장음표시 사용
171쪽
sane non ipsemet Imperator', sed duo Marci Valerii Largus ac Messallinus consulatum ordinarium, alij vero nobis ignoti suffectum gessere. Tum interloquutus, dixi te negare Ludos saeculares octauos a Pio Imperatore editos, cum scribas pag. r8s. Sed Censerini de his silentium, Hos tune editos non fuisse ostem dis i praesertim cum dicat Octauos celebratos ab Imperatoribus collegis Seuero ac filio M. Antoiuno Caracalla. Hi vero Nini dicendi fuissent, si Antoninus Pius Ludos saeculares celebrasset. Illi tamen contendunt ipsum etiam Censorinum errasse . Nam Capitolinus cap. ro. de vita Antonini tacito, Victor vero Scholisti expreta nomine Saeculares Antonini Ludos laudant. Sed omnem, inquiunt, dubitandi locum praecludit insigne epitaphium quod Gruteri pag. 926. s. recitatur.
SEX . VIGELLI . AQUINAT . QVIANN . ATTIGIT . CENTENS SET . ALTERU . ET . NONAGENS PERPET . INOFFENSA. VALETUDEXEGIT . REU OS . SEPTEM . ET . D. XΠX DECUBUIT . ET . OCCUBUIT NAT . LVD . SAECVL . - . OBIIT . SEQUENTIn hae autem Inscriptione aduertunt illis verbis alierum, se nonagensimum,n a designari annum si . sed sa. Ita Liuius lib. 3. scribit Decemviros consulari potestate creatos anno Urbis trecenis
resimo altero , qui quidem in fastis Capitolinis creati leguntur anno Vrbis CCCH. errasse vero Panuinium ac Sigonium, qui
172쪽
putarunt Liuium anno discordare a fastis Capitolinis . Nam cum dicimus primus se alter, pro secundo alter accipitur; ita
nonagesimo primo, ac nonagesimo altero anno, non idemmet an
nus signatur , sed si . & sa. Laudant Angelum Rocham Bibliothecae Angelicae in Urbe conditorem, qui hanc Latinae elocutionis formulam in libro de Eleganths recitauit . Virgilius Ecloga VIII. 3'. ait:
Alter ab undecimo tum me iam ceperat aseus.
Hic non duodecimum, sed decimumtertium annum significari Seruius olim adnotauit, ac Donatus in Terenth Andria Aet. r. Scaena x. ad illa verba : Unus es it m alter, uti postea Scal, ger, Sigonius,& qui puerorum manibus teritur, Famabius. Tum ego iterum interloquutus: Nolite, amabo, extra chorum saltare. Agimus de Regulis consulatuum, non de regulis Grammaticorum . Iino, inquiunt, ea Latina phrasis hic pramotanda erat, cum ut numerus annorum in epitaphio signatus intelligeretur, tum etiam ut dubitatio qua Cerda alijque interpretes tenentur in illo carmine Virgilij, toto eius lapidis pondere elideretur. Iam probamus ex eodem epitaphio Ludos VIII. ab Antonino peractos. Sextus Vigellius natus Ludis fisularisas cum attigisset annum centesimum, objι Ludis saecularibus fauenti bus . Certum est eundem non esse natum Ludis Saeculatibus editis a Septimio Seuero anno Christi et o . qui Octaui Censorino dicuntur; siquidem post Ludos saeculares anno 247. a Phia lippo Imperatore exhibitos, nullos deinceps Ludos ceIebratos Auctor Regularum optimε eo capite num. V. demonstrat. Zoissimus lib. a. diserte scribit anno 3o . nullos saeculares Ludos editos fuisse; neque itidem anno 3 7. sive 348. euoluto cenis tesimo a Ludis Philippi, eosdem restauratos Aurelius Victor testatur. Itaque Sex. Vigellius natus est Ludis octauis saecul
ribus Antonini Ph A. V. yoo. obiit Ludis sequentibus Philippi
A. V. millesimo . Ex his inserunt nec Augustum, nec Cla dium, nec Domitianum, neq; Antoninum Consulari munere funis gentes, Ludos saeculares peregisse . His addunt Seueri Ludos,
quos non in suo aut fili j Augusti, sed in Cilonis II. ac Libonis consulatu celebrauit. Postremi Ludi saeculares editi sunt a Pli
lippo Augusto . At in suo altero, inquam, vel tertio consula
173쪽
tu. Illi verb: Nae quod fortuito factum, pro Regula vendit bis ΘSexies illi Ludi ab Imperatoribus editi sunt. Quinque Irmperatores non consulas illos dederunt. omnium postremus Philippus postremos Ludos consul edidit. Putasne unius exemplo Regulam firmari, quam quinque Caesares euertunt Insignem Plane Regulam quae unico em, fortuito exemplo stabilitur, sed
quanque exceptiones patitur tam euidentes, tam locupletes, tam
certast Praeterea Philippus ipse consulatum abdicauerat priusquam Ludos saeculares perageret, uti antea fecerant, teste Su tonio, Claudius ac Domitianus. Ad haec, inquiunt, rem ipsam Paucis examinemus. Ludi saeculares peragebantur votis ad aras Deorum superum & inferorum, stem in Circo, theatro, amph, theatro variis ludorum generibus, quae iusto volumine tuus Panuinius eruditissis complexus est. At vota ad aras Numianum non peragebantur in trabea consulari, siue toga picta, sed . in toga praetexta, eiusdem lacinia capite obuoluto. Cum D cius Mus Consul se Dijs pro patria dubio praelio, deuouered stinasset: Pontifex eum togam prauxtam sumere iussit , ut tradit Liuius lib. io. Rursus cum medio aevo Augustorum, Consules togam pictam gestarent, Alexander Se erus, qui pictram togam unquam nisi consul accepit, quae sunt verba Lampridij cap. 6o.
a cepit praetextam GH- qtiam sacra faceres. Hinc in nummo
Domitiani inscriptor COS. XIIII. LVD. SAEC . FEC. visitur Imperator caput amictus toga praetexta, sacris operam. Itaque nullus trabeae constataris, seu togae pictae usus in sacris Sa cularibus. Sed neq: Iudis tacensibus. aut theatralibus Imperatores in trabea consulari praviebant , sed una cum collegio XU.virum in praetexta caput lauro redimiti, quod ex Tacito lib. XI. Annal. alijsque Panuimus demonstrauit . Imperatores vero in collegium Quindecimuirum cooptari selitos patet ex vetustis Inscriptionibus Gruteri pag. r3s.& Prostant nummi argentei Vitellij IMP. AUG. cum epigraphe et XV. VIR. SACR. FAC. Quare ergo Imperatores finguntur ob Ludos saeculares sumpsisse trabeam consularem , si haec nulli omnino usui erat inter eorundem Ludoru solemnia λ Haeret tibi certe aqua. Haec illi supercilio magistrati. At eis: imo vobis haeret aqua, qui inani oma desudatis . Hanc vestram aquam iso saltu tran.
174쪽
liam, priusquam sudari vosmet abstergatis . Nam Auctor regularum nunquam putauit Augustos in ipsis Ludorum saecula .rium solemn ijs trabeam consularem gestasse, quippε qui iam consulatu abierant, sed eosdem voluisse annum illorum Ludo rum suomet consulatu in fastis nobilitare. Ah, ah, eandem, i
quiunt, cantilenam cantas, ae recantas. Mirus es aduocatus, qui tantam obiectorum struem uno eodem; verbo dispergas.
Equidem arbitrabamur Auctorem Regularum in hae causa abs te deserendum; ille enim tibi dicam dicit qubd scripseris Philippum edidisse Ludos saeculares anno 3 8. quos ille anno priori
peractos contendit. Ipse autem e erratis, inquam, neque enim praeuaricationis crimen incurram; rem mihi leuiter indicatam, paucis retractabo. Ex recitato epitaphio patet Ludos saecul res editos tum ineunte, tum exeunte anno centesimo. Etenim
Vigellius dicitur ibidem vivisis annos nonaginta nouem ac dies insuper duodeuiginti. Si vero Ludi fecit lares editi fuissent amno centesimo exeunte, Vigellius neutiquam dici posset natus Ludis octauis, obijsse sequentibus; neque enim compleuit, sed
tantum annum attot cente mum. Itaque natus est exeunte anno V. 9oo. cum Antoninus Pius Ludos ultimos anni Saecularis celebraret ; obi jt autem ineunte anno millesimo, quo Phia lippus Ludos millenarios inchoabat . Ex his patet Ludos eo dem ineunte, ac exeunte anno Saeculari celebratos. Ceterum cum primaria eorundem solemnitas triduo ae trinoctio populo peruigilante, perageretur, Horatio eosdem appellante,
Ter die sero, uti qM graua cte frequentes , Haud puto haec triduana ac trinoctialia sacra ineunte, ac exmiate anno centesimo edita, sed semel tantum vel initio vel fine anni saecularis, vel etiam in medio eiusdem cursu pro Imperatorum arbitrio . Haec verb solemnia anno 3 8. nempε millesiis mo exeunte celebrata nummi utriusque Philippi nos docent, in quibus Saecularia sacra Philippi patris tertio, Philippi vero filij altero consulatu obsignantur . Hi tamen Ludos Circenses, aliosque ineunte millesimo edidere, uti ex memorato epitaphio Y a cO,
175쪽
eolligimus . Hune, quaeso, ludum Ludorum Saecularium clau
Anno so. Domitianus Aug. XU. consul in fastis scribitur.
Est hic ultimus inter septem consulatus, quos, teste Suetonio, continuauit, unde idem Plinio dicitur in panegyrico, continuis consularibus fecisse longum quendam. e discrimine annum . Scribis ad hunc conlulatum pag. 2o6. Decennalia Imperis Augu-sei Domitiani, elusiq; secundus de Germanis triumphus . Vtrumque oppugnant molesti illi Censores. In primis petunt quis trubi Apollo reuelauerit Domitianum edidit te Decennalia hoc amno quo inibat annum decimum imperi j. non vero sequenti, quo
eundem decimum annum complebat Respondi iuxta tuanu. Regulam II. ex consulatu quem hoc anno gessit, cum inseque tem annum priuati Consules aperuerint, colligi Domitianum hoc anno Decennalia celebrasse, cum ea solemnia, uti scribis Pag. 83. initio cap. a. a Caesaribus, vel Imperatoribus confulari tra
bea indutis, peragi solerent. Verum illi, quid trabeae, inquiunt, consulari cum Decennalibus λ Augustus, Tiberius, Nero, Traianus, Hadrianus, Antoninus Pius, M. Aurelius, sine trabea consulari Decennalia celebrarunt. At Claudius, inquam, in suo quinto consulatu, Ve asianus in nono Decennalia nuncuparunt. Τum illi: Profecto D duo Imperatores eius Regulae assertores Putas, nos septem eiusdem Regulae euersores producimus. Comtra tot exceptiones nulla videtur Regula ex uno tantlim & abiero exemplo deducta. Imo ipsum Vespasianum inter exce- Ptiones reponito; nam ille mense Iulio, quo imperium accepit, Decennalia celebrasset, sed superiori mense decessit. Ipse etiam Domitianus inter easdem exceptiones recensendus est; siquidem Idibus tantum Septembris hoc anno, imperis decimum inchoauit ; verum ille trabeam consularem vel ad Idus usq; Ianuarij, vel ad Kal. Maias gestauit, ex alias laudato Suetonio cap. 13. de vita eiusdem. Itaque non erat confulari trabea indutus mense Septembri quo edidit Decennalia . Haec illi: quibus reposui hanc quidem regulam pati non paucas exceptiones, nec te i ficias ire. Domitianum fateor semet consulatu abdicasse; at Auctori Regularum satis est, si annum Decennalium Augusteo nomine in Iastis insigniverit, quamuis tempore solemnium non
176쪽
Ipse, sed suffecti Consules trabeam gestarent. Ridemus, inino uiunt, te cuilibet pedi eundem calceum inducere. Si forthsortuna Medicum ageres, Omnes oculorum morbos uno e
demque collyrio curares. Interim cicatrix math sana hoc plasmate non obducitur . Auctor enim Regularum disertε scribit Decennalia celebrata-Imperatoribus confula a trasea indutis a at Domitianus instante die Decennalium, erat trabea exutus, quam ante aliquot menses suffectis Consulibus cesserat. Verum quod tot commenta pro arbitrio assuis, adde alteram fabulam, nempe Domitianum ludis Decennalibus abstractam suffectis co sulibus trabeam, suis itertim humeris aptasse, quo quidem facto bis codem anno Consul processisset, ordinarius Kalendis Ianuarijs, & iterimi suffeictus Idibus Septembris. Rideo, i quam, hasce fabulas . Habemus in fastis Domitiani trabeania quo anno edidit Decennalia, quamuis illam id mei non haberet in Circo, aut in theatro, cum ludos ageret Decennales. Hanc benignam aeque ac probabilem laudatae Regulae interpretationem vobis dono, non vendo . Eandem vel gratis recipule, vel ingrati reijcite . Agite, uti libet, uti lubet. Ego certEad alium Domitiani consulatum gradum faciam. At illi: siste Amice parumper. Nolo, inquam, longiorem in his moram ficere; hinc cito citius me proripiam ; eadem enim semer Obi cta regeritis, dum abdicatos ab Imperatoribus consulatus ad rauim usque vestram, meam vero nauseam inculcatis. Ast illi et morem tibi gerimus: nihil hic addemus de consulatu abdicato ante Quindecennasia imperi j, ut ille ait, Caesarei, ante Agones Capitolinos, ante Ludos saeculares, denique ante Decennalia i perij Augustei. Agemus hic de altero Domitiani Triumpho de Germanis, qui Auliori Regularum asseritur altera causa consulatus decimiquinti eiusdem Imperatoris. Illum vero triumphum huic anno deputat, quod ab incone producitur nummus D mitiani cum epigrapher GERMANICVS COS. XV. ac in e dem obsignatur Germania sedens lugubri habitu induta. Sciamus te multa millia numismatum in Medicea GaZa contrectas. ω ; hinc quod aliquantulam apud te gratiam inire cupimus, ne subiratus a disputatione mox finienda, discedas, tuam hic se tentiam de anno memorati triumphi rogamus, init plane i
177쪽
terloquuturi, etiamsi minus forih nobis probata pronuncies. Hic ego: Gratias debeo, quod aliquam apud me gratiam vobis parare iam vultis; nolo tamen speretis eandem aliquo nos inter foedere firmatum iri. Extat Gruteri pag. ir. r. Inscriptio, in qua laudatur T. Flauius Germanus CVRATOR TRIvMPHI
FELICISSIMI GERMANICI SECUNDI. Ibidem vero detrito
nomine Domitiani, eiusque consulatu ac anno Tribuniciae potestatis, annus eiusdem triumphi in obscuro latet. Tacitus lib. x r. Ann. testatur se libros composuisse de rebus Domitiani. quos Orosium Iegisse constat ex ijs quae indicat lib. 7. cap. I o. Illis vero deperditis, chronologia rerum Domitiani obseura est& ambigua, quae tamen ex nummis eiusdem potest utcumque , illustrari. Suetonius in Domitiano ait cap. r3. Posi autem duos rerumphos, Germanici cognomine Uumpto M. Priorem de Cattis, alterum vero de Dacis triumphum egit. Statius lib. I. laudans imaginem equi Domitiani, ait r
An te Palladia talem, Ge manice, nobis Unxere manus ρ qualis modo frena stenentem Rhenus, attoniti vidit domus ardua Dacs.
Martialis lib. V. 3. Accola iam nostra Diegis, Germanice, ripa, A famulis Isbi qua tibi venit aquis. Dieg:s Deestali regis frater, ut ibidem innuit Martialis, iubente eodem Decebalo, ad Domitianum veniens, diademate sibi ab Imperatore impos o, pacem Dacis impetrauit. Hinc Domi.
tianus secundum triumphum, ac cognomen Germanici obtinuit. Victoriam Dacicam atque ob eandem Germanici nomen Imperatori delatum, laudat Martialis Iib. I. epig. I. Extat in Thesauro Mediceo aureus Domitiani nummus inscriptus e Domneianus Augustus, & in postica: GERMANICUS COS. XIIII. Anno 88. Domitianus fuit Consul XIIII. Ille quidem post viactoriam contra Cattos , titulum Germanici obtinuerat, qui tamen in antica parte cum titulis P. M. ac TR. P. in nummis priori syllaba GERM. inscriptus legitur . Hinc cum in laudato nummo integre Germanicus exhibeatur, cognomen potius, quam
178쪽
titulum significat. Extat rursus in eodem Thesauro nummus argenteus in quo Domitianus dicitur TR. P. VI. & in posti- ea: IMP. XIIII. COS. XIII. CENS . P. P. P. Cusus est hic nummus anno 87 quo idem gessit consulatum XIII. Pa uinius alterum nummum laudat Domitiani cum epigraphe TR. P. VII. IMP. XIIII. COS. XIIII. Anno insequenti 88. erat TR. P. VII. ac in nummis signabatur Conta XIV. Extant nummi apud inconem in quibus idem Donutianus dictur COS. XIIII. & IMP. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX. ac XXI. Vidi in Gaza Medicea argenteum cum TR. P. VIII. in aue is scalρtum: IMP. XIX. COS. XIIII. CENS. P. P. P. V situr ibidem figura galeata dextra fulmen, sinistra hastam tenens, cum clypeo ad pedes Praeterea alter nummus ibidemisseruatur, in quo Domitianus legitur TR. P. X. & retrorsum: mP. XXI. COS. XV. &c. Rursus Gruteri pag. 37s. 1. h, scribitur in vetusto epigrammate : TRIBUNIC. POTESTAT..
XI. IMPERATUR. XLI. & CONSUL XVI. Nec secus in
nummis describitur. Ex his colligo Domitianum ante a uinso. quo Consul XV. fuit, victorias de Dacis tulisse, ob quas. torses titulum Imperatoris iterauit, qui tituli cum iuncti Iega tur cum TR.. P. VIII. M COS. XIIII. pertinent ad Annos 88. & 89. quibus in nummis dicebatur Consul XIIII .. & Triabuniciae potestatis VIII. Cum vero. Idibus Septembris A. 88
inierit TR. P. VIII. ac constet post eam diem Romae cela brasse Ludos Saeculares, bellum Dacicum, ac ex eodem vidi .riae reserendae videntur ad annum 89. quo inscribebatur in nummis Cos. XIIII. atq; itidem TR. P. VIII. usque ad Idus. Septembris. Num vero hoc ipso anno, vel sequenti triumphum. de Dacis egerit, vosmet indagate; ipse enim propius, ni mea me fallit opinio, ad annum triumptu de Dacis vos conduxi. Scio Mantialem lib. 7. epig. 7. scribere Domitianum mens , Ianuario Romam aduenisse post expeditionem Germanicam Ibi tamen loquitur de expeditione contra SarmataS, ut patet ex quinto epigram te, quod in haec carmina desinit .
Sarmaticis lorus nuntius use veni ..
179쪽
Eadem scribit lib. 8. epig. 8. ad lanum. Tu tamen Me mauis, Laria quod contigit Vrbi,
Menu tuo reducem, Iane, viaere Deum.
Et epigrammate I S. Dat populus, dat gratus Eques, dat thura senatus,
Et ait ant Latias fertia dona tribus. Hos quoque secretos memorabit Roma triumphos a Nec mmor ina tua laurea pacis erat.
secretos triumphos Vocat, quod de Sarmatis triumphare reeuia lauit. Suetonius in Domitiano cap. 6. De Sarmatis lauream ma Eo Capitolino Ioui retulit. Hinc Domitianus dicitur dedisse se ra Ioui apud eundem poetam lib. Io. epig. Io3. Expeditionem ae victoriam Sarmaticam refero ad A. 93. nostrae epochar, quia anno sa. cum esset Tribuniciae potestatis XI. ac Cos. XVI. in Gruteriana Inscriptione ac nummis dicitur IMP. XXI. at annos 3. Gruteri pag. 74. s. idem legitur : TRIBUNIC. POTESTAT. XII. IMP. XXII. COS. XVI. qui tituli ijsdem h
meris expressi, in quatuor nummis recitantur a Comite Medio-harbo in accuratinimo ac locupletissimo Auctario inconiano Pag. r39. Hinc si anno 93. semel supra XXI. Imperator dictus est, ob victoriam Sarmaticam eum titulum iterum auxit, qui etiam postremus fuit; nusquam enim in nummis deinceps a ctus legitur. Itaque Domitianus anno 93. victiS Sarmatis, a No altero 9 . ineunte, Romam aduenit, quo priuati Consules astis nomen dederunt; quae etiam causa fuit cur Domitianus iter Romam non celerauerit, secus facturus, si eo anno Consul Kal. Ianuarijs processisset. Postremam vero Domitiani expedi. tionem fuisse contra Sarmatas patet ex laudato Martiali, cui addendus Statius Lib. 3. ubi de lacrymis Hetrusci, laudans Domitianum, ait rme est qua victis parcentia foedera Critis,
Maaque suum Dacis donat Hementia montem.
Mua MODO Marcomanos post horrida bella, vagoris Sauromatas Latio non es dignara 1riumpho.
180쪽
Ita ex nupera victoria de Sarmatis non triumphum, sed Iam ream tulit. Vix dum finieram; cum illi, demus, inciuiunt, Α ctori Regularum Domitianum anno so. quo Consul XV. princessit, de Dacis triumphasse, expeditio bellica contra eosdem anno superiori 89. deputanda erit , quo tamen anno non ipso Imperator, sed Fulvus II. & Atratinus Consules in fastis signantur. At hoc est contra Regulam IT consulatuum Caesis
reorum, in qua cap. 8. num. 6. pag. 173. dicuntur Imperat res ob expeditiones bellicas consulatum accepisse. Obligatam. inquam , fidem implete i meam tantum sententiam de anno
triumphi Dacici rogastis; nec fas est transgredi limitem quem vosmet statuistis. Auctor diserth eo loci scribit consulatum ob
expeditiones bellicas aeon raro, non autem semper susceptum.
Si illius verba fideliter redderetis, continuo vestra evanescerent. Praeterquam quod bellum fortassis exortum erat eo ipso anno quo a Domitiano gestum fuit, eiusdem atrii consulibus iam ante bellum designatis. Anno sa. Domitianus XVI. ac Q. Volusius Saturninus Comsules in fastis, ac Gruteri pag. 3oo. recitantur . Scribis autem pag. 2o6. Sumptus is Confulvius propter quinta minquennalia farei imper', quae ramen nonnis Mino sequenti celebrasa. Hoc,
vir eruditissime , Domitiani imperium Caesareum irrident, utietim cum pag. ara. laudas imperium Caesareum M. Aurelii,
cuius A. 179. octava Quinquennalia' producis, & pag. ary.
imperi, stem Caesarei Commodi meministi, quem dicis veteremanarem minquennalia id festa eum Trabea confulari edendi, renouas . Nos plane, inquiunt, ignoramus quidnam sit hocce imperium Caesareum Domitiani, ac Commodi, ut iule tuus fingit. Nam Dio lib. 13. disserens de titulis Imperat rum, testatur appellationem Caesaris nihil peculiaris p tenetia m gnificare, sed tantum secresionem simis. Et ne a Domitiano di. scedamus, Tacitus in fine lib. 3. Histori scribit Domitianum post necem Vitellij a fiequenti milite Caesam consalutatum. Et initio lib. ast : Nomen sedemq; Caesaris Domitianus acre inrat. Eo autem titulo nullum eidem imperium collatum patet ex ijs quae statim subiuilit: -Domitiano consula, in 'perium vicemamur. Praetura nullum tapetium, sed iurisdicti
