장음표시 사용
61쪽
16 VINCENTII GVINIs IIVirgo ; sed aduersum vires quid femina possit Quid paret ξ en iterum redit insuperabilis aestus:
Quem trepidus timor, & curarum exercitus in- gens Instaurant, puraeque abigunt solatia menti. Saltem animi turbas, & quae sub pectore turgent Erumpat tormenta 3 pios fallem edere questus Detur, & ulcisci taciturnum voce dolorem. Sed non aure vacat; cui nec se fidere tutum est, Nec, non fidendo, male desipondere falutem. melius taceat; sed cura exaestuat imo Clausa sinu,vitiumque alitur , vivitque tegendo. Nec tamen usque tacet ; proprias , se teste, que- .
Essundit, loquiturque attenti cordis ad aurem. Quid faciam, aiebat, quam vincla nouissima pressant . Et video, & doleo : nec me quo vindice seluam Aspicio : iam pugna datur, nec tessera surgit. . Sola meas tutabor opes p sola agminis instar Defensantis eroὶ clypeus mihi sola relictae
Et quod erit pugnae Pretium 2 quo pignore belli
Certandum 3 quae victori promissa dabuntur Praemia 3 quae misero superent solatia victo3 IFemina nulla trahat me fortunatior auraS; ISi nece, si fusio stet tantum palma cruore. Nunc , quod eget lacrymis, equidem victoria constat sanguine, sed niuium: finitur caede triumphus; Verum caede pudicitiae : quae vulnera vitam Non rapiunt, meliorem animam de pectore tol
62쪽
Siccine Virginitas , o pulchrum & amabile nomen ,
Cara mihi soboles, partu mecum orta gemello, Innutrita vinis, atque ubere lactis eodem,
Iam mihi pro lacte , inque ipsim difidia pu
Et venis confiisa meis, mea Vita , meum cor, Eripiare mihi manibus laceranda cruentis, Me spectante nefas,me sospiteὶ non erit umquam Vt patiar sic ire fidem. Semabere mecum, Spero equide,vel non sine me mandabere morti. Haec secum ingeminat, mentemque , ut turbine,
Si qua salus miseris pandat diuortia curis. Saepe etiam vultum attollens , & lumina caelo Stilpirabat Cyem, Dominumque in vota vocabat; Et quid ego,inclamas, hic macerorὶ inde salutem Exspectare decet, spes est ubi certa salutis. Tu melius mea iura , tibi iurata tot annos Sponse hominu , sponsorq; Dei seruabis,& aestum Defendes nivibus, quibus imminet inuida tabes: Et quoniam potes , ipse tuam tutabere dotem. Vix ea ; cum subito placidissima semita lucis
Emicat e caelo, per & imas ductilis auras , Seque minutatim exacuens velut ignea cusipis Desiiper, Euphrasiae caput occupat; inde profundum Pectus adit,iugulatque metus, curasque serenat, Atq; animo ardore, bona quo sua vindicet,addita Interea blandae Veneris gladiator arenam Occupat, indecorum fudis armatus Amorum et Blanditiasq; mouet; quas casta repellit Amazon;
63쪽
Et Virgo imbellis, sine defensore, sine armis,
Quis credat 3ὶ sola se virginitate tuetur, Et quae meta fuit, clypeus fit denique telis. At non & nivibus gliscens extinguitur ardor ii Militis impuri; nec quae cauet, obruit ignem: Qtvn potitis crescit non exsaturata libiclo, Et rectit ad sontem, seque exedit,& magis urget Foeda fames animi, surgitque coercita maior. Non aliter tumido violentus gurgite torrens
Cum furit, indulgensque sibi per deuia fertur, Si quis sorte moras & inexstiperabile vallum obiicit, in sese furias grauis unda retorquet, Et tumet, & sese fluctu redeunte flagellat, Aggereque ex ipso, velut indignata repulsam,
Ducit Opes animumque, atque ubere voluitur auctu.
Nec minus Euphrasiae vivax constantia crescit, Dum magis impetitur: quid enim non audet Inhostem Impuras ultura faces ὶ sespiria vibrat, Immittit lacrymas, & verba precantia torquet: Verba, quibus nullum tormentu maius, Honestas Si vivat, si pugnet, agat secura triumphi. Verum ubi nec precibus lacrymisve repercutit ullis vim fatis ; armatumque pati iam nescit inermis, Nec quo rei jciat flammas habct; ilicet ardet Ipsa quoque igne nouo,praebet'; incedia caesum. Tum stetit, & postquam primis assultibus exit Viperei iuuenis ; nutu imperiosa manuque Rursiis anhelantem procul arcet:&, O age,dixit,
Quisquis es,a victa qui speras Virgine famam, Teque
64쪽
Teque zdeo , erepta pro Virginitate, vocari Fortem posse putas; si quid tua commoda curas, Siste , nec ulterius fortunam auerte procando et Munera , si nescis , plusquam mortalia gesto, Vni nota mihi ; nec te nouisse pigebit: His dono potiere meo , si tu modo castae Dona pudicitiae mihi non violanda remittas. Haesit ad haec iuuenis, cui rerum accensa cupido Non nihil extinxit sceleratae incendia flammae: Tum virgo primis felix successibus, audi,
Quae referam, dixit, magicae miracula dextrae. Illa ego, quam fragili cernis tenerescere vultu, Non adsiam, qua rere; oculis meliora negantur: Et quota pars decoru,velox haec forma,meorum Femineos ne crede animos in pectore molli; Nescio quid forma melius latet. Aemula coelo Mens mihi, sese alacri semper vertigine voluit, Nec placida,qua sexus habet, contenta quiete est.
Hoc quidquid pulchri, quod nunc tua lumina
Vile bonum: vigor est muliebri in fronte virilis, Cedit & aspectae mea caeca potentia formae. Novi ego quantum operum cautamina Thessala
Quid magicae valeant artes: mihi nota potestas Herbarum: quidquid cultis innascitur hortis, . Quidquid amat siluas,aut circum littora crescit, Totum opis est nostrae; nec me seges intima fallit, Sed, quod habet vires, aeternaque pondera vitae, Est mihi fecundo medicatum rore liquamcn : Quo semel infusos cum miles inungitur artus, Maior Achille redit, Non ille horrescat aperto
65쪽
co v INCENTII GUINIS III re per arma sinu, vel inermi spicula tergo Accipere,aut nudum caput obiectare sagittis: Nam necis ignarus, nisi quam ferat ipse,tonabit Intactus ferro, & Marti mortique timendus. Nec longe fortuna tibi est; si fidus, ut artes
Experiare meas, non asipernabere foedus. Haec ego conficiam vitae medicamina, certo
Saga ministerio: quibus arua virentia praestent Materiem, mea colla fidem. Linar ante potenti Unguine ; tu quantum valido librare lacerto A ra soles , etiam maioribus utere neruiS, Ceruicemque feri : neque enim mihi tutus ad ictum Conniuebit honor; stabitque interrita virtus. Ergo oculis metire tuis euenta , manuque; Ne quod inexpertum, & simulati ignobile veri Ludibrium credas, & vendita verba furori.
Tu pectus testare prius, per si quid honesti, Si quid habet veri : da non violabile pignus Ante mihi, dictisque praei quod facta sequantur: Te λre qui mimquam ussirpes intacta pudorisIma mei: tantum hoc praestes; mihi cetera curae. Sed caue penures.animo; seruataque seruet. Vita fidem: quando pereunte pudore, facultas Iam temerata perit ; & non nisi Virgine dextra Conficitur virtus sitientibus invia telis, Incestamque manum subeunt obliuia mentis, Et cadit ars animo , qui desiit esse pudicus.
Quare age,& alterutro catus aut temerarius, esto
Fortunae faber ipse tuae ; decerne quid optes, Mene pudicitia, tεne atra caede carentem. Haec ait,& tacuit Virgo, non inscia quantum. Placa-
66쪽
Placarit turpes inhonesto in milite flammas Laudis inauditae fiducia. Pronus in artem Virginis, abiecta spe virginitatis,honestum Se gerit, aut simulat; modo turpis latro pudoris, Quam subito custosὶ iam friget anhela voluptas, Iam se vota necant, & honor succedit amori. . Nec mora ; vel stricto iurat defendere ferro Virginei candoris opes. Pia sidera caeli Testor, ait, stygiosque lacus , nec abutor inani Voce; nec ingenuae mens est mihi dissona linguet. Ergo verecundus vigeat, me Vindice , posthac, Virgine te, tuus iste pudor. Tu parce timori, Obles erit data Depe lides, & pernda numquam. Tu quoque pollicitis maneas prius : ipsa fidelem Me facies. Quod si quemquam periuria flectant, Te sequitur tua poena ; mihi funesta nocentum Numina deuoueo, meque ipsum ultricibus umbris.
Haec ubi dicta, manus pulchro pia saga labori
Admouet,& fraudis parat argumenta decorae, Qua nullum fuerit verum formosiuS Vmquam. Illa genu tenus undantem subducit amictum, Virgineos succincta sinus ; nodoque coercet Confusas sine lege comas, habilique cothumo Crura tegit, nudatque leui bombyce lacertos: Tum tenuem dextra falcem, calathumq; sinistra Accipit, atque iter ingreditur pudibunda viatrix; malis Taigeti iuga circuit, aut Erimanthi Delia: quippe animo casta utraque , & utraque vultu Venafrix ,, nisi quod manibus iacit illa sagittas, Haec oculis: homines haec vulnerat, illa leones.
67쪽
Iamque adeo, non urbe procul,sic saltibus insere Enthea; quam passu gemino suus ambit Achates, Infidus nimia usque fide. Sed & illa sequentem
Quamquam odit , non ore tamen, non Voce fatetur,
Dissimulatq; odia, & quas incoquit,occulit artes. Solum operi magno, nihil aspernata teneri, Imminet ; hinc truticum caules & semina vellit. Hinc metit asparagos , baccas legit inde caducas, Inde capillitium fibrarumque agmina carpit, Aut folia, aut foliis insertos undique neruos Interdum teneros natali e germine flores Diuidit ; ex ipsis interdum floribus unpues, Expositosve apices,aut compositos alabastros: Nec tamen ,ut sese obiiciunt, olera omnia libat, Sunt quae lecta probet, quaeque improbet: utra
Vel tenui attactu,vel odorum examine tentat: Exornatque dolos, dum vult operosa videri. Tam bene succedunt simili mendacia vero ;Inculcatq; fidem studi is mora, fraudibus ardor: Vt miles iam vera putet, quae sperat,& este Vera velit 1, sed caecus Amor quam credulus, idem est sortis adulator, votorumque aura seorum. Iam virides herbae in calathis,& concolor herbis Spes magis, occiduasque dies procliuis ad oras Euphrasiam officio defunctam ad moenia por
E siluis : sat tuta suae cantamina moIti. Praecinuit pudibundus olor, niveoque pudori i
68쪽
vltima conuen iunt , poscitque Tragoedia pla
sum. Ecce autem tonitrii mugit domus: aurea murmur
Lux sequitur, nubesq; mctum paritura dehiscit. Nubis ad amplexum fornacula gemmea prodit: Cuius inaequalem testudo adamantina frontem Undique curuabat, rostrataque vitrea dori Plurima circum inerant,foris expressura liquore, lem vapor intus agit, lacrymataque gramina
Illam siderei iuuenes, ut Virginis aletem Credibilem portenta probent, e margine caeli Detulerant, ubi sudatrix Aurora diei Stillat in irriguos liquidissima sidera rores,
Et matutinos mortalibus exprimit imbres. Obstupuit visu miles miracula numquam Nota prius: certe videt ipsa, videre serentes
Non licet; atq; oculos,quibus est pupilla Cupido Caecus,ad aethereas quis nescit hebescere formas At Virgo,cui multa animo praelucet honestas, Haud sibi dissimiles caeli miratur Ephebos; Et quanto vocum, tanto discrimine rerum, Saepe frui numen pro cactite, caelibe vultu. Ergo postquam illis multam sine voce salutem Reddidit, accepitque, & vicinae omina palmae Duxit ab aspectu venientum, plena propinquo Fine operum, caeli studiis, & numine prono Vtitur, & Superis praeeuntibus inserit nerbas Arte laboratas , & per crystalla liquandas. Iamque vaporiferum pacatus Mulciber implet Inflammatque uteriam; iam per spiracula densis Fusa canaliculis sese vapor igneus urget, Insinuatquet
69쪽
Insinuatque tholo; iam vitra gementia sudant Undique,tam folia illaclymant, guttiq; frequetes
Stillatas herbarum animas siphonibus edunt. Hanc exspiratam cyathis ex omnibus undam Vno confundit nimbo: neu sola liquescat Lympha nimis; purae tenuata coa la cerae
Miscet, & infuso collyria glutine denset. Tum liquidas veri guttas inspergere gaudent Aetherei ciues, ut spes rata Virginis, actum Expleat, & veri fallatur imagine miles. Interea vigili sudatum nocte liquorem Euphrasia ostentat iuueni, successibus audax Facta suis; En, inquit, aquae vegetabilis humor, Succus hic est lucis, liquor impenetrabilis armis,
Immortale veneficium, mora vulneris unda. Humana plus arte vides; mea sola facultas Aeternare dies, quibus aenea fata minantur: Non opis alterius diffundere balsama vitae. Si te sollicitum facit exitus, ipsa laborat Si res mole sita, nec credere vocibus audes; En ego mox addam factorum pondera verbis. Sume vadem fidei, quae stim medicaminis auctor: In meme experiar quae te miracula torquent Ancipiti studio; mea tuta pericula cautum Te poterunt praestare: fides exempla sequetur.
Haec simul effundit, spargitq; liquamine collum, Ceruicemque linit, fera kib iuga mortis ituram, Si virtus mortale bonia est. Tum, Stringe securim, Secutamquc feri, si quid tua robora possunt, Subridens ait, o teneti gladiator Amoris: Excute si quod habes generoso in pectore pon
70쪽
Et vires accende tuas: in brachia totus Mars eat, & valido, quantum potes, Utere ferro: Euentu disces, qua me possim arte tueri Aduersum tua tria ti uno sed acinacis lima Contice, quam cara redima merce8e pudorem. Dixit, & inflexa paulum ceruice pependit, Incubuit'; genu, chalybem exceptura minantem. Non illa ingenuos oculos ad terga retorsIt,
Non pinxit pallore genas, si spiria caelo
Nulla dedit, lacrymas nullas: secura cadendi, Stat tamen,& media quavis in morte triumphat. Tantane femineos artus sustentat honestas At si quid trepidat, solum timet aegra timorem Militis, antiquo ne stafiragetur amori,
Et reuocet temere properatum a vulnere serrum.
Illam admirantur Superi; stupet inscia Virtus Pectoris infracti robur: Prudentia vinci Indolet, agnoscitque Pudor se denique sortem. Solus inexpertam miles caecutit ad artem: Quippe amat incautus: iam vellet utroq; potiri Munere: dumq; aliud certum videt,sestuat anceps Alterius studio; simul abripit error utrumque, Et sibi spem vitae praecidit, Virgine caeSa. Iamque cruentandum gladiator ventilat ensem: Iam feriat; sed corde itio sapientior, letum Sustentat manus: ipse manu cadit ensis: & illo Ni ferro asperior miles, ni surdior esset , Forte pepercisset, cui ferrea Parca pepercit. Ille redorditur scelus ; atque hortatus inertem Voce manum, librat momento & vibrat codem Securus chalybem. Ruit illaetabile vulnus