장음표시 사용
31쪽
ao NICOLA Us dicerem etiam audacem, nisi probe mihi perspecta esset Nicolai singularis ingenii vis. Et hercle datam fidem liberavit eo successu, ut illi adolescentes istud unius diei opus ad
caelum extulerint, Sc summis precibus ab eo contenderint, ne gravaretur, quod instituerat, exaedificare. Quod & secit. Id mnim honestissimum esse putavit, in quo tium suum, & subcesiva praesertim tempora oblectaret. Condidit ergo poema, quod inscripsit ii Ric taetro, quodque in triginta libros distribuit. Ipse inventor & architectus
fuit rerum omnium, quae in eo narrantur;& potuit facile, cum admirabile ingenium huheret ad fingendum. Quanta ubertas Sc copia portentorum 8e monstrorum i Sic enim faci, lius lectorum multitudinem delectari posse putavit, praesertim cum omnia ordine quo dam distribuisset, & interdum sententiarum insi gnibus de mira semper v rietate distinxisset. Quoniam quidem haec delectatio Sejucunditas ei proposita in primis erat, libavit ex omni genere urbanitatis facetiarum quemdam leporem, quo tanquam sale ubi
32쪽
FORTI GUERILA. Aique hoc suum poema aspergeretur . In hac rerum festi varum copia sunt nonnulla , in quihus satius erat haud risum quaerere. Sed non dubitavit interdum plus aequo obsequi hilaritati illi suae, quoniam nunquam fore tavit, ut hic suus hibor in hominum manus Iaerveniret. Quam excusationem siqui sorte non accipient , non propterea de illo graviter detrahent . Scio enim ex locupletis. simis testibus , cum quibus is conjunctissime vixit, moribus fuisse castissimis atque sanctissimis. Sed licet multum comprimeret poema hoc, non tamen illius exemplum negarct
potuit Cornelio Bentivolo Cardinali, cui magnis obstringebatur non solum beneficiorum, sed etiam amoris vinculis. Erat enim iliadem studiis, quae ipse colebat, deditissimus. Guido vero filius fratris ejusdem Cardinalis , mortuo Nicolao patruoque, non se te nuit , quin illius imprimendi potestatem permitteret Francisco Pittem Veneto bibliopolae . Etenim magno illud fore ornamento italae poesi existimavit. Et sane unus omnium consensus sui in ejus elegantia , --
33쪽
stivitate & nativo lepore quo nihil porro legentibus jucundius ci & experientibus dissicilius summis laudibus efferendo. Ex quo factum est, ut his spatio unius anni is suit MDCCXXXVIII. typis impressum
fuerit. Librorum argumenta composuit Dominicus Octavius Petrosellinius magni nominis poeta. Ipse vero auctor epit lota quadam ad Eustachium Μansredium, quae me mali praeit, pluribus verbis exponit contentionem sane gravem , quam hujus poematis caussa habuit cum docto quodam viro ; huncque suisse Iustum Fontaninium conjectura di eor ad suspicandum. Hanc epistolam eo sapore vernaculo condivit Nicolaus, ut non dubitem eam tanquam exempIar recte scribem
34쪽
di proponere. Haud pauca etiam in ea admiscuit, quae illum ostendum doctum M intelligentem existimatorem Epicae poesis, quaeque eum facile excusabunt, si interdum in hoc suo poemate condendo ab artis praeceptis recessit. Iisdem temporibus, quibus in
Riociardetis elaboravit Nicolaus, interpretationem quoque elegantissimam comoediarum Terentii concinnavit Italico versu, quem solutum appellant. Quanti autem istud opus aestimandum sit, ex hoc facillime cognosci potest, quod Apostolus Zenus , vir qui sane teretes aures habebat intelligensque judicium, acri reprehensione dignum putaverit Fonta ninium, quod illud non plenisuno ore laui. daverit in illa sua Bibliotheca Italiaue Aoquemtiae . Idem Urbini an. MDCCXXXVI. ita im pressum suit , ut nihil fieri neque elegantius , neque magnificentius potuerit. Nam teteris ornamentis accessere figurae affabre incisae scenicarum personarum, quales V suntur vetustissimo in codice Terentiano vaticanae bibliothecae . Simili modo vertit Nicolaus quinque Plauti comoedias, hasque aut jacere in tenebris, aut periisse jure meri
35쪽
toque dolemus . Nam testimonio illorum, qui eas legerunt, laudes superiorum exaequabant . Porro deditissimum Nicolaum misi se Latinis comicis, hoe quoque erit indi-eio, quod Apologos quosdam Plautino stilo composuit; quodque ex hujus poetae fabulis multa memoriter Sc jucunde pronuntiare solebat. Risit aliquando inscitiam hominis, in quo interiores quaedam & reconditae litterae esse putabantur, qui volens hos Apologos eorum auctori laudare, dixit redolere veneres Apulaeti. Neque hoc praetereundum est a Nicolao aliquando, quo magis de litteris 8c de patria bene mereretur, cogitatum , ut per se extarent in hominum manibus Italica carmina Antonii Fortiguerrae gentilis sui. Μollia sunt, arguta, candida, omnino ad Petrarchae normam essicta, quod eo
laudabilius quia illius aetas incidit in ea tempora seculi XV. quibus illustrium script
rum, qui paullo ante floruerant, nomina prorsus Viluerant, cum barbaries omnia oocupasset. Sed ambitio honorumque contentio saepe obstabant quominus Nicolaus res, quas agere iustituerat, perficeret. Profecto nua.
36쪽
quam majori in sellicitudine fuit quam pomquam Cardinatis Fabronius e vita migravit. in cujus auistoritate dignitateque omnes spessitas collocasse videbatur . Quae sorbere M concoquere postea debuit, cum Benedicto XIII. ad Catholicae Ecclesiae clavum sedem . te, omnia serme nutu atque arbitrio Nicolai Cosciae Cardinalis regerentur l Meliore in statu res illius esse coeperunt, postquam faetus est Pontifex Max. Clemens XII., cui sane nunquam voluntas ejusdem ornam di defuit. Summa vero a Nicolao dabam tur opera , ut ι illum sibi magis magis que demereretur, Sc raro ad eum sine poeticis scriptis, quae Rici ardent casus narrarent, accedebat, in quorum recitatione videbatur venerandus ille senex curarum levamentum invenire. Multis itaque invidentibus , quos ingenio industriaque se tandem fregisse gloriabatur, an. Μ DCCXXXIII. Cadidinalium Decuriae, quae propagandae Fidei ab ejus instituto dicitur, Secretarius creatur.
Quod munus illi gratissimum suit non tam Propter ejus amplitudinem, quam quod abes initium 3mplissimarum fortunarum Fabra-
37쪽
a6 NIC GLAUS nius Card. secerat. Neque multo post intellexit majora sibi Pontificem destinasse, eum designatiis ab eo fuisset S. Consultationis, ut dicunt, Secretarius. Sane non poterat fidiri neque honorificentius neque utilius. Sed eum perplaceret Corsinio Cardinali, ut eo munere augeretur re & nomine bardus homo, verba sibi dari facile Fortiguerra pata sus est, neque se tum loco moveri annuit. Poenituit postea illum hujus consilii sui, cum qui se invenerat, repudiasse honorem quereretur, tantaque vis suit poenitendi, ut non modo animus, sed Sc corpus omnino fractum ac debilitatum suerit. Quinque circiter memsbus aegrotavit, cumque tumores sub auribus apparuissent , adeo inflati sunt, ut nisi medicina aegroto succurrisset, periculum eratne ei spiritus, a quo linqui identidem videbatur, intercluderetur . Illa tamen non Valuit ad sanandum omnino malum, quod cum in Venas permanasset, eo consumptus est Nicolaus XIII. Kal. Martias an. MDCCXXXV. Vixit annos unum Sc sexaginta, menses tres, dies vero undecim. Iusta ei facta fuere in
Templo Collegii Propagandae Fidei, ibidem.
38쪽
que loci sepultus. Paullo antequam mor retur, magnam chartarum vim jussit combinxi, sieque plurima, quae inchoaverat, scripta,& haud pauca etiam, quibus extrema manus Meesserat, non sine ingenti Μusarum luctu interciderunt. Inter haec erat comoe dia Italicis versibus eomposita, in qua eleganter non minus, quam lepide mores ad vivum expresserat quorumdam nobilium, cum
quibus semiliarissime vixerat. Ex hoc tamen rogo tanquam spolia servati fuere tres libri cujusdam poematis, in quo casus Bajaetetia exornandos susceperat . Caussa suscipiendi fuit, ut ostenderet errare eos, qui ajebant unice se factum ad jocum M ludum, adeoque si seria tractare conaretur , frustra in hanc rem laborem insumpturum. Et quidem
in his tribus libris temperavit sibi ab omni sale& facetiis, sed cum eo pervenisset, ut BDjaretium cavea inclusum narraret, & nee posset non esse salsus M facetus, & ad suum Ingenium redire, quasi de re desperans , inchoatum opus reliquit . Servatae quoque suere epistolae , quas Italicis carminibus scribare ad amicos solitus strat. Η-
39쪽
Nr COLAUS rum nonnullae hisce temporibus in Etruria sunt impressae, sicque probantur doctorum hominum judicio, ut pauci pares in hoc carminum
genere, superior nemo Nicolao ponatur. Sed nostra erit major, quam reliquorum laudatio . Ceteri enim quam eleganter ac lepide, nos etiam quam facile atque celeriter eas consecerit, scimus; quodque vix credendum est,
plerasque illarum stans pede in uno quasi l dibundus dictavit. Ex quo intelligi potest
maximam vim esse naturae in poetica facultate. Porro natura ea tribuerat Nicolao,
ut si ipse fingere vellet, neque plura bona comminisci , neque majora consequi posse Videretur . Etenim praeter illud excellens ingenium c admirabantur multi hoc non elucere, quando ille verba facere in judiciis
cogebatur erat in eo magna, apta tamen figura membrorum cum coloris suavitate; dirat & comitas, suaviloquentia, tantaque bonitas morum, ut ad omnem rationem humanitatis accommodatissimi esse viderentur.
Adeo simplex Sc apertus, ut suspensa, Vel ambigua, vel obscura verba, uti barbaras artes & subdola mendacii integumenta, se
40쪽
deique ac societatis humanae perniciem semper sit detestatus . Adulationem quoque, blanditias, assentationem . tanquam pestem Pliquam fugit. Si quam acceperat injuriam, facile obliviscebatur, percepta Vero bene eia immortali retinebat memoria. Nihil umquam neque insolens, noque gloriosum ex ore ejus exiit. Patriae suorumque eivium suit amantissimus. Propter delectationem sese monis communitatemque vitae atque victuac nihil enim ad beate vivendum accommo datius existimabat, quam cum Viris bonis,
jucundis, amantibus sui consociari libenter versabatur in conviviis amicorum; edebat. que ac bibebat, ut de Caesare retulit Cie ro co-8c jucundo. Studiose coluit νmicitias multorum doctrina excellentium ubrorum . Sed praesertim usus est familiarissime Mario Crescimbenio, Io. Vincentio Lucchesnio, Eustachio Mailredio, quem praecepto rem suum appellabat, & Μichaele Angelo Giacomellio , quocum in Graecis litteris plurimum se exercuit eo praςsertim temp.