Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1782년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

INDEX VITARUM

12쪽

VITA EI TALORUM

DOCTRINA EXCELLENTIUM

QUI SAECULIS XVII. ET xvIII. FLORUERUNT

ANGELUS FABRONIUS CAROLO DENINAE S. P. D. AT Emo uel mediocriter eruditus e rorat quid' possit in dicendo sermonis fuΤivitas ct in jo

rando lepos, O quantum intersit habere cognitos rigiduli fontes es exhilaranios, renovandos revocando que hominum animos . Praecepere jam at

ris rhetoricae magistri, si viderint oratores Lfessos illos esse, qui audiunt, ab aliqua re , quae risiam movere possit, exordiendum , ab Vologo, a fabula verisimili , imitatione , depravatioΠc . inversone, ambiguo, suspicione , irrisone, fluit,

ita, exsuperatione , collatione , adjecrione, abjectione , litterarum mutatione , praeterea eXI ccta Tom. IX. A

13쪽

tione , similitudine, novitate, hisitoria, versu, aut ab alicuius interpellatione, aut artisione. Fateor equidem jocos O facetias, quamvis omnia tradi arte posse videantur , naturae adeo propria esse haec enim fingit homines O creat imitatores O narratores facetos, O vultu adjuvante O v ce , O ipso genere sermonis o ut nullam artem O doc8rinam reqairant . Quapropter saepe videmus h mines illitteratissimos in utroque genere leporis excellentes , O illo quod in perpetuitate sermonis, O eo quod in celeritate atque dicto es. Illud tantummodo praecipi posse videtur hominibus facetis o dicacibus , ut habeant locorum , hominum, temporum rationem , ut ab aculeis contumeliarum abflineant, ut obscena ubtent, sacra revereantur , i, sic, omnia moderan- re prudentia , interdum ea, quae Occurrunt, cum

sal me diei possunt, reneant, quanquam, ut He bat Ennius, flamma a sapiente facilius ore in

ardente opprimitur , quam bona dicti tenentur.

Verum sive artis , me naturae, sive utriusque sit ludicra dictio. eam quidem adeo propriam

quarumdam nationum esse videmus , ut hanc laudem minime cum ceteris communicent. Primum Athenienses, ut inventores O persectores omnium Duiliam by Coos s

14쪽

elegantiarum artium atque Ochinarum hune ingenii fructum laetum G uberem extuleriant, ut non minus Attici sales propter eorum acumen atque solertiam, quam mel Atticum propter loquendi suavitatem praedicaretur Inveniebantur

etiam falsa multa O ridicula penes alios Grae-

eos. O post Atticos Siculi, o Rhodii G Dran

tii eacellere eo in genere putabantur. Atque haee laus fuit urbium, illa vero fermonis, quo Isermo Graecorum sit lenissimus, hominumque naturae convenientissimus, O qui decenter cuicumqtie rei possit aptari. Νemo vero, dubitaverit quin mores, ingenium , fortunas popularum fere sequatur dictio , sic ut quaeque gens pro caeli natura , pro educatione ac disciplina civium, pro imperii potestate, atque amplitudine ditionis aliter plerumque atque aliter assecta loquatur ; unde ratio reddi potest, quare imperiosa orogata gens Romanorum, quae animi robore legumque severitate praestare se Graecis existimavit semper D moriata est, genus loquendi gravius quam laetius excoluerit. Ea propter si quis humilia eleganter exprimere vellet, torqvcbatur ab ipsa linguae nobilitate, cui rei eae to esse possunt musta, quae a Theocrito Virgilius mutua-

15쪽

tus e , in quibus minime retinere potuit simplex illud o nativum, quod tantopere in Graeco bineolico Poeta admiramur. Quid mirum igitur si Romani Graecis in jocandi lepore conccssere, ' ferme despectui habentes exagitatores severi Graecarum Omnium levitatum, quod se assequi posse desperabant 8 Ille ipse Cicero, qui assidua exemcitatione audiendi, legendi, scribendi, interpretandique Graecorum Omnes delicias O veneres in fui Romanorumque usum convertere satagebat, O divino, quo praeditus erat ingenio re vera convertit, quique mirifice capiebatur facetiis , ut

Papirio Paeto aliquando significavit , frigidus ramen in jocis, teste Quintiliano I ,-suae a

talis hominibus reputatus est. Mihi vero sive recte judico , sive amore immossico erga dicendi magistrum a Rior, mira quaedam in eo fuisse videtur urbanitas , O hae certe laude superior fuit De mostheni, qui minas aptus ad jaciendum mittendum que ridiculum Ob habetur, quanquam ipse Cicero

ci Lib. XII. cap. I. . a Longinus se de Demosthene iudieat . Ubi umbanu3 esse, atque excitare risum conatur , non tam risum excitat, quam ridetur ipse, cumque huc prope aecedere βου- δει , atque asιι ut jucundus sit, ab eo ramen recediι ι εαι .

16쪽

existimet Graecorum oratorum principem non tam dicacem quam facetum fuisse , quorum alterum acrioris ingenii, alterum majoris artis esse diacit. Ceterum qui amant acutas amphibolias . elegantes iperbolas, paragrammata bella, O cetera

huiusmodi, quae sunt in secundo libro de Orato, re per Antonii personam disputata de ridiet , plura exempla in Cicerone reperient, ut facile eontendant non immerito de se illum glariatum, in hac quoque arte plurimum valuisse I eo donandumque ei si interdum frigidulus fuit, quod iis omnibus accidit, qui multi in jocis esse volunt. Verum, ut diximus, quia summa erat dignitas populi Romani, genus orationis grandius quoddam O illustrius, minusque propterea ad jocos Ofacetias idoneum fingi debuit, O te νe a terrarum dominis putari totum illud, quod risum m vet. quod quidem ipse cicero eapertus est, quando saetite O hilare in oratione pro L. Muraena Stob eorum dogmata exagitare voluit. Sed iat a Graecis Latinis ad noseros veniamus, ea quiΛmes copia O praestantia Italicae linguae, ut ad omnes res proprie exprimendas facta vitiatur, ita

17쪽

flexibilis, ut sequatur quocumque torqueas; qua propter eadem si quis bene utatur. tit Pericles tonare o fulgurare poterit, O ad omnem festivitatem O jocum ut Socrates, vel ut ejus de risor Aristophanes descendere. At suavitas O urbanitas loquendi, quemadmodum apud Graecos Atticorum, se in Italico sermone Etruscorum maximeque Florentinorum est propria et O nemo sane in hane urbem penit, quin deti cyetur lepore O facetiis humiliorum, admireturque vel in ipsis pueris celeritatem ingenii, quae apparet vel eum facetis o dicacibus dictis alios provocant, pel lacessiti respondent, vel turpituZinem aliquam notant O designant. Sed sud ingenii acumen nisi ab ipsa adjuνaretur oratione molli, jucunda, suavi, omnique elagantiarum copia assuenti, aut nullum esset, aut ad risum excitandum parum valeret. Bene igitur ac sapienter majores nostris gessisse videntur , qui cum in eo elaborarent, condita Furfureorum Academia, ut illa salubritas Florentinae dictionis, quasi sanitas servaretur, instituerunt ludicrum etiam quoddam excolandam dictionis genus, quod speciem antiquae O vem naculae festivitatis referret, cum utraque laus Florentini populi propria esse . videretur. Lonsum

18쪽

eget eommemorare quor in hoc genere excellantes scriptores habuerimus; O quod ceterae eultiores nationes tum in omni praeclara arte atque doctrina exempla ab Italis ad imitandum sumebant, nonnuἱlae experiri voluerant quidpossent etiam in luscra Letione. Britanni ad ir, sitiam severitatemque facti, cum ludicra tractarunt , sic insulsi extiterunt , si perpaucos exci

pias o , ut nihil aliud eorum nisi ipsa insub

sitas rideatur: laetiores. O pipidiores Galli in illo genere perpetuae festivitatis aliquid memoria dignum ediderunt. O esseruntur adhuc nomina Scarronii, Volturii, Benseradii O aliorum. Sed nunc horum hominum scripta tanquam puerilis ineptiae a multis exa tantur , O cum his pro- ipositum sit eliminare omne id . quod est ridiculam, non satis ii nosse videntur plura esse ridiculi genera , vitiosa alia, commendatione alia digna. Quid jucuadius auribus nostris unquam accidere solet Bernii carminibus, cujus oratio illa pura est, ut Etrusce loqui pene solas vi- ideatur, se assuens omni lepore O sale, ut ei gratiam habeas, quod genus scribendi induxerit A

ti In horum numero ponendus Auetor poematias quod inscribiturr The Rope of ιke Loc . 'Diuiti reo by Cooste

19쪽

prope singulare. Huius vestigiis cum plurimi institissent multa repererunt, quae habent urbanitatem, elegantium , acumen, O artem perpetuae

fessuitatis, si tamen arti locus esse potes iis in

rebus, in quibus natura dominatur. Quae dulcedo orationis, qui odor urbanitatis, quae mollitudo

humanitatis extant in scriptis Areosti cum jocari voluit , o lectores suos paulisper ad hilaritatem risumque tradueere ρ Quid multa r Unus Fortiguerra cum ludicrum poema condendum suscepisset, tantos in illud intulit verborum O sen. tentiarum lepores, tantam festivitatem narrationum , ut quamvis multi sud poematis renus aput nos feliciter tentaverint, princeps tamen ille mes judicio sit habentas. Quod non tam copiae argutiarum o salium, aliarumque hujusmodi suavitatum tisignaverim , quam quod Omnia belle, proprie, facile ac plane Etrusce exprimuntur. Geri illa fierique quae legis tibi videbuntur ; interdum plura cogitabis quam videas; O cum describuntur hominum quorumdam ms res , re narrata aliqua , quales sunt satis intelliguntur, O plerumque in insigni aliquo ad irridendum vitio reperiuntur. Facile existimabis

posse te aliquid simile confine, sed si ad em

20쪽

periendum eatimum sumes , nihil doliilius inpentes perpetua illa urbanitate , elegantia , quae Mne facilem O quotidianum sermonem eaprimit O exornat. Dolemus, ut oum caesar doluit apud Ciceronem, nativum loquendi Ieporem nune pro relicto haberi, indeque sacrum , ut v tus pene exaruerit urbanitas , cujus possessionem, quod Forriguerra stadiosus joriae antiquae Etruscorum quibusque interdictis defenderis abesus

peregrinitatis amatores, nulla non laude extollendus es , ejusque exemptum nostris hominibus , quod imitentur, proponendum. Ea propter illius uitam litterarum monumentis mandare aggressi sumus, quam ad te mittimus , cujus cum se severaque est vita, tum etiam jucundissima commictio . Probasti enim semper illam Ciceroni nam sententiam I , quae monet minime sedum gensim jocum a philolada,O quotidiana συζητησε

Florentiae Id. Octobris MDCCLXXXL

SEARCH

MENU NAVIGATION