Dissertatio medica, inauguralis, de angina maligna quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1793년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,D E

ANGINA MALIGNA.

DEFINITIO.

branam faucium mucosam assiciens tumore, rubore, et crustis mucosas, coloris albescentis vel cineritii, serpentibus, et ulcera tegentibus ; cum febre typhode et exanthe- matis' Culi. Nosol. Method. Gen. X. Spec. ii.

12쪽

DE ANGINA MALIGNA. HISTORIA.

Hic morbus omni tempore, frequentius autem hyeme ac Vere, Occupat ; Omuis aetatis, Omnis habitus homines, magis vero infantes, adoles- Centes, puellae, foeminae, quam adulti, pueri,

virique, hujus impetui obnoxii sunt.

Incipit fere semper cum signis pyrexiae, et

languore, lassitudine, cordis palpitatione, talique vertigine, qualis animi deliquium antecedit. Dolores totius corporis, praecipue capitis, vagi, anxietas, aegritudo, et Vomitus, haec signa comitantur.

Mox collum rigescit; guttur molestia assicitur, et VOX nonnihil rauca evadit. Facies pallescit vultusque contristatur et demittitur : Quamvis illa nonnunquam in plenioribus rubescit,int timescit,

13쪽

intumescit, et inflatur. Oculi concavi esse videntur, paulum inflammati. et, ut in rubeo-la, a quo sit. Subiipstim morbi initium, accedunt magna inquietudo, an Xietas, proclivitas ad animi deliquium, animus insigniter demissus. Pulsus arteriarum, a principio usque, plerumque admodum celeres, parvuli, et nonnunquam tremuli sunt. AEgrotus plerumque horis matutinis corripitur, et signa, noctem Versus, magnopere ingravescunt. Polit somnum leviculum et perturbatum, sudor lenis mane Veisus prorumpit, qui signa quadante nus levat. Brevi, a prima morbi accessione, tonsillae, Uvula, et Velum pendulum palati, plerumque nonnihil subrubicunda et tumida evadunt; sed deglutitio haud multum impeditur. MOV cuminplures maculae, coloris albescentis, vel cineritii, conspiciuntur, quae quidem serpentes, totas pene

fauces

14쪽

4 DE ANGINA MALIGNA.

fauces densis cru Itulis obtegunt, hisque demum excidentibus, ulcuscula apparent. Exanthemata, die secundo, vel aliqu9ndo se .

rius, in partibus corporis diversiis, apparent Haec faciem et cervice in primum occUPant, et gradatim in corpus universum sese diffundunt, quod, aliqua ex parte, tumefactum esse videtur. Quatriduum fere perstare, et sq amulis ex fumna a cute decidentibus, finiri observantur. Signa

Vero nil omnino neque ortu eorum, neque ab illa, leniunt Ur.

In iis qui morbo gravissime laborant, nares intus sunt rubidi ac pene lividi coloris ; exit

quoque sanies tenuis, quae cutem vicinarum partium erodit; et nonnullis in eXemplis, verisimilius est, aliquid hujus vitiosi humoris cum cibo in ventriculum deferri, eundemque illum ipsum, nec non intellina itidem, ut faciei cutem, asticere. Hinc tales dejectiones nonnunqUa insequc Atur,

15쪽

DE ANGINA MALIGNA.

sequuntur, quae intestina quodammodo exul cerata indicant. Quin etiam partes circa anum aliquando cute admodum privantur. Glandulae lymphaticae circa colturin adeo in iter dum tument, ut suffocatio instare videatur ;

quod quidem fit ex acri materia absorpta, quae in fauces effunditur. Incissiones, tracheam et laryngem angina maligna laborantium, saepe eodem modo ac in cynanche tracheali, assici ostendunt; unde clar. Culi. Censet, anginam malignam aegrotos miserandos, subitaneam iis suffocationem inferendo, saepe consumere. Species delirii singularis nonnunquam accedit ;namque aeger aliquid interrogatus prudenter satis respondet, sed celeritate insolita ; solus aliena loqui solet. Spiritus odorem ingratum et nauseo sum habet, qui, ad extremum, putridus adeoque foe

16쪽

ε DE ANGINA MALIGNA i

tidus evadit, ut aegroto ipsi propemodum into lerabilis sit. Sanguis e naribus, et gingivis, per totum hujus morbi decursum, saepe profunditur, quod animi deliquium movet, et omnia morbi signa

semper adauget. Cum morbus sit levis, nonnulli primo die, plerique aUtem tertio, quarto, quint OV e convalescere incipiunt. Sudor lenis oritur, rubor cutis evanescit, ictus arteriarum tardiores et firmiores evadunt ; tumor colli externus subsidit; crustae faucium eXuuntur, et ulcuscula replentur ; aeger

imperturbatus dormit; tranquillus est, et appetentia cibi ei redire incipit. Cum vero morbus infaustus sit futurus, omnia in pejus ruunt; anXietas et debilitas nunc usque intenduntur ; ulcera faucium colorem lividum itigrumqtie sibi induunt ; piritus tam foetidus,

17쪽

DE ANGINA MALIGNA. y

tidus, et nauseolas fit, ut aegroto ViX tolerandus ;sanguis e naribus et gingivis profluit; ictus arteriarum magis magisque debiles et irregulares evadunt ; proclivitas ad gangraenam accedit, quae usque progreditur ; signis diathesios putri. dae constanter increscentibus, aeger saepe tertio die, aliquando serius, fato concedit.

DIAGNO SIS.

Auctores multum temporis triverunt, hune morbum inter et scarlatina in , diagnosin facere ;sed clar. Greg. utrosque in eadem familia grassari, et ab eadem contagione produci observans, hos gradu tantum differre nunc censit. Hunc inter et cynanchen tonsiliarem, discri-nnen facere necessarium est; quia in hac quoque crustae mucosae in faucibus nonnunquam apparent. Modo vero sequenti diagnosis fieri potest.

18쪽

2 DE ANGINA MALIGNA.

In illo anxietas multum urget, in hac vero nulla est. In illo ictus arteriarum frequentes, parvique, et magna debilitas in functionibus animalibus apparet; dum in hac pulsus sunt validi plenique, et functiones animales parum assiciuntur. Praeterea, eXanthemata in illo secundo die, vel paulo serius, erumpunt ; in hac autem nil tale accidit.

CAUSA PR , DISPONENS.

Huic morbo debilitatem favere bene notum est ; et quoniam Variae causae, quae praedispo. nentes Vocantur, nempe, metus, ebrietas, vita

sedentaria, Venus immodice culta, &c. debilitatem gignere inveniuntur, concludere fas est, has causas corpus proclivius reddere, debilitatem inducendo.

CAUSA

19쪽

CAUSA EXCITANS.

De hac nil dicendum restat; nam ab omnibus conceditur, contagionem specificam esse causam hujus morbi excitantem.

Causam dare proximam in disputatiunculis hujusmodi mos est ; sed, quoniam Profestar Gregory mones, conjecturis medicorum de talibus causis parum esse fidendum, ipsius verba citare idoneum duco. Causam vero proximam quod attinet, ipsa M ejus notio generalis, si non prorsus falsa, sal-

tem confusa admodum est et obscura, et te- mere a rebus abstracta. Querunt enim me- deci, et non facile invenientes, sibimet filigunt aliquid causae omnis morbi, unde iste morbus oriatur, eodem fere modo ac variae B εε mutationes

20쪽

io DE ANGINA MALIGNA.

mutationes vel effectus, quae in rebus inani- .matis observantur, a suis caussis proVeniunt. In plerisque autem assectionum, quas morbos vocare solernus, nihil istiusmodi. existere videtur, neque profecto existere potest ; et talis notio plane oritur a male intellecta natura,

tum corporis ipsius, tum quoque morborum qui in eo fiunt. Morbus enim non est unus et simplex eventus Vel mutatio, qualem in re- bus inanimatis comemplari solemus, et ef- fectum vocare ; sed series saepe longa talium eventuum Vel mutationum, quarum aliae at isque causae videntur esse

AEger in hoc morbo semper periculo versatur ; sed plerumque prognostis fausta, vel infausta cit, prout signa leviora, vel graviora

sint.

Gregorii Conspeci. secl. 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION