장음표시 사용
31쪽
interpretationem siem IV. aphor. LXXIX. p. m. I98. resert nobilem taminam Lugduno-Batavam narrasse,seatris sui uxorem instante partitudinis tempore vagitum infantis in utero audivisse, & obstupefactam excitasse accubantem Virum dormientem, qui ejulatum percepit,sed nihilominus illa
feliciter peperit. Ita Amplissimus Antonius Deum sivi in diuertatione de generatione fartus in utero parti III. ρct. I. A. XLIX. recitat, quod D. Monaeus Collega, dum adhuc in vivis esset, ipsi retulerit, suam uxorem infantis in utero ploratum audivisse, idemque Uxori D. Sa multi & Graruevvolti accidisse.
Illustri Foeminae contigit in caenaculo post epulas una cum Marito & Sacellano domestico aliisque
sedenti, sentire infignem in ventre commotionem, quae vestes adeo concussit, ut ab astantibus cerneretur gravida tum erat & octavo mense istum gestavit) subito vox audita est, cujus, originem, unde venerat de embryone nil suspicati) conjicere non poterant: mox tamen & secundo perturbari insigniter Matronae ventrem & vestes conspiciunt, ac simul clamorem tanquam inde provenientem audiunt: dum haec mirantur & invicem de portento conserunt, tertio eadem omnia eveniunt tam clare, ut attentiores jam facti eum ex utero provenire non dubitarent: vivit etiamnum
puella illa in materno utero loquax, vitaque satis falubri fruitur, uti vir experientissimus Gualtervi Mectam Medicus Anglus in eleganti sua disquisitione anatomica de formato fetu cap. III perhibet. CHRISTI ANI Secundi, Regis Dan rum,Vaz . Utum
32쪽
OasERVATION Es MEDICAE. IIgitum in utero materno editum ex Annalibus Da- nisu recenset Flos Medicorum illibatus Sc Suadae medulla, Thomas Bartholinus cent. L histor. anatom. rior. I. unde ex accuratissimo Tanti Viri judicio superstitiosi sunt illi, qui propter ejulatum uteri num utpote a causis naturalibus ortum Rebuspublicis male ominantur: non vagitus sed pessimi mortalium mores & Divorum contemptRs Civitatem evertunt: Vagientes&sibi&Matri &Reipublicae subinde felicia portendunt: Sibi, quia robur indicant, &perfectas ad partum accelera dum partes doloresque judicandos. Matrem bonae spei esse plenam jubet vagitus, vivere foetum& ad promovendum partum sic satis esse validum: Reipublicae& Principi fausta est acclamatio, nam ille Vagiens apud Lipium Io triumphale cecinisse fertur. Quod si augurio sinistro auditi
nonnunquam sint vagitus, casui potius adscribendum quam consilio naturae: emendentur in melius mores, Sponsore Bartholino nulli vagitus nocebunt.
lOEminae quadraginta annorum abd 'men stupendum in modum ex ascite tym ipanitica intumuit: convenientia remedia in Riper. -t I. lib. XI. cap. VI. proposita quorum s. ope.
33쪽
ope plures ab hoc morbo liberavi) diligenter usu
pavit, sed malum cessare noluit, hinc ob metum 1utacationis me aliquoties per omnia sacra rogavit, ut tumorem umbilici vesiculae ad instar pellucidum compunctione aperirem. Respondi, hane medendi methodum me non magni facere, illamqne in eastum esse, si viscera corrupta sint. Tandem precibus adflantium urgentissimis victus, cultello acuto vesiculam aperui, & spacio duodecim dierum octodecim mensuras aquae sensim eduxi ; at decimo tertio die cum accessissem, subitanea li-pothymia aegrotam e medio sustulit: posteaquam observarim, abdomen ex emissione seri non mul- tum detumuisse, hinc illud praesente Matre & Sorore aperui ; mox serum in tanta copia effluxit, ut triginta mensuras superaret,insuper etiam intestina corrupta, hepar & lien scirrho sum reperi. Quod autem paracentesin parvi aestimem,cauissa est praecipua, quoniam ab illa licet exacte admianistrata vix ae ne vix centesimus evadit, praesertim cum aegri demum morbo diutius piotracto illam desiderent, quando videlicet contaminata viscera spem vetant inchoare longam. Nonnulli contendunt , apertionem esse faciendam in principio morbi, antequam viscera insignem labem contraxerint, sed tunc illam non summe necessariam esse judico, quum isto tempore tutioribus remediis morbus profligari possit. Perpendant paracent seos Patroni iudicium, quod Nicolaus Tulpius magnificus Consul Ambstero mensis, lib. IL obstrepation. verisi cap. XXXIIX. de apertione umbilici protu-
ιit. Diitatio ventris hydropici, quam Graeci
34쪽
παπκεύησιν Vocant, antiquum quidem est rem
dium sed admodum anceps, displicuit id olim
Erasistrato, neque etiamnum placet omnibus, utpote raro utile & saepe noxium , damnum autem ipsius ut irreparabile, sic auxilium ei it infidum, quippe non tam curat, quam curationi viam facit, ex hauriendo magis aquam quam ipsum sontem. Quocirca facilius invenies manum secantis, quam verum vel ordinem vel secandi tempus, ne dum exactam educendi humoris copiam, quae tamen nisi convenerit ad amussim cum viribus ab infido morbo labefactatis, necesse est perire, quisquis Viatam suam tam ancipiti aleae commiserit, in qua tam fortuitum est vincere quam necesse perdere.
Sed dicat quis neminem ex artis lege secare, nisi prius de virium roboreae viscerum integritata constet: sed cui viscera valida & vires illaesae,eum rarbaqua inter cutem affligit, vel etsi affligat, plerumque tantum temporis in medicamentis per alvum educentibus consumitur,ut vix de scalpello cogitetur, nisi ubi jam viscera prae morbi longitu dine vitiata sint. Quod remedium propterea se. rius adhibitum magis mortem maturat quam disisserit effluens namque humor quantum hydropici corporis debilem talorem imminui tantum quo
que spiritus plus nimib evanidos dissipat: Imbquo celerius aqua a sectione profluit, ebcitius viatae alias diutius sorsan duraturae filum abrumpitur. Paupercula ascite laborans, judicata plurium Medicorum calculis satisserendo sectioni ventris, admisit Chirurgum abunde circumspectum, qu licet vitaretur rite tendinum concursus, nequumitisin
35쪽
emitteretur plus aquae,quam par erat, nequiit tamen ipsis sospes evadere; sed accen sa graviore fe- . bre, sive ex motu sive ob aquam eductam, incidit
postridie ejus diei in sudorem prius quidem calidum sed mox frigidum, & ex eo haud diu post in
ipsam mortem. Concludo verbis Simonis Pauli, Regii Medici Daniceleberrimi, quadripart. botan. clasi sic. p. m. I62. Sancte testari possum in gratiam Medicinae Candidatorum praxin auspicantium haec addo me non recordari ullum unquam hydropicorum his in oris servatum, quibus paracentesis imperata fuit.
Ercatoris Servus ex gravioris sarcinae portatu in sinistro inguine bubonocelenpissus fuit, hanc pudore suffusus cum nemini manifestaret, illa tandem in abscessum degeneravat: unde Vocavit me Heriis; qui fidelitatem servi commendans petiit, ut ipsi silccuirerem: a cersito Chirurgo jussi emplastrum contra rupturam applicare, in stuperque sequentem potionem vumerariam praescr)psi. radic. tormentisi. consobrimaj. bisera. a. fg. he .senisutio roia, alchimiti agrimon. a. q. r. rosanrubri M. eadgranator Assieni.ani's. incisa is contusa dentur ad sacculum ex sindone albo, cui dua mensium vini albi mediocris O una aqua fontana undan-
36쪽
a Mantur, ac mane se vesteri cyathus plenus bibatur. Inde vulnus consolidatum fuit, Sc servus iste convenienti subligaculo utens munia consueta sine ininsigni impedimento rursus subire potuit.
Im Delemonium superioribus annis ad Canonicum Literatum febre quartana laborantem vocatus essem, Civis Delemontanus annorum quinquaginta me invisit, qui de acutissima cephalaea per duos annos durante conquestus fuit: inveni illum ἀπορια sine febri, dolorem pungentem , stabilem, ad processus mammiliares Vergentem incusavit, unde saepius sternutabat. Praescripsi pro curationis principio sequentem saccum
37쪽
o fori perfluor. a. Iiss. q. cinnam. h. F. s. a. apoema, de quo alternis diebus giij. - regimine diata sumantur. Ex usu horum remediorum dolor mitigatus suit, sed me per literas monuit, se eirea processus mammiulares dolorem acutum eum pruritu narium & sternutationis conatu percipere, hine pulverem sternutatorium sequentem praeseripsi. N. Flor. lilior. conra mk.major.a. y.ambrgri os hi oriental.agyd. F. miris subtili vir hune dum per aliquot dies ulurpasset,vermiculum cum magna portione mu et inopinate emunxit, & sie dolor circa processus mammiliares, pruritus narium & sternutationis conatus desiit. Quoniam verm Iculus iste eum muco excretus
suit, illum in cerebro genitum fuisse, nullus dubrutavi, nam in hae putrestentis pituitae officina vermmes generati, testimoniis magnorum Virorum comprobabo. Admirationem superat Lutetiana puella, in vico Delphino annorum XII. eui curatis variolis tantus capitis dolor diuturnusque superinvenit, ut tribus mensibus nee dormire, nec requi scere nullas dolore inducias concedente potuerit: tandem cum tabida obiis et, statim aperto eranio praesentes Medici totam cerebelli substantiam, qua ad dextrum vergit, a reliquo corpore se juntiam nigraque tunicam involutam deprehende runt : haec tunica rupta latentem vermem vivum&pilosum duobus punctis splendidis loco oculorum prodidit, ejusdem sere molio eum reliqua e rebelli portione, qui duarum horarum spacio sum pervixit i hujus anomali abscessus suit oeulatus ustis μιν num Medicus rari in ingenio ες
38쪽
eruditione inter primos conspicuus, uti Bartholinus in libro de angina epidem. exercit. III. dc centur. I.hi'τ.anatoni. LXIV. refert, ubi simul indicat, quod Ο.
bis ornamentum, catarrho molesto post febric iam vexatus, cum frequenti dolore capitis post ei-bum sumptum ingravescente, e naribus vermiaculum emunxerit. Aliud exemplum Jori Langelatius, Archiater.Gottorpianus, in Thoma Bartholini centur. II. epistol. LXXIV. proponit: nuper cum in Dithma
Ita agerem, retulit Medicus ibi ordinarius oermem se manu sua contrectasse digiti medii longitudine, qui e capite per nares sceminae exire coactus fuit hoc modo. Foemina rustica, istius loci incola um per multum tempus diros capitis dolores sensisset, tandemque ii adeo increvissent, ut instar maniacae hinc inde discurreret, venit ad Pastorem pagi Mahirclan famosum tunc inter rusticos Med. Practicum,qui non ita pridem vivis excessit: is statim consuetum sibi in cephalalgiis piarmi- cum miserculae adhibuit, quo caput vehementer concussum una infaustum hospitem loco movit, eque naribus exire compulit, quo facto immanis capitis dolor statim conquievit. Sic ancillae Chirurgi acerbe ac longe ex capite dolenti neque ullis remediis adjutae, tulit tandem suppetias vermise naribus prorumpens longitudine medii digiti,
uti Tu ius lib. VI. Observat. medic. cap. XL perhibet. Plura exempla apud Fabricium Hildanum lib. I. obstr- t. IIX. Saxoniam lib. I. med. pract. cap. II. Fore umlib. XXI. obsiervat. X XIIX. Schenchium lis. I. observat. R. de dolore capitis ex vermibin, Rossaeum epist. me .X. cum B lib. I.
39쪽
lib. I. prax. med. admirabit. obstoar. VI. reperiuntur.
OBsERVAT i O VII. Potus Sanguinis Humani in
Upς stitiosi Ethnici, veteratoriis Daemo- l
num praestigiis infatuati, calidum recenter jugulari hominis sanguinem , tanquam e remedium, epilepticos bibere justerunt, ut ex Plin.lib. XXIIX. histori natur. cap. I. & Celslib.III. de re medic. cap. XXIII. elucescit. Satanicum hoc inventum, ad nostra usque tempora devolutum,
etiam hoc seculo plurimos Christianos eristinavit, sed quam infelicissimo successu detestandum istud auxilium usiaipetur, historiae sequentes abunde demonstrabunt. Rustici opulenti Filius, viginti duorum ann rum, ab ineunte aetate convulfionibus epilepticis obnoxius fuit, sic ut singulis septimanis ter aut quater paroxysimus rediret. Boni Parentes nullis sumptibus hepercerunt, qud Filius a miserando hoc malo liberari polIet. Sed omnia incassum. Illos candide monui, morbum hunc, quonsam a primis incunabulis Filium comprehenderit, vix eradicari. Tandem per pagos vagabundus Agyrta simplicibus Parentibus persuasit, ut Filius calentam decollati hominis sanguinem bibat: Quo
40쪽
Οa SERVATION Es MEDICAE. r' facto post aliquot dies calamitosius iste Iuvenis amaniam incidit, & vinculis ferreis coerceri deinbuit: duravit hic furor ultra mensem, simulque singulis diebus horrendo spectaculo paroxysmi epileptici multoties redierunt, tandem gravissima apoplexia nuserrimum hunc Adolescentem e m
Sic Lambertus Visellius, florentis aetatis adolescens, apud excellentissimum talprum lib. IV observat. -- dic. cap. IV. posteaquam a frequentibus morbi comus tialis insultibus plurimas molestias perpessus esset, tandem ultima experiri decrevit, & quamvis invulus ad execrandum humani sanguinis potum com
fugit , quo tremula manu, aversis oculis, pallida facie ac horrente universo corpore in obluctantea fauces violenter infuso, tantum abest, terribilem morbum inde imminutum fuisse, ut potius plarimum incrementi sumpserit, habueritque multo pejus se aeger quam ante Thyesteam hanc mensam: unde factum, qud prae augescentis mali vehementia corruerit praeceps in ignem, exusto illic vehementer crure & excitata tam ingenti gangraena, ut necesse fuerit quo caetera semoris pars tuta soret emortuum crus serrula praecidere, quo remedio quantumvis rite satis administrato,occidit tamen ipium postridie ejus diei major morbi comitialis vehementia. In quod ipsum praesens vitae periculum licet nequaquam inciderit adulta
quaedam Virgo, ejusdem jugulati juvenis sanguianem bibens, adeo tamen non recuperavit horrendo hoc remedio amissam valetudinem, ut potius in iisdem modo non de periculosioribus comiti
