Compendium nouae rationis restituendi kalendarium. Romae apud haeredes Antonij Bladij impressores camerales, 1577

발행: 1577년

분량: 22페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

raemici ratione non multum distantem apposuimus. Agite igitur Mathematici , qui caelestium rerum contemplatione & cogitatione ducimini, toto animo Om-j nique cura in hanc communem causam incumbite, aci re diligenter meditata & considerata , aut haec quae a Lilio proponuntur probate, aut si quid istis rectius nouistis, candide impertiri,&nobilcum communicare uelitis . Turpe enim nobis omnibus erit pati diutius in graui errore Christianos omnes, di in maximarum rerum ignoratione uersari. Expectabuntur itaque Principum uestraeque doctoru hominum sententiae, Squae ratio maiori horum parti aptior conuenientiorque uisa suerit, eam quasi totiust Christiani orbis consensem silmmus ipse Pontifex probabit,atque sequetur.

De mandato Sanctissimi D. N. D. Gregorij diuina prouidentia Papae Xlli. mihi Cardinali tituli Sancti Laurenti; in pane & perna, uius uocis oraculo facto, pncipitur omnibus & singulis,stib poena excommunicationis latae sententiae, & ducentorum ducatorum auri, ne audeant uel praesemant imprimere,uel imprimi fac re , aut impressum uendere hoc Compendium de OG

rectione Anni & Ecclesiastici halendatij

Apud redes Antoni, Bladj Impressores Camerales Anno. M. D. LXXVII

SEARCH

MENU NAVIGATION