Leonis imperatoris De bellico apparatu liber, è Graeco in Latinum conuersus, Ioann. Checo Cantabrigiensis interp. Accessit libellus Modesti de vocabulis rei militaris ad Tacitus Augustum

발행: 1595년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

instructa acies dissoluatur. so Conflictationis ipsius die pedestres copias:quemadmodum a me praedictum est, longum spacium ultra duorum milli ari una interuallum a castris non mouebis. ne graui armatura opprimatur. Quod

si hostes praelii conflictationem distulerint,consi deant &. requiescant donec hostes cominus fuerint. 91 Si aestas fuerit, cassides suas detrahant,ut capita perflentur. Vino abstineant eo omni tempore, ne effervescens e liginem cerebro offundat: sed aquam incurribus gestent, dc sigillatim aquam sim .gulis dent, quando ordine in acie consi-

uunt.

92 Ante tempus belli pedestres copias

uniuersas uno aliquo die coges in unum locum, quemadmodum eo uiti b. facies: di si nouerunt milites mandata legis, id est, mulctas militares, commonefac endi horum omnium sunt: sin minus, per piae sectos singulos in unaquaque cohorte sui admoneantur de ijs mulctis quae belli tempore futurae sunt:& haec cum cognouerint, sic ad aciem ipsam Veniant. 93 I aud abs re fuerit, breui tibi antiquae aci ci instruendae formam demon-

stiare, quam in pedestribus 5c permistiscopi ja usurpabant, quandὼ maxime ex-

252쪽

9 Vniuersas pedestres copias in sede,

cim millia trecentos octoginta quatuor viros conferebant: quoniam cum hic numerus ex multis milliaribus numeris coasicitur, ad perfectam aciem essiciendam satis valet , & a tanta multitudine diuidi partirique usq; ad unitatem potest. atque uniuersam aciem persectam phalangem

9s Haec phalanx apud eos in duas aequales partes diuiditur, dia fronte ph

langis siue aciei aequaliter usque ad caudam , id est, extremum agmen per Universam altitudinem haec aequalis partitio transeat : & dimidia pars, dextium cornu ec caput appellatur , in qua octo millia virorum, & cetum nonaginta duoviri esse definiuntur : alteram dimidiam partem laeuum cornu & caudam nominant , aequo & pari numero cum priore contentam, id est,octo mille centum nonaginta duos viros habentem . Medium interstitium, siue inanis ille ac intermedius locus, umbilicus vocatur & ostiumphalangis, in quo Impsatoris flatio est, ad intuendum ea quae in bello fiunt, omnia quantum neri potest diligenter administranda. 96 Vniuersa haec acies graues Vocan-

253쪽

- DIE RELLItur , qui scutis integris & hastis & spathi,

alijsque armis stipati, grauiorem reliquo, exercitu armaturam habenti sν Post hanc duplicem grauium aciem, leuium acies instruitur, qui multo expeditiorem leuioremqy armaturamGraui-hus gestant, quia facile quo volunt pe currere possunt: in quib. iaculatores sunt. Istorum acies dimidia numero esse debet primae aciei,id est,octo millia virorum et nonaginta duo. 8 D einceps post hanc equitum, acies. armatorum instruatur: horum etiam acies dimidium numeri levium cotineat,. id est,quatuor millia quadraginta sex. sy Pedites in quatuor partes instru hant, graues simul M leues, quemadmodum usus postulat, miscentes: & ad latera grauium leues in duas partesdistribuebant, vel etiam in anteriori parte, quemadmodum Imperatori commodis

timum videbatur.3oo Equites in duas distribuebant partes hinc atque illinc, vel a tergo peditum ecpost eos, vel ad latera, & quemadmodum usus exigebat Imperator enim nom quemadmodum vult, sed quemadmodie necessatio cogitur , instruit exercitum.

254쪽

4mpediantur agere,oue equites par est ad peditum subsidium defensionemq; facere,siue ante,siue ad latus,sive post a tergo

constituantur.

moi Melius esset si leues ante grauium aciem, vel, si id necessitas postaaret , ad

latus instruerentur. Nam si in medio collocantur, inutilia atq, irrita illorum arma fiunt: qui enim iacula vel sagittas vel fundas vibrant, in altum emittere coSuntur. M ex eo suos magis cluam hostes laedunt. Tela enim p er ante stantium capita des Ientur. Funditores autem impedientur, quia iustum spacium ad fundas manibus versandas habere non possunt. io2 Si hostibus plures leues adsuerint quam nobis, graues praestites ante collocandi a nobis sunt, qui scuta magna atque oblonga,quos thyreos vocant,aavniue si corporis longitudinem tegendam gestent: qui vero ad tergus illorum stant,s pra caput anteriorum scuta sua attolle tes sic procedant, donec intra sagittarum

telorumque iactum fuerint: sic enim tecti atque, Ut ita loquar, incrustati, nihil mali ab hostium coniectistelis capient. aoet Si hinc atq; illinc nobis leuium subsidium fuerit, ij primi antequam conflictatio fiat, sagittas & tela in nostes coni j

fiant,vc tiam post incoeptam conni t

255쪽

BE DII BEtLItionem ad latera hostium aciei inuadentes, tela in eos immittant, ut simul & ad latera perturbentur, & coram ex aduerso labefactentur. io Si aliqua munitio adfuerit, ea leues

admodum iuvabit: nam ad eam concurrentes,in hostes securius atque audaci us tela coni j cient: ut si praecipitium aliquod,

aut ripa fluuii, aut collis eminens, aut siqua huius generis munitio fuerit. Inter acies autem interuallum quoddam esse debet, ut si leues omnia tela emiserint priusquam conflictatio esse coeperit, di adhuc cominus hostes magis ac magis veniunt, cum ordinis quadam conseruatio, 'ne leues redeant, & mediam phalangem pertranseuntes, secure sine offensione ad

extremam aciei partem perueniant. Neque enim tutum est ut circum se per extremas oras aciei obliquent, & sic eo deueniant, Vt ne in medio ab hostibus in teruenientibus perimantur, neque in arma grauium, densata iam contractaq; acie, incidentes vulnerentur.

Ios Alias acies armatas atque instructas habeas, ut quando leues omnia tela coniecerint, tum ali j apparati accedant, α loca illorum expleant.

io 6 Quando altitudo aciei, usu hoc intcidum Postulante,ad longitudinem du-

256쪽

citur & attenuatur, non eo usque Adu cenda acies est, ut uniuersa sine ulla altitudine imbecillis fiat. ne ab hostibus statim circuncludatur: facile enim continget in bello circundari hostibus,& transi-xum quoque yer medium aperiri, neque: anteriore solum ex parte circumueniri eos, sed etiam irruptione per medium facta, a tergo illos nostrarum copiarum inueniri, atqueadeo magnum damnum hostibus nostris inferre. Hoc autem Impe-rator diligenter laborabit non modo vide uitet, sed etiam vi quaer*t tale aliquid aduersus hostes moliri. an 7 Neq; vero siς aciem tuam in altitudinem denses , ut facilς ab hostibus ci cum ueniatur, sed milites ad latus atque a vergo stantes aeque ac praestites armabiβ, . ita enim poterunt hostium circumuentioni magis obuiam ire. ro8 Solςrtis prudentisque Imperatoris

est, in eiusmodi locis, si id assequi possit,

aciem instruere, in quibu neque cucun- . cludi, neque ullam aliam offensionem belli accipere possint, quemadmodum a nobis supra commemoratum est. Multum enim belli tempore ad utilitates inueniendas prudentia imperatoria vylet, quia diuinae clementiae benignitatisque donum ego aio, R. arbitror Imperat0ribui c

257쪽

i a Deo dilectis solere dari,ad virtute suam

amplificandam.

1o 9 Quidam olim tempore praelii ho-: stibus iam meliores partes habentibus fal: sum quod dam di facetum commentum animo architectabatur,exclamans hom imperatorem interfectu esse. Quoniam vero tempus iam instans nequaquam ce-j I iter largiebatur omnibus quid facto o- pus esset excogitadi, hostes procul ab imi Peratore cum essent,& hoc verum existi: marent, repente ani mo concidebant: mi- clites autem praefecti sic exclamantis ma- gis animati robur colligentes , quasi veraiani fama esset, alacriores reddebantur. Hoc rumore sic disperso, victor euasit quii illinc rumorem iniecerat. Itaque solertia, opportunitate rerum capta , persaepe ho- astes omnes profligat. Ho Α recentioribus rei militaris peritis; praeceptum est, ut hostibus acies tua in-i uructa minus splendida videatur, sed ar- morum fulgorem usque ad ipsum bellis tempus Occultet, propter peruagatani pud alios ea de re famam. O nefander autem in scriptis suis de re militari, contra- vium potius praecipere videtur, Vt Omnii no illastris splendidaque acies nostra hos si um aciei videatur. ιψ . At nubiluo tur ignorare, talem

258쪽

itumorem solere admodum diffundi. Vesea quae ante praelium gerenda sunt omnia praetermittere, & ipso conflictationis' tempore, quemadmodum recentioribus &mihi quoq; videtur, subito & conse

tim fulgorem armorum demostrare: maior enim perturbatio animorum inuehitur, quando non eminus Venientium armatorum fulgor aciem oculoru perstringit,& consuetum familiaremque aspectum habet,sed quando que videbatur oc, putabatur acies valde sorarda esse, ea subito & de improuiso splendida atq; illustris apparet: hoc enim diuini praelidi j signum atq; omen hostes capient. Vtile autem tibi fuerit Imperator, ipso belli dieaciem tuam, non antE,demonstrare, prius. quam illorum copias intellexeris quomodo Sc quali cum forma instruantur. D a. Aliorum in prstio dimicantium curam habebis, quemadmodum tibi ante explicuimus,potius quam tu ipse in perisculum aut discrimen turbulentius incit ras , ubi nulla nec siitatis vis hoc a te postulat: imo vero omnino a manibus conserendis, di fortitudine tua demonssuanda abstinebis. Neq; enim ita exercitum adiuvabis praelians, ut laedes mori ens, quod in manib. conserendis ab omnibus expectatur. Si enim solo rumore Risitiquem-

259쪽

DE DIE B ELLI admodum ante admonuimus, interfecti 'Imperatoris,uniuersa natio hostium profligata est, quanto magis vera iam fama,

ingens inferetur exercitui tuo, Impera. tore interfecto, clades.

ai3 In tuto igitur collocatus, vide & ge

re quae facto opus sunt. Tunc enim ma- ime Imperator in honore est , quando pro necessitatis celeritate idonee omnia

administrat, & securus quae fieri possunt

consilio anticipat.

ii si quid opus sit, eo ipso tempore oratione milites animandi sunt, & prae- mijs, quae strenue se gerentibus in regno. nostro reposita sunt, excitandi. Admonendi etiam sunt, Dei praesidium nobis ade me: harum rerum signa quaeda etiam apparere , quae nobis diuinitus victoriam portenderent. Alia quoque permulta facies, quae hic liber hoc loco non recipit: in sine autem libri ubi de diuersia sententi js collectis agitur, inuenies & cognosces.. quae tibi ante bellum, in bello, post bel- Ium, vel dicenda vel facienda sunt, ut si perior hostibus esse possis. Atq; haec quidem a nobis quam paucissimis potuimus de rebus in bello gerendis dicta sint. De bellico igi tur apparatu tum equestri, tum se festi i, satis plane &. breui explicauimuS.

260쪽

ne obsiaidine. Cap. XV.

DEiNc Eps de obsidione , quae ς'

antiquis recentioribusq; rei militans scriptoribus delibauimus, demonstrandum tibi est , quae agenda tibi sunt, si vel hostes obsideas, vel ab illis obsessus fueris, ut istorum mediocrem peritiam habeas, qua essici abs te possit, ut qui hoc

loco memorata non sunt, fieri tamen possunt, usu omnia tum locis tum temporibus idoneis monstrante, horum non Omnino rudis vide ris. i obsidio igitur sortem requirit animum, celeritatemque mentis,& peritiam militarem,& machinationum multarum copiam praeparatam, firmitatem in obsidenda ciuitate, castello aut munitione &multa cum cautione ac diligentia firmitatem hanc parari oportet.. 3 Dum igitur aliquid ex praedictis oh Iides, fossatum munitum reddes, vel fosita alta , vel aliqua exaedificatione lapidum, laterum aut lignorum, Vel quemadmodum optime excogitare possis ad te ipsum ab hostibus desesidendum. Excubias multas diligentesq, habeas ijs in locis ubi suspicio mininia sit, ut ne obsessi ciues vel externi hostes subito irrumpentes , Ictuostv Yςl inici diu Pqiis ulmn. ςκςrcitui.

SEARCH

MENU NAVIGATION