Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

In Belgio militat.

DE BELLO BELGICO

posteritatem. Rerum quoque gestirum narrationibus euoluendis implebat Ambrosius animum; atqueatus praesertim belli, cuius futurus tanta passerat. Frequenticorum utebatur consuetudine, qui arma in Belgio tractassent: multa ex iis quaerere de regioni 1, multa de rebus praeclare, aut perperam actis; quasi iam tum in eam partem propendente natura. A r Ridericus utpote natu minor,pacatis potius Ecclesiae Curis, ac togae artibus a Parentibus destinabatur: more satis usitato , ut in educatione Liberorum primae tribuantur armorum tractationi , literarum secundae: tanquam illa prae his habeantur Ciuitatibus, ac Regnis tutandis aptiora. Igitur, ut exteras lu-iirando regiones compendium sapientiae faceret , missus in Hispaniam tui t ; & Salmanticae menses aliquot commoratus, ut iis eo doctrinarum emporio abunde instruetus, sese maior in patriam reuerteretur. Verum, ut aegre propellimur alieno imperio, quo naturae sponte ncm serimur: ingenium Friderici nihil a fratcrno degenerans, magis ad arma factum, quam ad literas, eo patuit experimento. Indoluit eius Patruus Augustinus, cum quo degebat, egregiae proli geminatam lauream negari, tua quae pace, tum quae bello vireret. Sed quando aduersus naturam ire, idem censebat, atque in Caelum pugnare: ex ea sapientiae sede subtractum, secum reduxit Genuam Fridericum. Is ibi cum Fratro bellicis insormatus institutionibus, ac naualis praeterea militiae scientiam assecutus : in Belgium , exercendis, quas didi cerat, artibus patentem campum prosectus est. Apud Alexandrum Parmenium Ducem potiremis cius administrationis annis , tum sub Ernesto Archi duce, ac postmodum Andrea Cardinati Belgium regente Voluntarium Militem egit: uti fere Viri rent . Nobiles solent,quibus gloria pro stipendio est. vianti vero eum saceret Alexander, magnus aestimator alienae virtutis, quia magnus exercitator suae; tum apertissime declarauit, cum eumdem Raynutio Fili malijsque duobus comitem adiunxit ad priuatum certamen , quod cum Alphonse Auato Magistro Equitum surretrio , eiusque Asseclis tribus ineundum credebatur: ut si borata inter utrumque controuersia, quae componi prudentum arbitratu nequiret, ferro iudice dirimeretur. Postremae quoquo. Al xandri expeditioni Gallicae, qua Rhotomagum Henrici barti obsidio i .e, cum ingenti gloria, Hostisque ipsius admiratione, liberauit; pridericus intersuit: atque inde vulnus in fionte ab ictu lanceae, argumentum magni in aggrediendo animi, reportauit.

A. et anno ciusdem saeculi supra nonagesimum quinto, maius .

aliquod

12쪽

, LIBER DECIM Vs TERTIUS.

aliquod opus mente permoluens, e Belgio in Hisnnicam Regiam. contendit. Ibi cum Philippo Secundo acriter egit de triremibus aliquot i intuendiis, armandisque aduersus Hollandica nauisia; quae multum Hispanae rei apud Belgas ossiciebant. Rex,

pro suo more, de eo referri ad concilium Prudentum voluit. Plerique in contraria erant sententia, cum in primis aisererent; ad ea maria triremes haud esse accommodatas. Per uicit iam enapud Regem Friderici constantia, & spes, quam prudentis limo Principi faciebat, operis felicem ad exitum perducendi. Verum,

ut ea quasi tentamenta quaedam essent, ac prima experimenta noui consili j a Friderico concra multorum opinionem propositi noluit Rex multum aut Militis, aut sumptuum in discrimen obi jcere. Q Ire quatuor tantum deducendarum triremium fecit potestatem. Alterum quoque non minoris emolumenti consilium, qua erat sagacitate mentis, excogitauit, atque obtulit Philippo Fridericus: ut nempe ductis in Belgium , atque indopei breue fietum traductis in Angliam triremibus, commodus aliquis ex improvise eius Insulae portus occuparetur. Placuit RGgi lapiens cogitatum : at maturioris opportunitatem temporis expetiandam ratus, Genuam reuerti iussit Fridericum: ibique sua mandata opperiri. Paruit is regijs imperijs: annique nonagesimi octaui principio reuocatus ab Rege fuit in Hispanica Aulam. Hic dum rursus de Classe agit in Belgium, Angliamque

mittenda ; Philippi Secundi mors omnibus luctuosa intercessit, quam alibi fuse memorauimus. Philippo vero Tertio magnum Parentis Imperium capessenti eadem, quae Patri, consilia Fridericus proposuit. Igitur &suo Rex, & paterno iudiciorem siluta rem probans, decem ex Hispanica Classe triremes ei concellit; in quas supremum obtinc rei imperium. Sed, uti frequens est, in itinere conflictatus aduersa tempestate, unius ex ei,, alteriusque iacturam secit c reliquas octo feliciter ad portum S lusensenti applicuit. Illinc, di propinquis ex locis confinem Hollandiania, eiusque naues ultro, citroque commeantes, haud leui cum detrimento, vexare coepit. Ad hanc praesertim sibmouendam v xationem, uti Duodecimo diximus Libro, ingentem in Flandriam Classem Maurit ius deduxit. C v M vero rumor interea percrebuisset, Archiducem Albe tum, atque Isabellam cum frequentibus Copijs c andauum, versus magnis itineribus properare: mouit Mauritius Exercitiam Ostendam, exinde Neoportum aggressurus. Echelou in Oppidulum ad amnis Liuiae dexteram ripam situm, Pagosque sere omnes manibus nudos,inter Gandauum,&Brusas interiectos, quo

do, ae Tettio triremibus praefo.tun tauritiusClassem ducit in Flanditi.

13쪽

DEIBELLO BELGI Co

quos praetergrediebatur, ferro, faminisque vastauit. Ostendam ingreisus, aperuit mentem suam Neoportum inuadendi. Quod antequam exequeretur, quatuor hostilibus munimentis po-eiundum censuit, quae aduersus Ostendanas excursiones Hi ni erexerantaeorumque nomina erant: sancti Alberti, Smsche cha, Bredena,& Audenburgum. Haec neque Milite, neque ain paratu bellico satis instructi, principio Mauritius oppugnauit, nulloque negotio cepit. Ac primo quidem custodiendo trece ros imposuit Pedites, secundo ducentos: Bredenae Bruges L. praesecti cum quinque Peditum signis, atque una Equitum tu arar Audenburgo Ioannem Pironum cum quingentis Peditubus , Equitibus vero centum quinquaginta. Tum exiguo sumi ne traiecto, inter aliquot arenae tumulos quos vulgo Dunas vocant) ad mare bis mille Pedites veteranos, Scotorum nempe , Zelandorumque Legiones, quibus plurimum fidebat, collocauit. His ille Cop js,& PraesidiiS munimcntorum aduentanti Hosti moram aliquam sese obiecturum sperabat. Sibi quippethersuaserat, non prius eum Neoporti subsid o venturum, quam sua propugnacula recuperaret. Interim vero commodum sbilpatium sore oppidum expugnandi, haud satis validum, vel ad

obsistendum munitum. D v M Classis ad hanc expeditionem duceretur, onerariae via ginti naues Foederatorum vehentes commeatum,&bellicum, instrumentum , prope Blanco bergam vento destitutae, haeserunt, una tantum praesidiaria praeeunte. Quo animaduersi, in omnem o. casionem intentae Friderici Spinulae triremes quatuor, e Slusensi portu digressae, impressionem in eas fecerunt: captasque parti m cremarunt, parzim onustas praeda Slusam a duxerunt. Cum praesidiaria certatum aliquanto diutius. Quamuis enim vento deficiente staret immota, crebrisque torment

rum ictibus licera , ac plurimis perfossa locis aquam acciperet; duoque supra viginti e Classiarijs caesi iacerent, complures vulnerati, atque ipse Nauarchus grauiter saucius rea tamen fuit in Praesidiariis vel constantia, vel pertinacia squandoquidem saeulὸ altera vultum alterius praefert) ut deditione postulata, responderint: Massise , ite Drio pidum iniecto , incendium excitare,und secum Hostes inuolueret, absumeretque; quἀm i serum praedam factos, inseruitutem quouis letti tristiorem addici. Cum Hoste desperato pugnare, plusquam temerarium ducentes Hispani, ac plura ab eodem pati damna veriti, quam passi essent, multis Nautarum, ae Militum suorum eo congressu intersectis; praesidiariam tandem dimiserunt.

osissima ι

14쪽

LIBER DECIMVS TERTIVS. 7

Sanuvius hanc viistoriam dies aliam longe maiorer spondere videbatur. Namque centum quinquaginta Foederatorum naues tormentis bellicis, alioque apparatu onustae, duodecim praesidiarijs nauigijs custoditae , dum prope Slusensem poditum praetervehuntur, vento pariter destitutae steterunt. Id ubi Fridericus cognouit, quatuor item triremes ad eas oppugnandas emittit. Ac primo quidem fauente malacia rei optime gerendae spes affulgebat: at ubi ventus increbuit, Hollandorum, praesidiariae, longe triremibus agiliores, eas in portum repule runt. In eo breui conflictu mirum quid accidisse fertur. Turci

cum in Hispanis triremibus mancipium erat, atque ad remum sedebat: cum ex Hostium tormento emissus globus catenam,

qua Turca transtris alligabatur, infregit, abrupitque. Ille libertate parta, unde minus rebatur; atque hostili serro a ferro herili solutus, in mare se deiecit: ac primum ad Hollandorum naues; mox inde dimissus, Constantinopolim in patriam transfugit. Tunc enimuero patuit, quantum subitis casibus ingenium sit:& iniuriam quandoque pro beneficio habendam . Mauritius interea Exercitu Neoportum adducto, & Classe cum omni apparatu bellico subsequente , Oppidum terra, marique obsidereo aggreditur. OCEANi prope litus Neoportus est i cuius ad latus sume praeterfluit, haud mole magnum ; quod tamen in mare se euoluens, portum efacit minime contemnendum , sorma oblongum, ac nauibus tutum. Pharum habet exiguam, seu turrem

lapideam, cuius in fastigio noctu ignes praelucent, ad illumi

nandos nauium cursus, & vada frequentia praecauenda. Portum principio Mauritius occupat, dirutis ante, quae illum tutabantur, munimentis. Et quoniam ostendam , ac Dunchercham Neoportus interiacet; ab utrinue litoris parte Castra posuit .Qua itur Ostendam, ubi minor ab Hoste metus ε, Ernestum Nassa uium, &cum eo tertiam fere Militum partem collocauit : qua vero Dunchercha spect atur, cum reliquo Exercitu ipse consedit. At Archiduces, ubi prima expeditionis in Flandriam Mauritiame ad eos fama peruenita, periclitanti prouinciae subsidium serre maturauere. Imb commodam sibi visi nancisci opportunitatem Foederatorum Copias atterendi, partim suisVrbibus, partim Oceano interclusisAgitur quidquid Militum in Geldriae

sinibus erat, a Ludovico Velasco statim contrahi iussere, ac maxima celeritate in Flandriam duci. Quo Ni AM vero Catholicorum Exercitus fuerat anteacto tempore non leuiter imminutus; ad eiusdem supplementum,

In nauali pugna

Neoporii deseri

Obsidetur a via

ricio.

Cotta hue Archia.

15쪽

i , ad Exercitum ic citia .

piae. Arehiduees ad Castra vemum.

DE BELLO BELGICO

i, qu ite Milites euocati, qui secessionem ab alijs Diestae sece- , s o orant. Misti ad eos reconciliandos Sol raeus Comes, Augustinus Heriera Gandauensis Arcis Praefectus,atque Alphonsus Aualus. Hi , qua erant apud omnes gratia, illud promissis , suasionibus, Precibus esecerunt, ut ad nouam expeditionem, Exercitui reliquo sese redderent, debitamque Archidecibus praestantes opexam, quicquid peccatum antea fuerat, nouis obsequiis compensarent. Vallonibus nouem mensum spopondere stipendia : Hispanis, Italis, de Germanis, quantumcumque deberetur, intra menses totidem solutum iri. Maximo fuisse ferunt incitamento, ut prodirent ad bellum: quod ipsemet Arctis lux processuetus esset in aciem, ac vel sui capitis periculo cum Hoste congressurus. Adeo vehementer exemplum Principis trahit sequaces animos etiam contumacium. Ergo Dielia digresti ad caeteras

sese Copias adiunxere sexcenti Equites, Pedites octingenti. Omnes tamen ei tantum parere voluerunt,quem ipsi sibi imposuerant, Electo, alijsque creatis in seditione Praeseliis. Qui verbHa- montium secesserant Itali, quamuis magnopere suaderent Montenigrius, & Achicurtius, nullis conditionibus.adduci potuerunt, ut si se ad Commilitones referrent. Quare Militum numerus millia Peditum duodecim, Equites mille, ac ducentos haud sit perabat. Progrediebantur hi magnis itineribus, &antequam

Gandauum Archi duces peruenirent, Praefectus tormentorum Velascus Brugas versus praecesserat cum tribus Peditum milibbus, Equitibusque trecentis. Copiae reliquae sequebantur, duobus primis Ductoribus subiectae Francisco Mendozace Aragoniae Archithalasso, de Friderico Comiti Thsereinbergio supremo Castrorum Praefecto, pro Petro Ernesto Mansfeldio extrema senectute retardato. In Exercitu praeterea erant magni nominis, a

que experientiae Bellatores praecipui: Carolus Longo vallius B quoij omes , Gaspar Zamna, Hieronymus Monroius, Ludovicus villarius, Alphonsus Aualus, Claudius Bariota, alij quo veterani Milites Itali, Germani, V llones, Burgundiones, Hiberni . CovvENERE agmina omnis Langebruggam,Parum haud tot ge d situm Gandauo. Eodem concessere Archi duces ipsi quarto Calendas Iulias: ut sit copiam Militibus facerent; urgeretque praesentia Principum animos sua sponte praeferoces: Ibi uniuersb exercitii coram eis cum incredibili Militum alacritate lustrato; visum est Isabellae aliquid stapra sexum , at non supra suae gradum dignitatis, audere. Etenim equo sublimis, adequitante aulico suo comitatu, ante frontem Copiarum substitit;

stra.

16쪽

LIBER DECIMUS TERTIVS. s

qua parte presertim stabant, qui tumultuati fuerant, Hispani. Praenitebat illi regius plane a ectus, ac scemineam formam, virilis vigor illustrabat. Grauissimis Orbis terrae negotijs in Aula Hispanica, inagnique Parentis magisterio tot annos innutrita, artem regnandi omnem capaci curarum nobilium animo penitus hauserat. Quare non dubitauit eius aeui Heroina in conjectum se dare Militibus animandis, eosdemque paucis, scdessicacibus verbis ad bellum insam mando,agere Imperatorem: eoncedente facile id muneris Alberto, quod eius dotalis esset, qui propugnabatur, Belgicus Principatus: an ut nouitas rei de scendens in animos altius, vehementius persi aderet Ergo vultu in parem maiestatem, comitatemque composito, aci hunc sere modum est elocuta. In dubiam belli aliam, Milius, itis; sed prope certa cum spe muctoria. Id sata mestra pollicetur minus tot annos spectata in Belgio , caelebrata in Europa ; tot exercita conflictibus, tot triumphis nobilitata. uales ad hanc diem fuistis, tauri non dubi. mox etiam mos exhibebitis . Eadem causa bellandi: Catholica Religionis defensio: mestri - ί. t a maiestas: nostra quoque recuperanda ditio, tuenda existima

miroque crimine contumaces . uem milis in pectore migor, rn manis

robur. Quidni ergo eamdem speretis, quam toties es merui, fes consequuti estis, exitώs felicitatem Posco et estru in mulsibus futuri lata proagia. Aia critin ista praeter solitum emicans si3uacem trahit

victoriam, ut nunquam antea , gloriosam. Verum aba praeter

gloriam ,prarer opima Hostium spolia , perfluentur a nobis praemia misisti mectra .. Neque ea modo , qua Sobatis, , Herrera polliciti Obi, sunt, abundesuppetent, sed ampliora multa ab Archidare Θοnso, atque a me pariter in huius benefici' ratiam rependentur. Et si,q.idquid est apud me gemmarum , mundique muliebris, ad mos νε- munerandos impressi sit opus ; non equidem eis paream. Inaures hascei simulque cum dicto digitum ad eas intendit auribvi detraham is depramys mess rasertitudini debitis qu4dquam detrabatur.Ite igitur, Deo duce ,suamque caUam iuuante : ipsius, es nostras Hostes animose invadite; strenue cassite ,fliciter debellati. Pro eum iusta causa prauare, quid est nisi miscree eH ιε c Isabellae verba augusto quidem oris habitu, sed obsecrantis instar , pronunciata, tantos in audientium Militum antimis motus excitarunt rut continere se non potuerint, quin sublatis altὸ clamoribus Infinii vitamo gloriam iterum uerumque precarentur. Tum displosis undique selopetis iam se par tos ad praelium profitentes, aurex eo se Victores reuersuros, aut

17쪽

Nunimenta ree perantur.

to ceditur.

io DE BELLO BELGI Co

in eo se fortiter occubituros spondebant. Sic infammato 1 coo. inbi ante pugnam Exercitu, Ganctuum Iabella reuertitur. Aubertus ut animet exemplo, quos agit imperio, cum ijs in Hostem progreditur; haud indignum Principe ratus, obiectare bet licis periculis caput, eamdemque cum suis sibire sortunam. . Cum ergo exeunte Iunio Brugis uniuersus Exercitus conuenisisset ; prima deliberatio fuit, ut intercepta ab Hoste munimenta

reciperentur.

AvDEN3vRCvM principio itum est; eui tuendo Pironius praeerat cum haud leui Praetidior quod paulo ante memorauimus. Verum uti saepe viciniora pericula .sint, quando minus timentur ; alia tunc ille cogitabat omnia, quam Hostis adue tum. Quare centurias Pedi tum aliquot, omnemque propem dum Equitatum ad agendam ex agro circumiacente prirda immiserat. Ubi vero se ex improuub circumsideri ab inimico Exercitu vidit, non parum animo consternatus ; quae a viribus

tam sibito non poterat, ab actu comparare stibsidia decreuit. Vt igitur trahendo moram, spatium sese ad defensionem instruendi captaret, cum Augustino Henera primum, deindocum Ludovico Velasco, postmodo cum alijs agere studuit deo munimenti reddendi conditionibus. At quod moliebatur ii speciem, re ipsa praestare, hoc est deditionem facere, omni destitutus auxilio coactus est. Calendis itaque Iuli, cum Hoste conuenit, ut Praesidiarii inde migrarent cum sarcinis, ει armis, non tamen succensis fomitibus; atque Ostendam incolimrex deducerentur. Praestitit id Velascus egregie: alioquin futura an summo discrimine Piron ij, ac seciorum vita. Tantus aduersus Hostem ardor in pectore Militum gliscebat. Posrai Dia superuenere Castris tria Peditum millia , de Equitum turmae aliquot e Praesidijs Anesiae, lorisque finitimis

collectae . Atque Exercitu procedente, recentes ab secessionOMilites, quo praeteritam contumaciam presenti virtute conia gerent; enixe petierunt ab Archiduce, atque. impetrarunz, ut primam aciem tenerent, ac soli S schercham munimentum oppugnarene. Id vero peregere tam acriter, ut nulla Praesidi riis permisia sese tuendi facultato, ad unum omnes nucidaue. rint. Et quamquam Archiduae tam prouide,quam clementer ad eorum vitam mandam Frideri cum Thserembergium cunia imperio legasset; se ius tamen , quam opus erat, Sapitator aduenit. Occidionis eius terrore perculsus Princtus Bredenensis

Praesidi j Brugesius, alieno doctus malo, munimentum in potestate Hostium relinquens, Ostendam cons Uti

18쪽

isob. Rgmini pu usque progresῖ, ac superatis obteibu, iam imminentis, Nuncius a Pironio transmissius Vagem annus Centurio, intempesta iere nocte ad Mauritium peruenire qui prope Neoportum Castris metandis operam per id temporis da-hat. Vis ille principio credere, Hostem tam rapido, felici quo progressi sua munimenta recuperasse. Sed neque sibi persuaderi passus esset, Albertum ipsim ad praelium cum Exercitu prodiisse ς nisi pacta deditionis a Pironio transactie illius manu fir- mata stim fecissent. Igitur nil immorandum ratus, quod Hostem itinera Ostendana interclusurum prospiciebat:ei prius obstruendam censuit viam ad ea loca penetrandi. Quare statim EDnhstum Comitem Nastauium Leningam transmisit: duas ei Leagiones adiunxit, Scotorum alteram id bEdmundo Tribuno, alteram Zelandorum,cui praeerat Carolus Vandernotius: easdemi que turmis Equitum quatuor roboratuit. In mandatis dedit Emnino, ut pontem Audenburgo, Albertinoque munimento interiectum occupare Nac traiecturas illac Archiducis Copias morari omni ope, ac vi conaretur. Verum ubi e quamuis celeritate maxima, peruenit Ernestus, iam pontem, atque aditus omnes ani maduertit ab Hollibus teneri. Quamobrem in eorunia

conspectu postus, cum subterfugere confiictum se non posso. videret 1, sias Copias conglobatas in cuneum contraxit, ut ea ratione imminentem Hostem aliquandiu sulti ineret: donec maior Militum numerus subsidio accurreret. MANL erat Nonarum Iuliarum, csim Catholicus Exercitus Emesirmitavit sinis,lii . in E inesti Milites irrupit: utque hi longe pauciores, Obruti, Op- cis profiteantur. θ tDP pressi, ac pene omnes caesi sunt. Duo tormenta cum signis omnibus abducta. Victores Hispanos serunt a prosὸ ero successu serociores , concepto iure iurando spopondisse, neminem ex H stibus vivum si dimissuros, praetcr Mauritium Comitem , ac Fratrem eius Henricum Fridericum: illius vitam bellicis virtutibus , huius forenti aetati condonando. Sed haec iactantia nimirum ibit, satis Militibus familiaris. At Maurit ius ob aduerse rei

nuncios, incumbentemque iniquo suo tempore Hostem , magno curarum aestu iactabatur. E Militibus multos in postremo Lemngensi conflictu amiserat e plures per varia Praesidia distri inbuerati atque ad Ostendanum praesertim, aduersus vicinum periculum confirmandum, reliquerat ingentem numerum . I citet v st euocato militari concilio, de praesenti necessitate Mormia preli, ab eo relatum et decretumque tandem, ut acie instructa contra 'Hostem iretur. Iustit propterea, Copias in eam fluminis ripam, quae Boream spectat, reduci: naues omnes ἡ portu soluentes inb 1 al.

19쪽

Nun menta perantur.

io DE BELLO BELGICO

in eo si sertiter occubituros spondebant. Sic insammato inbiame pugnam Exercitu, Gandauum Isabella reuertitur. Albertus ut animet exemplo, quos agit imperio, cum ijs in Hostem progreditur haud indignum Principe ratus, obiectare taulicis periculis caput, eamdemque cum suis sitare fortunania . Cum ergo exeunte Iunio Brugis uniuersus Exercitus conuenis.set ; prima deliberatio fuit, ut intercepta ab Hoste munimenta

reciperentur.

AvDENBVRGVM principio itum est; cui tuendo Pironius praeerat cum haud leui Praesidio, quod paulo ante memorauimus. Verum ura cepe viciniora pericula Iunt, quando minus timentur ; alia tunc ille cogitabat omnia, quam Hostis aduentum. Quare centurias Peditum aliquot, omnemque propem dum Equitatum ad agendam ex agro circumiacente praeda

immiserat . ubi vero se ex improuub circumsideri ab inimico

Exercitu vidit, non parum animo consternatus ; quae a viribus

tam subito non poterat, ab astu comparare subsidia decreuit. Vt igitur trahendo moram, si alium sese ad defensionem instruendi captaret, cum Augustino Heuera primum, deinde cum Ludovico Velasco, postmodo cum alijs agere studuit domunimenti reddendi conditionibus. At quod moliebatur imspeciem, re ipsa praestare, hoc est deditionem sacere, omni destitutus auxilio coactus est. Calendis itaque Iuli, cum Hosticonuenit, ut Praesidiarii inde migrarent cum sarcinis, dc ann , non tamen succensis fomitibus; atque Ostendam incolimrex deducerentur. Praestitit id Velascus ei exie: alioquin siitura an summo discrimine Pironii , ac sociorum vita. Tantus aduersus Hostem ardor in pectore Militum gliseebat. Pos TRIDIE Haperuenere Castris tria, Peditum millia , εο Equitum turmae aliquot e Praesidiis Ariesiae, loeisque finitimis

collectae . Atque Exercitu procedente, recentes in secessionOMilites, quo praeteritam contumaciam praesenti virtute contigerent ; enixe petierunt ab Archiduce, atque. impetrarunt, ut primam aciem tenerent, ac soli Maschercham munimentum oppugnarene. Id vero peregere tam acriter, ut nulla Praesidi rijs permissa sese tuendi facultato, ad unum omnes trucidaus rint. Et quamquam Archi dux tam prouide, quam clementer ad eorum vitam si uandam Fridericum Thserembergium cania imperio legasses; simus tamen, quam opus erat, Sospitator aduenit. Occidionis eius terrore perculsus Praefictus BredenensisPradidit Brugesius, alieno doctus malo, muhimeritum in potestate Hostitim relinquens, Ostendam consegit.

20쪽

MBER DECIMUS TERTIVS.i scio. .gminis ςis usque progressi, ac sueratis obteibu,

iam imminentis, Nuncius a Pironio transmissus Vagem annus Centurio , intempesta sere nocte ad Mauritium peruetiit: qui prope Neoportum Castris metandis operam per id temporis dabat. Vix ille principio credere, Hostem tam rapido, sesaci quo progressa sia munimenta recuperasse. Sed neque sibi persuaderi passus esset, Albertum ipsum ad praelium cum Exercitu prodiisse: nisi pacta deditionis a Pironio transactae illius manu firmata stim secissent. Igitur nil immorandum ratus, quod Hoctem itinera Ostendana interclusurum prospicietat:ei prius obstruendam censuit viam ad ea loca penetrandi. Quare statim Esenostum Comitem Nasauium Leningam trans sit: duas ei Leagiones adiunxit, Scotorum alteram iubEdmundo Tribuno, alteram Zelandorum,cui praeerat Carolus Vandernotius: eas semi que turmis Equitum quatuor roboratiit. In mandatis dedit EN nesto, ut pontem Audenburgo, Albertinoque munimento interiectum occuparet ac traiecturas illae Archiducis Copias morari omni ope, ac vi conaretur. Verum ubi e quamuis celeritate maximὲ, peruenit Moestus, iam pontem, atque aditus omnes ani maduertit ab Hostibus teneri. Quamobrem in eoru

conspectu positus, cum s ibterfugere conflictum se non posso. videret ; suas Copias conglobatas in cuneum contraxit, ut ea ratione imminentem Honem aliquandiu sustineret: donec maior Militum numerus subsidio accurreret. M A N L erat Nonarum Iuliarum, cdm Catholicus Exercitus vi misi. in Emesti Milites irrupit: utque h. longe pauciores; obruti, op- ρυθρ - preisi, ac pene omnes caesi sunt. Duo tormenta cum signis omnibus abducta. Victores Hispanos ferunt a prosὸ ero succei suserociores, concepto iure iurando spopondisse, neminem ex Hostibus vivum se dimissuros, praeter Mauritium Comitem , ac Fratrem eius Henricum Fridericum: illius vitam bellicis virtutibus, huius forenti aetati condonando. Sed haec iactantia nimirum iuit, satis Militibus familiaris. At Maurit ius ob aduersae rei nuncios , incumbentemque iniquo suo tempore Hostem , magno curarum aestu iactabatur. E Militibus multos in postremo Leffingensi conflictu amiserat . plures per varia Praesidia distribuerati atque ad Ostendanum praesertim, aduersus vicinu m periculum confirmandum , reliquerat ingentem numerum . Iciet v R euocato militari concilio, de praesenti necessitato ab eo relatum': decretumque tandem, ut acie instructa contra

Hostem iretur. Iustit propterea, Copias in eam fluminis ripam, quae Boream Dctat, reduci: naues omnes E portu soluentes inb 1 al.

Ernesti misi iiii Copiae a Catholiscis prostigantur . Naur liusti statuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION