장음표시 사용
7쪽
SERENISSIMO PRINCIΡI AC DOMINO. DOMINO
REGI POLONIAE,&c ARCHI DUCI AVSTRIAE,&c. DUCI Burgundiae,&c. Administratori Magni Magistratus in Prussa, Teutonici orditanis Praefecto per Germaniam: Italiam, Comiti Tyrolis,&c. Domino suo Clementissimo.
'communi omnium gratulatione defelici sereni maves Maisatis reditu, Serenisi e Rex, nonpotu acere, quinani- mi mei tititiam etiam declararem Ser. V. M. prolato aliquo e et munusculo, quodquidem exile erit, gypro tenuiam mearum*
κ cultatum ratione sedquodarbitror non minussuturum ratum
8쪽
ipsiS. V. e f proptera umenti nouitatem, quam aliud quodui orta se ab opulentiore profectum. Persectam enim mihi es P, quantum delectetur . U. e g. rerum nouarum, praesertim admir-ione dignarum, cognoscendistario. Ipsam igitur adfero Nouam hanc,' Admiratione dignam isto Ham et I RG IN I Ag, noui Orbis, ad I eptentrionemvbuersi, Prouincia, nuper admodum Anglorum nauigationibus reperta, in quasli ubertas, aeris temperies,commoditate qua in ea haberipossunt, In genarum ritus, situs, s via uendi ratio breuiter, mediter tamen describuntur: additis etiam veris Indigenarum: aliquot oppidorum iconibus, diligentems magna cura a me ad viuum expressis, quo facibus rei narratio intelligi, stotius Trouincia teluti Idea quaedam animo concipi possit. I ON asternabitur autem visero S. V. exiguum hoc meterga ipsam deuotianimitestimonium se ro ingenitasea Clementia benignesiusicipere, sevo patrocinio tueri dignabitur. DE Us autem is T. IVA X. S. V. IV. diutissimeserues incolumem, praeclaros ipsius conatus fortunare velit. Francinoni ad e foenum ,
Se V. M. humilimus cliens, THEODORus de BRYLeodiensis.
9쪽
H primam Nauigatione, clinae a Domino A LTERORALE GH
instituta est, ad inuestigandam eam Prouinciam, quae nunc VIRGI IN DIE nomine cognita est, multae aliae nauigationes ipsius sumptibus in eam flactae sunt, Vti anno 138 . deinde annis 1183. i 186 postremum hoc proximo anno 1187. De his varii sermones sunt habiti calumniarum ple- ni ab illis qui inde regress sunt, praesertim vero iis, qui Dia. RICHAR-DvM GRE IN VIL comitati sunt annoque S 3 quae nauigatio fuit omnium primaria, maximi momenti nunc etiam est: nam ipsi integro anno in ea regione haeserunt, cum superiore nauigatione ex duntaxat hebdomadibus mora facta sit, e reliquae sequentes Iolummodo institutae ad commeatum Iupplementum inferendum, neque illis quidquam amplius obseruatum est Ii sermones non modicum damnum intulerunt viris illis qui alioqui hu1c negotio fauissent, sumtus aliquos fecissent in laude beneficium
nostrae nationis,ut taceam priuatum emolumentum ductoritatem, quarapsis inde a cessiliet ut appariturum confido ex his quae in eorum contumeliam, qui contrarium a seruerunt,contingere poterunt modo VOS benevoli fautores&promotores,crescatis nu
mero, perseueretis in sententia,aut, si aliqua dubitatio suborta est, de integro beneuolum animum adseratis, oliquid conferatis pro ratione commodorum quae istic inuestigata sunt,& postea intelligetis necessario requiri. Nam, Ob hanc sermonum varietatem, plurimi vestrum nihil certi de sumtibus faciendis statuere poteratis. Cum ergo ex eorum sim numero, qui in rerum inuestigatione diligentem nauarui operam, ad Indigenas missi fuerunt, idcirco plura obseruare cognoscere potuerunt quam reliquum vulgus utile iudicaui vobis communicare nostrorum laborum fructum
ut intelligatis, quam inique ea actio calumniis proscissa fuerit hoc publico scripto, duabus praesertim de causis Primum, ut qui ex vobis ignari adhuc sunt: dubii eius Prouinciae status, cognosce
repossint, huius nauigationis primarium Auctorem, subnixum fauore sua Maiestatis, sussicientem causam habuisse,ut, neglectis huiumaocli calumniis, non modo perseueraret in suo instituto, missa hoc posteriore anno in eam Prouinciam noua Colonia sed ut etiam paratus sit,pro temporis ierum Occasione,illud omni conatu prosequi. Deinde,ut vos, cum huius instituti continuationem animaduertetis, in niuersum intelligere queatis,qualis sit ea regio, Minde perpendatis,quantum emolumentiri commodi ex vestra negotiatione. si eam constanter retinueritis ad vos rediturum sit,uel colonia eo deducta,vel alia ratione negotium promouendo. Denique licet mea narratio, ut reliquae, propter earum varietatem vobis dubia sit; huius varietatis causam paucis primum vobis declarare cupio, ut candide deinceps iudicium ferre possitis, pro rerum occasione. Nonnulli ex nostro coctu qui inde rediit, iusta ratione puniti fuerunt ob delicta in ea Prouincia commissa, Male institutam vitae rationem illi ob peruersam suam natu-
10쪽
ram non modo maligne suos Praefectos calumniatis uni, sed eorum gratia ipsam etiam Prouinciam vituperarunt. Idem fecerunt eiusdem facinoris participes. Al11 statum&conditionem ignorantes, non sunt tamen veriti a suo reditu inter suos commilitones, praesertim ubi nemo adesset qui eos mendacii argueret sese adeo venditare,quasi reliquis plus obseruassent, Ongiora fecissent itinera ignominiae enim sibi fore existimabant, si, cum duodecim mensibus in ea Prouincia haesissent, plurima de ea referre non potuissent, siue vera,sive falsa. Nonnulli igitur plura retulerunt quam ipsi viderint aut obseruarint alii vero eo impudentiae prolapsi sunt, ut ea quas ipsi alii certissima esse istic cognouerunt, omnino negare non pudeat. Alii cum dissicultate credunt ea, quorum nullam habent notitiam. Eius ignorantiae causa inde porro orta,quod plurimi , toto illo tempore, quo in ea Prouincia permansimus, aut insulam quam incolebamus numquam fuissent egressi, aut
non procul inde digressi, paucis locis aut quod multi auro argento, si qua spes affulgeret,inhiarent, nec quicquam pensi ducerent,nisi ut aluum farcirent aut quod plerique iudicio trudentia carerent,& iust loquaciores essent. Aliis, qui in oppidis solum versati erant,aut qui, ut tingenue dicam, numquam antea erant peregrinati, misera Videbatur ea Prouincia, quod istic neque urbes Anglicanissim1les neque tam magnifica aedes, neque Victus rationem tam opiparam, neque molles tenuiore pluma farctos lectos reperirent, ex suo iudicio de ea pronuntiabant. Cum vero meum institutum duntaxat fuerit, ut paucis demonstrarem occasionem varietatis istorum sermonum, aliorum similium a nostris hominibus habitorum, in quibus inuidiar,nequitiae,iniuriarum futilium rerum plena omnia quique a prudentibus viris ne cogitari quidem debuerat diutius istorum relatione vobis molestus esse non cupio, sed ad commoda transib , quae neruus sunt earum rerum, quarum mentionem facere debeo. Hunc igitur librum in tres primarias partes diuidam, ut pleniorem commodorum eius Prouinciae notitiam dare postim. Prima parte declarabo commoda iam inuestigata, aut inuestiganda, in stim non modo cessura vestrum qui eam Prouinciam incolitis aut incoletis, sed eorum etiam, qui sua curavi industria, tanta abundantia adquirent,ut ea nostris Anglis vel commercio,vel permutatione communicare possint, unde&ipsi opes tibi parient, cilli qui cum ipsis commercia exercebunt, denique in commune omnibus proderunt nostra praesertim nationis hominibus, ad multarum rerum supplementum, quae antea vel ab exteris vel ab hostibus peti solebant: ea coninaoda,distinctionis gratia, mercaturam appello. Secunda parte comprehendam ea regionis commoda, quae sola ad humanae Vitae sustentationem susscere posse experti sumus, ut indigenis sunt in usu,&nobis item fue runt toto illo tempore quo istichaelimus. Tertia parte agam de reliquis commoditatibus, quarum meminisse potero, lacccssarias iudicabo illis qui ibi habitabunt, praesertim de his quae ad fabricas
attinent, aliis necessariis. Huic accedet breuis descriptionaturae rituum Indigenarum.