De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3og NARRAΤIONIS HIST. HAER. a Τhuringiae & Saxoniae finibus ad Alpes usque progrediens in solis Bambergensi , ia Herbipotensi Fran.

coniae Dioecesibus centum triginta tres Principum , ali rumque Nobilium Arces incendio consumpsit, ut re censet Raemundus in suo Catalogo. Una omnium vox

erati Vivat Evangelium e Nos congregati fumus , ωt Iesu Christi nomen libere profiteamur , es que

Divinam iustitiam conservemus . Hae fuerunt novi huius Evangelii primitiae, quod ut uberiores fructus produceret, duobus ali, editis libris repastinavit Lutherus, uno nempe de captivitate Tablonica E elem , altero de suorum articulorum Assertione , quibus per omnium manus citissime pervolantibus tota pene Germania brevissimo temporis spatio a Catholica Religione descivit . veitim quia Witclefica Haeresis iam praecedenti saeculo Solum vertere ab Henrico V. coacta , Patriam revisere iterumque Lutheri nomine Iarvata contaminare naturali quoddam impetu serebatur, ijs Lutheri libris quasi Navigio evecta in Angliam remeavit, quae tamen aelo optimi tunc Regis Henrici octavi impedita , pedem refigere non Valuit ; Equidem composito Libello , Lutheri illum de Captivitate Babylonica solidissimis rationibus consutavit : Quod & alterius, nempe de suorum articulorum Assertione, salsitates ac mendacia detexit penitusque convulsit doctissimus Ioannes Fischerus Rossensis Episcopus, ut ipsemet scribit in Praefatione eiusdem Co

futationis pag. s. Id quod fecit quantum ad primrim libellum spectat 3 Rex noser illustrissimus, Rex . inquam. Anglia Henricus octavus, is qui dudum gladio Romanam protexit Ecclesiam , idem iam calamo totius Ecclesia fiam tutatus est orthodoxam, atque id tam splendue , tamque eopitae fecit, ut

nescias quod Primum in eo mireris, ingenium, eruditionem s

322쪽

mi UvITCLEA Cap. t α 3osilitionem, an facundiami Ut de cateris ne captare gratiam eius videar sileam penitus . Neque Iolumolpugnavit, merum etiam expugnavit, evicit, evertit

Diabus. Nos igitur posteriorem ipsius Martini his iam Deo , quod confidimus , auspice , suscepimus

convellendum . Quod praeclare absolvit , ut cuilibet sanctissimi huius Praesulis libros legcnti patere p. test. Leo X. id tempotis Romanus Pontifex Menrici pietatem ob profligatam calamo Haeresim gratulatus, per Br ve suum Apostolicum sub idibus Octobris anni Is χΙ. honorificum Defensoris Fidei titulum ipsi, suisque -- steris tanquam perpetuum. ac immortale sui Nominis monumentum relinquendum imperitvit . Qui quid mlitulus haud magis, vel maxime laetioribus plausibus 3er Angliam pe onuit, quam, cum transeuntes per Urbem Britanni Orbis Carolus uaintus Imperator, &dem Henricus octavo idus Iuni, anni ista. a Civ,

3us e Spectaculis salutarentur.

Carolus Henricus vἔvae Defensiae uterque. Henricus Fidei, Carolus Eccum. Henrici igitur Liber ubique evusgatus variisque lingvlsimpressus, magnam spem orbi Catholico attulerat , Haeresim tanto Fidei Defensore penitus collapsuram gsed haud diu pia mens, domusque Dei Zelus Aenrico permansit; Nam Annae solenae amoribus captus, repudiata Catharina Austriaea Uxore Sanctissima inc uis nuptijs sacros thala s turpissime foedarie, quibus obstinate adhaerens. ut eas aliqua Ecclesiastica autho ritate simarer, posthabiis Divina lege, summique Pontificis monitis, se Anglicanae Ecclesiae Supremum casui esse, & appellari voluerit . Immo in omnes praesera

323쪽

3io NARRATIONIS HISΥ. Η R. praesertim Ecclesiastici Ordinis, qui suo huic Primatui

obniterentur, morte , carceribus , exilio , Monasterio. rum, aliorumque Bonorum spoliatione tanta vi & cr delitate desaevire carpit, 'ut momento de Fidei Defensore immanis Ecclesiae Persequior evaserit; Equiadem sola Fidei Catholicae causa unus Cardinalis, nempe Roffensis Episcopus, Abbates novem , Religiosi Sacerdotes septuaginta sex, Laici sex atrocissimo mortis genere eiusdem iussu necati numerantur. Caetersim Haeresis Henrici Schismate . magisque Bolenae auspicijs , quae Lutheranae Religioni impense addicta erat, tacito incessu totam pene Aulam occupaverat , quam tamen nec Bolena ipsa , nec Aulicorum qui piam , qui crescenti eiusdem fortunae blandiebantur palam profiteri audebant, eo quod Henricus Luthera nam Sectam, multoque magis Zuinglianam eodem semine obstretricante Hulderico Luinglio Canonico Co tantiensi recens partam, maxime oderat, solamisque Ecclesiam suo cerebro noviter instit tam ab omnibus amplecti, veramque

fateri volebat; Quod continuatis in cusantes suppliciis, per amnos decem & septem, quibus repudiata

uxore ac Matre

Catholica Ecclesia , vixit , pertinacissime Prae. stitit . cam

324쪽

Cap. XVII,

Eduardus Selmerus Regis Tutor s Anglia Propapa

minoiana Haeresi Aulam eorrumpit . Catholicis concionari prohibet , Haereticis permittit. Ac ad mias exactis Catholicis, Hareticis implet. Convocato Par lamento, contra Catholicos sancita Thoma Ganmero Cantuariensi Archiepiscopo exequenda demandantur . Ganm rus primus in Anglia taxorem ducit; Selmerus accusante Dudias securi percutitur . Diadiaus Regem v neno inficit. Ioanna Graia D.

Hai stlij Uxor, Regina proclamatur, Edictum contra Mariam, , Elicia tham publicat. Maria in Oppido Framlin-giam Reginam se' promulgat, Din. Asum fmgat se tum ultimo supplicio damnat . Philippo Hispaniarum Regi nubit, Catholicam

Religionem restituit. Craumerus alijque Haretici comburuntur. Cardinalis Polus eodem die, quo Maria, moritur. IΝxer omnes Haereses Imrelesseo eerebro prognatas, quae in Angliam Henriciani Sehismatis occasione sub duVersis nominibus confluxerant, principem locum Mimgliana

325쪽

gliana obtinuit; Mortuo enim Henrico, Filioque Aduatido nonum tunc aetatis annum agente in Regem deis nunciato, Eduardus Mimerus eiusdem Avunculus quindecim ali, Proceribus ad tutelam Filij Patris testamen, to designatis propria authoritate exclusis , ipse solus Tutor, Horex , Propapa , Regnique Protector laetus non solam ipsi viam ad secretiora Aulae penetralia liberiori ingressu aperuit, sed Regem ipsum eadem imbuendum Richardo Coxo Uxorato Sacerdoti, & Ioanni Checo Laico perditissimis Praeceptoribus tradidit 3 Α' quibus Adolescentuli ingenio Luingli commentis pessiume corrupto, facile fuit totam deinceps Aulam ad ipsius exemplum eodem veneno inficere . Ut autem quemadmodum Aulam, totum quoque Regnum novus iste Angliae Propapa Haeresi subderet, Episcopos, Parochos, caeterosque Religiosos nomine Regis conci num habendarum potestate privavit, facultate interim ad tale munus concessa Lutheranae ac Luinglianae S ctae hominibus Hugoni Latimem, Miloni Coverdalio , Ioanni Hoppem. alijsque non paucis, qui ex Germania & Helvetia a Catholica Religione Apostatae Londinum convenerant. Deinde ad labefactandam similiter I Ventutem, quae ex totius Regni partibus in Oxononiensi.

vel Cantabrigensi Academi, literis operam dabat, Cath licos Prosessores, Regii Visitatoris titulo, E Cathedris ei

cit, simulque deturbatis utriusque Academiae Moderatorubus, tres prae caeteris insignes Apostatas, nempe Petrum Martyrem Uermilium Florentinum Fesulani Laterane sium Coenobh olim Alumnum, Bernardinum Ochinum Senensem Capucinum excucullatum, & Martinum B Cerum Argentoratensem . Dominicanorum Familiat transfugam, quos Argentorato Londinum evocaverat , . in eorum Iocum subrogavit. Canonicalium Praebenda

rum novis redditibus etiam aucto stipendio.

Quibus

326쪽

Quibus peractis, convocato Londini Partamento pridie scialicet nonas Novembris anni a sqq. non solum ea Omnia ad Seimeri voluntatem approbata suere, sed a Plius sancitum. ut omnium Ecclesiarum , Altarium ,& Sodalitatum emolumenta , nempe annui census , dotationes, vel oblationes, quae a Maioribus ad quodvis piorum operum genus, pr cipue ad De iunctorum animas sublevandas instituta, Regio fisco cederent. VeArchiepiscopi, Episcopi, Presbyteri alio omnino Ritu quam Catholico initiarentur: Ut Imagines & Cruces ubique tollerentur, & in locum ipsarum Regis insignia

ponerenturr Ut Sacrosanctum Missae Sacrificium abrogaretur , & Eucharistiae utraque species cuilibet suae Sectae participanti necessario traderetur: Denique sacra officia vulgari lingua reeitarentur. Quae ut citius toti Regno notescerent , Thomae Cranmero Cantuariensi Archiepiscopo per literas Regias imperatum , ut illico ab ipso caeterisque Episcopis per omnes DioecescS exe qutioni mandarentur. Cranmerus nullius Religionis limmo, qui Mimeri nutu, arbitrioque gubernabatur , accepto Regio mandato absque mora a Coepiscopis omnia exequi iubet datis literis sub hac forma Thomas permissione Divina Cantuariensis Archiepiscopus per Illus rissimum in Christo Principem Eduardum Regem Sextum supremum in terris Caput Ecclesiae Anglicanae & Hibernicae lassicienter & legitime auth rizatus M. Tibi Edmundo Londinensi Epistopo, omnibus Fratribus Coepiscopis vice ti nomine Regiae Maiestatis, quibus in hac parte fungimur, mandamus, ut Imagines ex Ecclesiue cuiuscunque Dioecesis tollantur3Ut privatae Missae prohibeantur &c. Quibus impiis Cram meri mandatis cum Edmundus Bonerus Episcopus Londinensis, Stephanus Gardinerus Wintoniensis, Cuth-bortus Tostallus D elmensis, & Nicolaus Hethus MDR r gorniensis

327쪽

gorniensis aperte valideque obstitissent , Scimerus ab eorum Sedibus eiectos, bonisque omnibus spoliatos per summam contumeliam in carcerem rapi iussit , quin rum casu, caeteri fortasse timidiores causam Dei dolarentes sacras Insulas infami ineresis iugo submisere. Interim Cranmerus ut Selmero in proflliganda Catholica Religione impensius obsequeretur, Catechismum orijs erroribus pravisque doctrinis resertissimum edidit quem Eduardo tanquam supremo Ecclesiae Capiti dicatum , ad omnes Ecclesias transmisit, Parochis principiens, eo uno pro instruendis in nova Religione populis tantummodo uterentur; Verum quia Coelibatum, cui iuratus hostis erat . e toto Clem eliminatum Per cupiebat, quod nunquam sub Henrico ausus , exemplo plusquam detestabili ipse primus in Anglia sacrilegis nuptijs tunc demum violavit ; etenim sceminam, qua domi occulte, forasque cum prodiret vim nea quaddam capsa ad id affabre facta inclusam secum circumferebat, ad explendam libidinem utebatur, summo Archiepiscopalis dignitatis dedecore , suique perpetua infamia in Uxorem publice duxit; Cuius ex plum paulo post Archiepiscopus Eboracensis , Episcopus Cestrensis & Sadorensis extrema quamvis aetate , septuagesimum namque annum attigerant, effreno imis petu sequii sunt; Ecclasarum quoque Decani, Pur chi, Canonici quamplurimi, Monachi Caiuscunque Imstituti dissoluti Apostatae ad incestuoia haec Connuhia convolantes Sacerdotalem continentiam turpissime --

darunt .

Hisce igitur fundamentis firmata Haeresi, Mimerus ad' summum potentiae apicem pervenit, omnia enim tam civilia quόm Ecclesiastica pro lubitu administringe , adeo absolutum imperium exercebat , ut Rex ipse Adolescentilis haud ipsi parere . pertimesceret delitatem ,

328쪽

delitatem , cui natura deditus nec proprio sanguini

parcebat, Uxoris siquidem ambitione actus, quae prae cedentiae honorem Catharinae Parrae ultimae Regis Hen rici Uxori , quam eo deiuncto eius frater Thomas Selmerus Regiae Classi Praesectus in Uxorem duxerat , cedere minime patiens, eundem , perduellionis instructa calumnia, Carnificis manu e medio sustulit . Veram Divina ultio Anglicani huius Propapae tyrannicam

impietatem haud longius procedere permisit ; Equidem de Republica male gesta postulatus , in Custodiam Actore Ioanne Dudiso Uarvicensi Comite sibi insensissimo, traditur, qui post quatuor Menses simulata pace cum Dudlaeo, simulque subdola submissi

ne Protectoris nomine abdicato, E carcete exivit. Depressa Mimeri potentia momento crevit Dudiaei auathoritas, qua opportune usus, Mimerum , quem ficte reconciliatum metuebat , omnino perdidit , etenim ipsemet accusante, quod Domum suam occulte i gressus in lecto semet consedere tentasset , de perfidia damnatus, ultimo supplicio ad decimum caL Februa rij anni a s 12. afficitur sui Propapatus quinquennio nondum exacto . Ita persit Eduardus Selmerus Somerseti Dux, nihil posteris relinquens, quam de eversa Catho- Iica Religione infamem memoriam . Sublato e vivis Sei mero, Dudlaeus Ducatus Northumbriae donatus, Catholicis, quibus Mimeri oppressione certam restituendae Catholicae Religionis spem dederat , relictis, ad Haereticos fovendos se convertit, quorum auxilio rerum potitus, simulque Principis fauore ad primas Aulae dignitates evectus, de occupando Regno ac in familiam transferendo cogitare caepit ἱ Quod ut tutius ac sine tumultu prestaret, Regem temporario Ven no inficit, deinde Mariam Eduardi Sororem Henrici MCatharinae Austuacae Filiam legitimam haeredem. ut in R r a potesta

329쪽

is NARRATIONIS HIST. I GR.

potestatem haberet, Londinum nomine Regis venire iubet, quae tamen Urbi iam mpinqua de Dudisi imsidiis submonita quam celerrime ad Arcem Framlin-gham in Comitatu Sutalciensi se recepit. Interim Eduardus Rex lenta veneni tabe consumptus pridie nonas Iviij anno Is 33, aetatis decimo sexto,

Regni vero septimo, Grenovici, quod est oppidum aedificus, Regumque delici js celeberrimum, vitam fi

nivit. Dud us cum Eduardi mortem occultare diu nequivisset, nullo more interiectu, Arcem Londinensem magno Asseclarum comitatu ingreditur, qua, Veteri milite dimisso, novo suorum praesul io munita, Praeto rem Londinensem . Senatores praecipuos, aliosque eX Nobilitate quamplurimos in verba Ioannae Graiae SubfoIciensis Ducis Filiae primogenitae, quam paulo ante Glisordus Dudiati Mius quartogenitus potiundi Regni spe in Uxorem duxerat, iurare coegit, sumpto hoc p Ptextu, quod Maria divonio Henrici Patris, illicito in

trimonio nata ab omni iure Regnandi iam excidisset , E contra, Ioannae eiusdem Henrici legitimae Pronepti in Regnum successio, ac Coronae haereditas iure deberetur . Hinc trium Regnorum Regina per Regios Prae-ς eS ubique proclamata, per Thamesim regali pom Pa devehitur, ac in Arcem Londinentem magno tormentorum fiagore Haereticorum acclamationibus mum

excipitur . Paucos post dies i nemo enim legitim s x apud Anglos habetur, qui non dies alιquos meadem Arce pacifice se continueriti Bdictum de in habilitate Mariae & Elisabethae ad Regnum publicaVix, C quod ex Raemundo excripsimus sub tali forma

Ioanna

330쪽

loanna Dei gratia Angliae, Franciae , & Hiberniae Regina, fidei in terris Desensatrix, supremum Anglicanae & Hibernicae Ecclesiae sub Chri .sto Caput, omnibus & singulis nostris bene amatis & fidelibus subditis

salutem. Quandoquidem. Eduardus sextus cognatus noster ca hissimus cuius animae Deus si propitius ) patentibus literis anno Regni ipsius septimo, die xi quintilis, in praesentia & cum consensu praecipuorum Consiliariorum, Iudicum, & aliorum gravi utra & prudentissimorum Virorum quod id ad Regni emolumentum & securi. talem facere videretur scriptis Regis ipsius manu subsignatis, & magno sigillo confirmatis, declaravit, ViAchus cuiusdam & Diplomatis ab Henrico octavo Progenitore nostro & magno Patruo scelicis memoriae ita comstitutum atque ordinatum esse, ut Eduardo Filio sine haeredibus defuncto, Regni huius Corona, & Imperium ad Mariam natu maiorem Filiam, hac vero itidem sine liberis decedente , ad secundam Filiam Elisabe tham eiusque legitimos haeredes, i, conditionibus quae a dicto Rege Henrico ad limitandam successionem tum fuerunt appositae, devolveretur i At vero postea praedictae Maria & Elisabetha illegitimae declaratae sint, utpote illa quidem ex Catharina Austriaca, haec ex Aona Bolena progenitae, quarum utriusque cum Flem rico Rege matrimonium, & secundam Divinum vet-bum, & Ecclesiasticas leges interposito divortio, inva lidum M nullum declaratum, & utrumque illud divo tium partamenti authontate, specialiter vem vigesimo secundo anno Regni eiusdem Henrici , approbatum ας firmatum fuit, ac postea ratum, & firmum mali

sit i

SEARCH

MENU NAVIGATION