboris habet, quam recentiorum simul caterua. Nahic, quod nouit sti,quod nescitant edocebunt. Si

igitur e veterum & priorum numero, eum auctorem merito existimamus nec fallere, aut decipere quenquam in ea re voluisse credendus est. Prasertim quum ex huiusmodi commeto, nihil sibi utilitatis accresceret, no fauorem humanum aucuparetur, aut auram popularem captarer, no aliud ibium esset emolumentum reportaturuS, quam medarii argui, quod notior tunc & manifestior ea res esset, quam nunc sit. Aut certe si haec non satisfaciunt, proferat nobis ipsi ex anriquiori b. aliquem Vnum etia ignotum, qui hoc neger, sicut nos pro

15쪽

De Diui Hieronymi

qui inficietur, neminem,quod sciam, reperimus. Et ut singula expendamus, historia illo sermone tradita aut omnino recipienda, aut omnino refellenda, aut partim recipieda, aut partim refelleda. . Si omnino recipienda, nulla erit posthac coir uersia, quum idem omnes sentiamuS. Si omnino refellenda, stare utiq. nequit, quum multa ex his Hieronymus fateatur epistola 9'.scribens ad Asiellam; ubi ob seuere vitia reprehensa

insidias sibi quosdam parauiste asserit, falsoq. crimina imponere Voluiste,&c.

Si partim rursiis recipienda, partim refellenda huiusmodi historia venit, praeter rationem Vtiq. fiet, admittere,quae velis;recipere, quae nolis. Nasi fides adhibenda paucis, cur non singulis cur non omnibusὶ abd si non singulis, neq aliquib. deniq. fides adhibenda erit. Nam qui in paucis mendax deprehenditur, ubiq.suspectus est,& fide omnino caret. At isti facile confitentur omnia,singula fere admittunt, solum factum presbiterum Cardinalem Hieronymum negant, quod iste a ctor inter c tera asseuerat verum, quam recte faciant,ipsi viderint.Oporteret enim causas aliquot producere, quare hilioriam rei gestae partim reh-ciant,quum partim admittant. Quod si firmas Miustas causas non proferunt, prohibito & temere agere videbuntur; incursandi q. potius deprauati affectus,

16쪽

si is Cardinalitio. Saffectus, quam recti iudicij venient, . Refutatur enim historia aliqua, aut quia res & peribnae non

conueniunt, locus dissentit, aut tempora non co- hqrent. In huiusmodi autem historia, neque res aut personae dissident, neque locus aut tempora discordant,consequitur ergo dissicile a quoquam redargui posse. Nam si de rebus loquamur,co stat, nihil repugnare, quominus id fieri valuisset. Romani tunc Pontifices erant, Cardinales Presbiteros, & Diaconos creabant, nouos titolos erigebant, assumebant viros graues, maturos, litter tos , dc undique locorum qua sitos, qui oblatum magistratum probe administrarent. Si personas Damasi & Hieronymi attendamus, fuerunt ben uolentia, & amicitia coniunctissimae. Damasius diligebat Hieronymum, Hieronymus obseruabat, & reuerebatur Damasium; Damasus res fidei de quaestiones Religionis demandat Hieronymo, ut doctissimo, & maxime orthodoxo ; Hieronymus in gratiam Damasi nouum instrumentum, partim correxit, partim e Graeco transtulit in latianum Damasius ingratiam Hieronymi Hallelu iacti secundum Hierosolymitanae, & Gloria Patri in fine Psalmorum secundum Antiochenae Ecclesiae usum cantari in Ecclesia Romana piaecepi . Oiscijs alter in alterum certat, ut uterutri potissimum cedendu sit,nescias. Quis credat hoc unum

17쪽

γ De Diui Hieronymi Damasi ossicium defuisse, Hieronymum dignitate Cardinalatia insignire t Quod si ad locum descendas: Unus fuit Virique communis, una Vrbs Roma ambos excepit, Una,Vt creditur,domus habitatio fuit utriusque. In partem oneris Pontificii leuandi Hieronymus a Damasio assumitur. Si tempus spectes,triennium Hieronymus cum Damaso tunc Rom. Pontifice transegit summa cum familiaritate & amicitia. Iuliorum nanque Pomti ficum Hieronymus iam adultus sqcula vidit Uberij, Damasi, Siricij, Anastasij, Innocentij,Zocunt, & Bonifacij. Consentiunt igitur res, personae, locus, & tempus quid est, quod ultra d siderari queat, ut fides historiae astruatur Z Si enim honor, & dignitas, quaedam etiam illo tempore

Presbiteratus Cardinaliς erat, quid est, quod D masium auertere potuit, Vt coniuncti stimum sibi amicum illo munere non impartiretur Z Si enim potuit, & non Voluit, non tantopere, Ut dicitur,

illum diligebat. Si voluit, & non potuit; valda

auctoritas Pontificia constricta & exhausta erata. Quum liberum praesertim Pontificibus esset, i nouos titulos Ecclesias erigere, & de mortuis Cardinalibus alios viros egregios subrogare. OG sionem aliquam dices, Damasus expectabat, nulla tamen interim conueniens se obtulit, ut Hieronymum Cardinalitio titulo ornaretta. Saepissimc nanque

18쪽

Cardinalitio. 6 nanque praetermittunt facere Principes, quae volunt, quia commode & opportune facere no pos sunt. At nulla potuit praeclarior succedere,vt Hieronymum Damasus bonestaret,quam quae subsequuta est. Nam per ide tempus non longe a Theatro Pompeiano aedem D. Lauretio Martyri sacram Damasus a fundamentis exaedificauerat, in Cardiansitiumque titulum erexerat, Ut cuipiam viro celebri commendaret. Quid, quaeso,conuenientiustuc Damasus facere Poterat, quam Ecclesiae denuo a se constructae, & sibi imprimis charae Hieronymum praeficere, cuius sanctimonia & litterae toto orbe celebres maxima nouo titulo gratiam, apud omnes, & auctoritatem conciliarent Z Cui coniunctioni personae poterat templum sibi coniunctissiimum committere. Pulchre igitur quadrant Damasum aedificare Ecclesia, in titulum constructam erigere,Hieronymum ad illius ministerium delegare. Si igitur recte, ut dicimus consentiunt Omnia, reS, personae, lacus, tempus,occasio, obli ta opportunitas & titulus,cur maligne historiam,

illo sermone ad Eremitas traditam,& sidem simul auctoris labefactabimus t Nam si consentanea &rationi,&veritati dicit,recipiendus procul dubio nobis esset, sin minus oporteret dissidium , & repugnatiam h istori ae demonstrare, ut auctor nobisiuipectus allegandus longius foret, manifestique

B L possit

19쪽

De Diui Hieronymi

possit mendaci conuinci. Damnare enim quempiam non conuictum p Raeter ratione fieret,quuIn iura ipsa reclament. Iteium si ethnicos auctores tanto studio a calumnijs tuemur, cur Plorum simili cura monum eta non defendimus ξ Cur famam illorum traducemus Cur illos ceu mendaces 8c

impoliores dissamabimust Absit a Christiana pietate hoc crimen, ut falsitatis quempiam auctorem arguamus, si manifestis ima nos mendacia no coegerint. Sed de his tandem dixisse, sat sit. Ad ali os mediae classis auctores accedamus qui inter verustissimos & rccentiores medii collo Cantur. Inter hos primus se osteri Ioannes Κelde

Parisiesis Theologus, qui vixit anno Christi I EOO. in eo libro, quem de Vitis Sanctorum inscripsit

B. Hieronymi meminit in haec verba:Hieronymus

sub rex Pontificibus fuit Romae, & Cardinalis in Ecclesia S. Laurentii unde quum Romanos repre 'henderet de auaritia derisus ab eis, Roma egrestus est, cum Paula &Eustochio, quas in Christi fide erudierat. Item Vincentius Beluacensis Ordinis Pr dicatorum vir insignis, qui floruit anno Chri sim 244. lib. I 6. Speculi hi1iorialis cap.i 8 . uum

Hieronymum quum aetatis. 39. annoruesset Pr

5byterum Cardinalem Romet asserit. Idem quinque assirmat Ioannes de Columna Historicus Romanus ordinis Pretdicatorum,& Archiepiscopu Mesi

20쪽

Cardinalitio. TMennensis, qui vixit anno Christi I 3oo. Sub Thcodosij, inqui Imper; o multi viri claruerunt insignes, & imprimis B. Hieronymus, qui ex Dalmatiae partibus talius Eusebii fuit, qui Romania veniens ibi baptiza tus est , & paulo post anno 3 9. aetatis suae Presbiter Cardinalis est creatus. Ioannes item Andreas Bononiensis Iure Cosaltus, qui vixit anno Christi I 3oo. Urgenti deuotione,Vt lpse fatetur, aedidit librum, quem inscripsit, Hieronymum opus. Qui liber in Bibliotheca afferauatur Vaticanaia . inibi namque legitur: Hieronymus quum esset annorum 39. Cardinalis Prc-sbiter ordinatus est ad Titulum Sanctet Anastasi , in quo falligio, quum multa dignitate,&c. Ioannes item Turre Cremata ordinis Praedicatorum Episcopus Cardinalis Sabinesis , qui floruit anno Christi 1 o. in quaestionibus, quas super Euangelia totius anni disputauit, &in summa Ecclesiae libr. 7. cap. 8 3. lati sit me probat, D. Hieronymum Presbiterum Cardinalem Sanctae Anastasiata Liberio Papa fuiste creatum, diluitq- singulas obisctiones, quae ab aliquibus in contrarium adferuntur. Auctor etiam sequentiae, quae inmissa ipsus Sancti Doctoris in Ecclesia canitur, quam puto

antiquiorem esse, quam debeat in numero auctorum mediae classis ascribi, eandem effert sente

uam , Cardinalis, inquit,post effectus, ad Orie

SEARCH

MENU NAVIGATION