장음표시 사용
21쪽
alteram accessionem non omnino repetit. Quia tamen omni aetate Omnique in temperamento habituque, Ubi causae remotae satis validae admotae sunt, morbus appa1et; ideo, ut hae caveantur, summopere contendendum est.
Quoniam inflammatorius partis adfectus et toto corpore diathesis phlogistica rheumatismo acuto subsunt, ex eo corporis statu curandi ratio, quam eXperientia confirmaVit, petenda est. Consilium medendi est, inflammationi, ubiubi occurrit, et dia- thesi phlogisticae toto corpore mederi. Auxilia sunt administratio antiphlogistica, sanguinis detractio, alvi purgatio, ProVecto morbo, fomenta, et aliqua eX parte rubefacientia, aliqua ex parte Vesicatoria, et su
22쪽
. Quod ad administrationem antiphlogisticam attinet, Omni Carne et Carnea materia,
omni fermentata aut spirituosa potione abstinendum; pro quibus, cibus mitis e genere Plantarum Petitus, et potio blanda diluensque, libere sunt utenda. Sanguinis detractio potentissimum et praecipuum adversus rheumatismum auXilium est. Detractio larga esse debet, itera-
Tique, pro pulsuum crebritate, plenitudine. et duritie, et doloris magnitudine. Talis detractio saltem primis diebus ut necessaria est, eamque necessitatem cum usus confirmaverit, ita aliquis ei finis statuendus. Galli nimium, alii non satis sanguinis, demunt. Nimia detractio eo vitanda est, quod Valetudinis reditum tardat, et acutum Theum Z-tismum in chronicum vertere, et alia mala cachectica Parere, periclitatur. Ad vitandam, quam communis detractio
parit, debilitatem, instans symptoma, dolor, saepe locali detractione leniri, tollique potest;
23쪽
23test, eoque certius si jam tumoris et rube-dinis taliquid partiῆsupervenerit. Verum,
quia morbi mora magis a communici adfectu, phlogistica nempe totius corporis dia thesi, quam partium quovis statu, pendet, ita localem detractionem pro communi minime adhibere licet.
Ad eandem diathesin phlogisticam sbl-Vendam, alvi, Per medicamenta totum corpus non illim Ulantia, purgatio ConVCnit. Talia sales neutri 1unt, qui virtute refri etias si ata ei . O o gerante praediti sunt. Cum autem alvii Purgatio non tam potens ad diathensa phlogisticam solvendam quam sanguinis detractio sit, crebraque purgatio, ubi jam communis morbus factus saevit, incommodi aliquid vel etiam detrimenti motu crebriore, et dolore inde oriente, inferat, ideo modus hujus remedii esse debet. Extrinsecus corpori imposita potius eXasperant quam sublevant morbum. . Sic f&menta, minus rubefacientia, et camPhora C uocent.
24쪽
nocent. Sed et liaec nihil fere aliud faciunt nisi ut doloris mutent sidem. Vesicatoria, quae ad partis dolorem efficacia sunt, nihil fere, nisi ubi hic parte fixus continetur, pro
Auxilia relata aliquando sublevant, aliquando morbum licet tollunt, est tamen ubi deficientia curationem imperfectam relinquunt. Cumque profusus sanguis multa pariat, ut supra dictum est, incommoda, csficacissima hujus morbi curatio est, post aliquot communes, ad tollendam, saltem imminuendam, diathesin phlogisticam, detractiones, ad sudorem decurrere. Is autem sudor sine inflammationis stimulantibus remediis, et cum quam minimo calore eXterno, et quam minimi proprio corporis aucto eXcitandUS. EXcitatus, ut minimum, duodecim horas, rectius duplum, aliquando, re eXigente, quadruplum id temporis, nisi stimulans interveniat effectus, est servandus. Aliquandiu, et quoad aegro'
25쪽
tans sufficere poterit, somnus, ne sudor subsidat, avertendus. Denique, quo tutior haec administratio sit, cum modica alvi purgatione sudor comungendus. Postremo, ne frigore, ad summum corpus forte adspirante, compescatur, CaVendum. Auxilia, quibus hoc efficitur, sunt balneum, aut artuum inferiorum fotus, crebra tepida potio, praecipue aqua addito aromatico gratior, et Vini pauxillo potentior, reddita, sales neutri, sed quod efficacissimum simul et tutissimum erit, magna opii cum salium neutrorum aliquanto emeticoque
dosis. Hic solus opii in hoc et plerisquephlogisticis morbis innocuus usu8, utpote quod, nisi ubi ita dirigitur, ut somnum pariat, in iis omnibus noxae notae et confessae sit.
Ad illustrandam porro acuti rheumatismi naturam, haud inutile erit, pauca de chronici causa et curatione supra relatis adjicere.
26쪽
Quod ad causam proximam attinet, rheumatismi chronici symptomata ad causam ejus proximam in partis vasorum sanguis erorum pariter et fibrarum muscularium a-t Onia, unaque cum hac, in tali harum rigore et contractione, qualia eas aliunde atonicas adficiunt, collocandam ducunt.
EY hac causa proXima, consilium meden di, quod requiritur, est, principii in parte laborante vitalis vim et vigorem restituere. Cui consilio respondentia remedia sunt
externa et interna. Externa sunt, partem dolentem, Veste lanea Cam tegente, calefacere, calefactae externo Calore, sive sicco silve humido, calorem adaugere; fricatione, electricitate pet scintillas aut percussus, oleis es nentialibus, quam calidissimis et volatilibus' maxime, humore salso, postremo eXercitatione quantum ei ferendae pars laborans idonea sit;
27쪽
aut super equo, aut aliis gestationis modis,eXcitare .s , hes Areum ars ibitio do in iummum SisV ρi ni mim Z u Interna sunt, oleorum essentialium a re-smosis corporibus sumptorum largu8 Iasius, ea in quibus haec insunt olea, ut guaiacum, sales aikalini volatiles; eadem aut alia somno conciliando habilia, postremo cal Omelanus, aut alia Mercurii praeparata, eXiguis dossibus et diutius continuata.
Si haec causae et curationis rheumatismi
chronici cum acuti supra relatis ratio comparetur, quam diversi hi adfectus sint, eoiaque diversas prorsus species esse, luce clarius adparebit.
Per totum hoc opusculum immortalisCUL LENI vestigia secutus sum. Quem, in suum proprium et commune hUmanUm commodum, Deus optimus maximus diu servet, elimortalibus aegris proprium donum tueatur, foveat alatque.