Dissertatio medica, inauguralis, de angina maligna quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1793년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE ANGINA MALIGNA.

' Si aegrotus aetate senili, vel morbis antecedentibus, non fuisset exhaustus, si habitus corporis sit bonus, si ulcera faucium parum proclivitatis ad putredinem ostendant, et si omnia signa febrilia sint levia, bonus eventus e X pectandus est. Contra autem, si ulcera livida sint. et magnam proclivitatem ad putredinem et gangraenam ostendant, si delirium, di arrhoea, et an Xietas non modica superveniant, si respiratio dissicilis sit, et spiritus tam foetidus ut vix tolerandus, si sanguis e naribus vel ore profluat, et demum si pullus arteriarum debiles, parvuli, tremulique, summum periculum metuendum est.

METHODUS MEDENDI.

Consilia medendi duo sunt; quorum Primum est, aegri vires per morbi decursum

sustentare,

22쪽

1 DE ANGINA MALIGNA.

sustentare, et sic proclivitati ad putredinem Oc

currere :

Secundum, signa molesta levare. Quo respondeatur primo conii lio, varia roborantia et stimulantia sunt usurpanda ; inter omnia Vero vinum, praecipue rubrUm, et cinctiona, primum locum obtinent. Cullenus monuit, bonos effectus cinctionae fere solum ab ea, substantia largaque quantitate data, esse sperandos. In nonnullis tamen casibus, ventriculus eam substantia datam tolerare

haud potest. Rebus ita se habentibus, forma infusi frigidi, vel decocti, cum tinctura ejus dein, adhibenda est. Cum ventriculus aegroti adeo irritabilis sit, ut omnia cinctionae praeparata respuat, do sabus opii exiguis, haustibus salinis effervescentibus,

23쪽

DE ANGINA MALIGNA. 3

vomitionem compescere conandum est. Si vero haec parum prosint, forma enematis usurpari debet; quod elinctus aeque bonos nonnunqua In edit.

Vinum rubrum corpus adeo reficit atque roborat, eodemque tempore ventriculo tam gratum est, ut omnibus aliis anteferendum ducam.

Quantitas, quae sumi debet, prout res postulent, major vel minor erit. Inter remedia roborantia, aer purus jure habetur, cujus boni essectus a cel. Gregorio liniis sequentibus ornate describuntur. Bonus enim aer ipse, inter essicacissima roborantia remedia

jure habetur ' et alibi ait idem, Corpus

reficiat atque refrigeret, vires fortasse multum labefactas confirmet, cibi appetitum et concoctionem juvet, et putredini fortiter occurrat, praesertim frigidulus. Purus praeterea aer

24쪽

14 DE ANGINA MALIGNA.

.venenatam illain mephitim, quam sanissimi etiam homines, et multo magis aegri, a pul- mone et cute usque exhalant, aufert, et per 'auras diffundit, donec tandem, depossita vi sua pestifera, et ipsis et aliis innoxia fiat Acida vegetabilia sunt valde utilia, aiatiseptica, et aegro pergrata. Cum potu communi commode dari possunt; sed caute, si adsiit proclivitas

ad diarrhoeam, usurpanda sunt, quoniam eam

augere inveniuntur.

Acida quoque fosiilia maximo cum fructu, praesertim si adsit haemorrhagia, nonnunquam exhibentur : LX quibus vitrio licum maxime eminet. Remediis jam recensitis, quae ad vigorem corporis sustinendum necessaria sunt; nunc ad consilium

25쪽

DE ANGINA MALIGNA.

Ι5 consilium secundum, nempe signa molesta levare, Progredior. Ulcera in faucibus imprimis attentionem vindicant. Haec gargarismis astringentibus et detergentibus colluenda sunt. Sequentes fere in usu sunt, vinum rubrum cum aqua miX- tum, infusum rosarum cum acido vitriolico, vel muriatico, decoctum cinctionae cum tinctura myrahae, &C. Vapores a substantiis antis epticis, ut myrrha, camphora, acidis, &c. Orientes, pro remediis, hoc in morbo, habentur. Hi in os aegrotantis frequenter inhalandi sunt. Si nausea sub initium morbi occurrat, emetica leniora magno cum beneficio adhiberi possunt; nam vomitio plena, antequam aegri vires exhauriuntur, multum prodesse invenitur. Si

Vero

26쪽

16 DE ANGINA MALIGNA.

vero progrediente morbo accedat, summis viribus ei occurrendum est. In hunc sinen haustus salinus effervescens, haust. anod. &c. reddi solenta Diarrhaea, quae nonnunquam aegrum Vexat, opto, potione cretae ea, gummi hino, catechu, vel enematis anodynis, compescenda est.

Quoniam proclivitas ad gangraenam, in hoc morbo, tanta est, ut mali effectus, ex usu epis- pasticorum, mituendi sunt, tumores, qui saepe in collo apparent, otio volatili oblinantur. Stragula et vestimenta saepe mutanda sunt, ut accumulatione effluviorum occurratur. Et alvus, enematis si opus sit, leniter movenda est, ne colluvies in intestinis accumuletur. Diaeta e cibis concoctu facilibus potissi.

27쪽

DE ANGINA MALIGNA. 17

mum confletur, quales sunt, fructus aestivi, panada, sago, &c. Et, pro Potu communi, vinum aqua mixtum, cereVissia tenuis, aqua hodidea acidulata, et aliique potus acidi optime

conveniunt.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION