Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

adduceret: atque illa communiri validius prohiberet, donec a s o a. maiores Copiae Hispanicae, Italicaeque , quae iam aderant, suta

mitteremur.

VANτvM vero spectabat ad Urbem Hostium obsidendam, ill co sententiis omnibus in Ostendam itum est : tum qu5d E uti non semel diximus in maxime id erat in votis Prouincius AN

berto, atque Isabellae parentibus; pro quo toties preces, pecu niam, Milites, & quidquid opus esset, obtulerant: tum ellania a quia maximi momenti locus erat Hostibus ad uniuersam Flandriam infestandam: quibus si receptus ille sibtraheretur, pe- dem in ea Prouincia ponere nusquam liceret. Quamuis vero . Abeoaemo is magnum esset , quod mouebatur opus, ob Vrbis validam situ, . . . ' manuque munitionem,&subsidium nulla penὸ ratione impe- idiendum : visum tamen Alberto est par magnanimitati suae, di- .gnumque cui notam bellandi scientiam,vires noui principatus, congestam recens ex Belgio, Hispaniaque pecuniam , ac ianiatdm conductas His,anorum Copias destinaret. Brurellas quippe ea tempestate peruenerat eorum Legio sub Ioanne Braca- montio Tribuno: altera vero Italorum ex Insubria Theodoro Comiti Tri uultio subiectar tertia ex Neapolitano Regno, quam Domitius Caracciolus Bellae Marchio,&Ioannes Thomas Spina moderabantur. Ex his Archidux Hispanos quidem Olle danae obsidioni seposuit: Italos vero Hermanno Comiti adiunxit, mandans, ut quanta posset maxima celeritate subsidiunia 'Rhenobergam in serret. Sed neque hoc tempestiuum suit,quando iam ita castra oppido circumfusa munierat,concluseratque Mauritius, ut nullus omnino ad ea perrumpenda pateret aditus: neque ostendae obsidio vetuit, ne quam primum illud caperetur . Quippe id periculi non auocauit ab oppugnatione tam bene praeparata Onsessores: sed ijsdem potius stimulos addidit ad extremum virium exerendum, ac strem operis sestinandu- , quo Rhenoberga capta , ad Ostendam suppetijs roboranda:

animosiores accurrerent.

I A M v v s validus agger oppidum proxime deductus erat, de quacumque fectebatur in angulos, Militum stationibus instructiis. Iam crebris tormentorum ictibus lorica moenium, atquO interiecta propugnacula satiscebant. Ad tectam viam , quae pro Asia erat circumducta, cuniculos agi Mauritius iusserat, ijsque magnam partem disiecta est. Externis hisce malis accedebat interior penuria, non quidem commeatuum, aut bellici apparatus, sed medicamentorum : quae tamen admodum erant nece saria tot aegris, ac sauci s , qui quotidie ab obsessoribus vulner

42쪽

i coa I bantur. In has rerum angustias deductis mittit Mauritius, qui deditionem postularet. Respondet Auila: Probe nse a Iauritium

ο βά belli scientia , nondum adesse te is dedendi sese: quando

.miluum, alimentorum, ac torim instrumenti bessici abunde est. Pro eo tamen humaniis tu oscio, se illi agere grates. Perrexit Mauri-tims alias viae tectae circa Oppidum partes cuniculis fusi ero . Ac rursus post quinque dies Praefinum eumdem,ut Rheno segam dedat, per certum hominem transmissum hortatur. Tum Auila rogat, ut scriptis ea committat Maurit ius; quandoquiri dem non semper internunc ij fideliter, accurateque mandata perferunt. Asientitur ille petitioni. Neque tamen interea cessa. ri iubet ab operibus promouendis. Et iam perductus erat agger ad muros: ac Militum aliquot audacter conscenso vallo introipicientes, propugnaculum unum a paucis ustoditum.obseruarunt. Alterum quoque munimentum ad Meridiem situm rei, bus cuniculis Obsessores sust Merant: quorum: duo ab obsessis deprehensi. Haec inter a Mauritio petiuit Auila, ut breues sibi concederet inducias, veniamque daret Milites duos ad Hesem annum Comitem transmittendi, qui ex eo certo cogdosce tent, an ulla praesto essent inferenda subsidia. Denegauit utrum-rue Mauritius : imo si uerὰ monuit, ut quamprimum vel obsi- es ad transigendam deditionem mitteret, vel extremam vi expectaret. Ille in sim ma rerum desperatione se positum ratus, postero die se missurum respondit. At interiecta nocte erichia urbe Geldria elatis ignibus significatur, in propinquo esse suppetias. Iam enim Moiam traij ciebant sexdecim liisubres,trigii ta Neapolitanae Militum centuriae . Hispani praeterea mille sexcenti aduentabant, di Vallonica Legio Ductore Buquoio,& Germanica Bariae montio subiecta ipsi ue Vertae seditiosi: ut omnino octo millia ridicum essent, Equites bis mille quingenti. Cum contra in Castris Mauritianis quina tantum millia Peditum, bina Equitum superessent, Anglis ad Ostendam propugnandam prosectis.Tantum tamen auxilium cum proxima spe Obsessores inferiores numero propulsis di frustra filii: ut pisrunque prosperitas vitrea est , quaecum splendet, frangitur. Namque postridie ab Auila , quemadmodum promissum se rat, Obsides ad Castra mittuntur , Praesectus Equitum Botbergius, atque Italus quidam Centurio: duo pariter a Mauritio legantur in oppidum obsidum nomine Ductores, alter Equitum , Peditum alter. Postquam multum ab utraque parte de conditionibus disceptatum; in has demum conuenere. Ut tib rum e fit MilitibM, 'Nauiis , cater,iue ex oppido migrare cum ar

Mauritias Rheneis deditionem postulat, quae pia negatur. Tandem deditios Eius conditione d

43쪽

O BELGICO

Stendae obsidio multis nominibus memoranda. Oppidi situs,&m,gnet munitiones destribuntur Hispanica circa illud muniment Obsidionis principium ostendani Gubernatoris industriae. Prima eius eruptio

propulsata. A Verio subsidium in Oppidum introducitur. Eiusdem vana eruptio. Munitiones exstruuntur utrinque. Agger artificiosus describitur.Obsetaribus Copiae adduntur. Inopinatieuentus ab uno aggere . Buquoius alia excitat munimenta. Nicolaus Catricius, dum oppingnat, occiditur :& ex Hostibus Henricus Coi,

nitis miro modo. Viri Principes ad spectandam obsidionem veniunt. Maris aestus Obsessis, &Obsessoribus nocet. Archi dux Senatum bellicum cogit: ubi varia proponuntur. Mauritius, ut Hostem auertat Ostenda, Ssua Ducis ob. sidet.Status Vrbis. Mittitur ab Archiduce Sutasidium. Acriter oppugnatur,ac defenditur.Sirmtagema, quo nouum bubsidium inducitur. AMauritio seluitur obsidio. Ostendani deditio

nem agitantes, impetrant inducias. Pulcrum

in eis spectaculum. Accepto Subsidio,se dedere abnuunt. Friderici Spinulae in Hispaniam profectio. Eius de Anglia consilium; oc super eo

consultatio. Regiae triremes ei committuntur.

Regis

44쪽

res.

BELLO BELGICO

LIBER DECIMUS QUARTUS.

s τ E RO A N a Obsidio,quam exponere iam ingredior, omnium, quae narrantur in hoc toto Belgico tot annorum bello, maxime,memorabilis suit: siue diuturnitatem temporis metiare, qua producta est ultra tertium annum ritue sumptuum utrinque factorum magnitudinem expendar ; qui quadragies centena aure O-rum millia superasse seruntur ex parte Foederatorum i longe vero maiores censencsi ex parte Archi ducum : siue pertinacia in

spectes Obsidentium, quorum vel primis viginti mensibus duo de viginti millia perijsse memoriae proditum est: siue obsessorum

audaciam, qui vix ullum abire toto triennio diem siverint sine intrepida eruptione . Vtriusque autetm partis tantae fuerunt, actam ex aequo libratae vires , ut ad extremum usque obsidionis diem, anceps ab utra staret victoria pependerit. Neque mari cessarunt unquam Obsessis aduentare Subsidia r neque terra suppeditari robur obsessoribus. Oppugnationes sine inter mi Lsione: tormentorum displosiones sine numero . Plus pene subterra, quam supra eam, pugnari visum; tot ubique cunicula ensos sis, ut ubi minus timebantur, repente nascerςntur incendia . . Neque magis manu certatum , quam ingeni js, bellicas subi de machinas hinc ad Hostem perendum, hinc ad sese tutandum comminiscendo. Castella imposita nauibus: Currus aquis stipe natantes: pontes immensi ductiles, atque trusatiles. Hinc de

praedicatum Historijs: Ostendanam obsidionem, amplissimum suisse Theatrum Martis, & bellicae Scientiae Academiam : ad quam sertissimae confluxerint Europae Nationes : ubi nemo studuerit, quin doctissimus euaserit: ubi Duces sapienter imperare, Milites strenue rem gerere didicerint: neque ullam sui Urbem, Oppidum, Arcem vehementius oppugnatam, gener sus defensam. In hac obsidione quilibet terrae palmus multis hominum capitibus stetiti plus quodammodo absumptum ni trati pulueris fuit, quam ipsus soli puluis esset: aggeres no terret, sed serrei e globis ab Hoste transmissis electit & suorum cadaueribus munimenta fibricata. Quin cum ipse mari pugnatum ,

ostendato iomemoratulat α

45쪽

uadi iuus. descriptio,

o DE BELLO BELGICO

tum; quod velut auxiliares aquarum copias submittens popu

laribus suis , qui q*id operum diuturno labore inoliti Obsessor eo x, uno i i aestus impetu disjciebat. Hic inaedificatum

vastis molibus pelagus: ac terra eodem exundante nauigata. Hic fluae in medias aquas e montibus translatae, ut e mari' terra facerent , vallumque militare. Hic in inuio elemento stratae ib neae viae, quae simul ducerent, ae ducerentur. Hic verioribus, quam olim a Xerxe, compedibus innexum mare: neque pontibus frenati amnes, sed quod eos complectitur, in ipse ore siri No ccercitum . . Denique multum utrinque sanguinis tu sum et nec tantum fuit sui conseruandi studium , quanta alieni prodiis gendi sitis. Atque Obsessi tum demum defensione destiterum; cum prope nihil terrae sibi relictum videre , quod defenderent. Hanc obsidionem iamdiu Catholicorum Belgarum votis ut Pe diximus; expetitam, atque iteratis identidem precibus postulatam ; nunc tandem aggredi decreuit Albertus, cum te a congesta ex Hispania, Belgioque pecunia δε magnis supplementis aucto Milito it tio ad tantum operis in Buctum animadue tu. IN eo Belgici maris litore, quod Flandriam curuato dorso determinat; surgit Olienda , tribus leucis Neoporto, Brugis Vcro 'uinque prope niodum distans. Pagus olim nullius nominia ;Piscatorum tuguri, magis, quam Civium domibus conssatus. Hac tamen tam pertinaci obsidione tantum ei celebritatis ac- sit, ut per Omnes Europae plagas eius fama pervaserit. Adeo pleronque calamitates ipsae nobilitam. Belgici huiusce belli priam ordi)s, opportunitate loci ab Hollandis animaduersa, palis primo , ac longuriis, mox etiam aggesta humo muniri coepit. Temporis deinde processii tam validis operibus circumseptum Oppidum est, ut inter munitissima Flandriae loca merito numeretur. Circumiectum solum varijs a mari ductis aquarum alueis intersecatur: ac propterea semper udum est, ac paludosam. Duo tamen eorum praecipui, caeterisque ampliores Ostendam circumeunt ,& mare quodammodo in terram inuehunt, quando aesta intumescente, altiores volvunt aquas, eisque ii

posita nauigia maiora deserunt, atque ad Oppidum appellunt. Senas horas aestus attollitur, totidemque decrescis: quod nisi fieret, iamiam hauriri Ostendam credcres a pelago circumfusis. Ambitus eius breuis est, di in longitudinem aliquanto porreactior. Ipperiri flumine alluitur, quod ubi in mare prorumpit, sinuosum essicit portum, multarum nauium capacem. Quamquam non unus Osteadae obtigisse dicendus est: cum aestu au-

46쪽

ripari.

gescente, tot ea in videantur portus aperire , quot alvei. Propugnaculis octo munitur, neque paribus mole, neque interuallo eodem inter se disi ostis sed ad tutandas domos ita structis, ut opportunitas loci postulabat. Fosa circumcluditur satis ampla, in quam profundus alueus exoneratur. Habet & tectam Viam , qua terram spectat, cuneatis munimentis ingentibus instructam;quibus minores aluei pro sesia stini. Qira vero in mare vergit, alia munitione vallatur, quinque propugnaculis custodita. Lipartitum Oppidum est aut potius gemmatum: alterum quippe Vetus, alterum nouum appellant. Vtrumque interiectus auueus separat: eidem verbimpositi pontes coniungunt. Vetus Ostenda, quae minor est, pelago propius accedit: at noua, quae amplior, in terram se magis intinuat. Neque minus contra impetum frequenter aestuantis Oceani, quam aduersus impressio nem Hostium munitur. Nam & aggerem opponit in via tecta ductum, & quam longe litus Oppido praetenditur, protractum ;nὰ per aestum exuberantes undae subiectos late obruant campos:&propter ipsim mare crebrae, crassaeque defixae sunt trabes,cea vallum quiadam contexentcs, ad quod aquarum furor vel statis horis aestuantium, vel procellis turgentium, infringatur. Hoc oppidum, utpote situ valde infestandis Hostibus opportunum , egregie munierant, ac Milite, tormentis, omnique apparatu bellico instruxerant Foederati ratque ex eo frequentes faciebant per uniuersam Flandriam excurtiones, agendo praedas, agros vastando, Villas depopulando, aliaque secum damna,terrorem que plurimum circumferendo . Tantae ruinae obices aliquot orponere Hispani contenderant, multis circum Ostendam erectis munimentis,uti supra memoratum. Eorumdem positum, quan-

dd ad obsidentium stationes, totiusque seriem obsidij probe intelligendam plurimum facit praestat hic diligenter ob oculos

ponere.

An laeuam Ostendae mare spectantis,& qua Solem habet Occidentem, propugnaculum erat omnium validissimum, ac Diui Alberii nomine insignitum. Imminebat hoc fluuio Auden- burgo destuenti , qua sese euoluit in mare . Haud procul ab eo Isabellae munimentum surgebat, eidem amni proximum. Vein his imponendis nominibus, honorem impendisse structores viderentur Principibus suis.Huic per ambitum Ostendani Agrisuccedebat aliud Diuae Clarae appellatum. Nec longe distabat, quod a Diuo Michaele nomen accepit. Postremum e recentiOribua propugnaculis, ad dexteram Oppidi, atque ad Solis Ortum utum erat, a vicino rigo Bredena denominatum. Alia

47쪽

mionis

1 DE BELLO BELGI Co

tria munimenta vetustiora erant, atque Ostendae remotiora , ,

trans itumen ip perlaeam, qui Ostendanum Agrum ferme in circuitu secat: Blancobergense scilicet, Auden burgense, Siaascher

canum.

Ici Tvst ut crebris Catholicorum Belgarum petitionibus aliquando tandem satisfaceret Albertus: hoc est, quemadmodum ipsi argutὸ de more loquebantur, ut Leonis Belgici plantae huius enim in speciem saepe Belgium effligunt,& illius Prouinciae sero omnes pro insigni Leonem habent in spinam illam auelleret uertio Nonas Iulias circum Ostendam Castra posuit. Et ipse quidem stationem suam , ac totius obsidionis maximam, in cognomine sibi propugnaculo collocauit. Coeperat id paulo ante Mauritius: sed in digressu destituerat. Ex aduersa vero parte Bre- denae munimentum a Friderico Comite Vandem bergio teneri iusserat. Ab hoc ad illud propugnaculum duci aggeres Coepere, atque Oppidum a terrae latcre circumcludere.In Albertino pars maxima Militum erat Hispanorum, Italorum, Vallonum. His omnibus impositus fuit Augustinus Alexia Antuerpiensis Arcis Praefectus: cuius erat Archi ducis nomine Exercitum moderari r loca recognoscere: progressus accelerare. Qui vero Castris praeerat Hispanicis Hieronymus Monroyus , quique Vallonicis Nicolaus Catricius intra trium noctium spatium arenarum collem tenuerunt Oppido imminentem : eique tormentis aliquot impositis multum damni Ostendanis inferebant. Utque occupatum locum tutius retinerent, ingentem extruebant aggerem, quo se tegerent ostendanum Agrum versus, opportunumque receptum ad j ciebant. Nec minore diligentia Fridericus, E Bre-denensi munimento progressus, celsiorem arenosi tumuli, seu

Dunae partem insederat: dispositisque bombardis inde Oppidum

in sellabat. P ΑεpECTus erat id temporis Ostendae Carolus Uander. notius, qui statim de re tota certiores fecit Ordines Foederatos. Hi periculum caute prospicientes, magnos instruere iam cαρο- rant apparatus, ad Oppidum illud propugnandum, quod unticum in uniuer a Flandria possidebant: adeoque momenti ducebant maximi eius iacturam. Neque suo deerat muneri Guber. nator. Partes omnes circumspicere diligenter. quas infirmiores notabat, munitionibus roborare: tormenta is locis ponere, unde plus in serre molestiae Hostibus possent; eorumque surgentia opera disturbare . Et quoniam ex aduerso propugnaculo Diuae Clarae minus munitum Oppidum animaduertit; nouam ab ea parte loricam extra vetera moenia exorsus est. Pari magnitudine

c par Enshist. lib. 22. O t. de hac obsidione. Grocius lib.

seq.

48쪽

mori. Sortire.

tro.

ne animi sese ad constantem defensionem parabant Ostendani, uno & viginti Peditum signis ad praesidium instructi ; utque inutili turba oppidum allevarent, Uxores, paruos Liberos, atque omne vulgus imbelle in Zelandiae proximas Insulas aman:

darunt.

Iutasta a Monrόyus,& Catricius alacriter instituta opera promouebant. Quibus interpellandis, armorumque progressidus inhibendis, sexto Idus eiusdem mensis ex oppido cum Gubernatore mille & quingenti Milites eruperunt. Illis obuiam. Monrous cum Hil panis, Italisque sibi subiectis occurrit: ac supra exstantem viam diccum appellant in aduersus eos tam acriter dimicauit, ut in Oppidum se recipere non sino graui damno compulerit ; inuecto pariter in eosdem cum Equitibus viginti- quinque Locum-tenente Patino, qui viam illam custodiebat. Nil ergo eruptione remorata, processum in operibus est. Et iam perfecto primo receptaculo, alterum moliebantur: cum inopinato globus tormenti ex oppido displosi caput Monroyo abstulit. Suffecit in eius locum Archidux Simonem An tunium Lusitanum, Militem aeque veteranum, ac strenuum: qui designa tam molem ad exitum cum Catricio perduxit. Hos vero duos receptus interiecto aggere ingenti coniunxerunt: ut mutuo se tueri ambo possent.

D v M haec ab Obsetaribus adornantum; ingressus Ostendam est Idibus, subsidio missus ab Ordinibus Foederatis, Franciscus

Verius Anglorum Tribunus, exploratae sepius virtutis bellator, ac praesertim in recentissimo Neoportu ensi conflictu: ut rei tanti ponderis, consilio, atque auctoritate praeesset. Adduxit hic secum Pedites quater mille, magnumque rerum ad defensionem facientium apparatum. Neque quicqua in ardorem animi mo-rcitus, postridie quam aduenerat, i Silam , ac vehementem feeit in Albertinum propugnaculum eruptionem cum supra cermille Militibus.Oppotitit se statim illi Simon Aiat unius, alij que, quorum custodiae commissu agger, tam animose: ut retrocedere non sine magna Ostendanorum iactura coegerit. Cumque probe intelligeret Verius, quanti suorum referret loca extra Oppidum occupata retinere, ut partem eius infirmiorem tutarentur; promouere cceptam a Vandernotio munitionem statuit, ac ternos recepcus adiunxit, quos postea vulgus militari vocabu

lo Pol dros appellauit. Quadratam quoque loricam erigi iussit,

quam quinque Cohortibus custodiendam dedit. Eam vero tamdiu tenuere, donee memorati receptus valide munirentur. In his idoneum militem, ac tormenta locavit: aggeremque, & Oc i 1 cul-

Ostendanorum eruptio repulsi. Franeistus vernix Subsiduini quatuor milliunt introdi est Oilandam. Ingens eius erumptio propultatur . Variae munitisnexuttinia fabricatae.

49쪽

DE BELLO BELGI Co

eultam viam ab omni parte tutiorem reddidit: pro sua in robus bellicu experientia coniectans; aduersus id latus, quod imbecillius erat, praecipuam obsidionis molem Archiducem admoturum . Neque eum sesellit opinio. Albertus quippe animaduersis Hostis operibus, ex ea maxime parte illum iussit inis uadi: tum ut maiores in campo progressus ficere prohibere trium ut illac viam sibi faciliorem ad oppugnandam Oppidum aperiret. Quare Vandem Tio Comiti mandauit, uti suum in locum Alphon si Aualo substituto; cum Germanorum Legione sibi subiecta, & Uallonum manu, ex Bretinensi in Diuae Clarae

munimentum migraretratque ex hoc, procedere latius Hostem, aut nouos receptus fabricari vetaret. Prosectius eis Fridericus Comes, duo statim propugnacula excitauit ex aduerso trium hostilium: eorumque alteri Diuae Mariae, alteri Diui Martini no'men inditum. N g qu a segnior Verius alia quadam parte nouum receptum struere. Quo cognito Archi dux, haud ignarus, quantum sibi . facessere negotii posset, si perduceretur ad exitum illico ad opus disturbandum bis centenos Milites misit Hispanos, atque Italos, Ductore Augustino Mexia , ut duobus ex lateribus locum aggrederentur. Hi summo ardore irrumpentes, per vim maximam receptaculum penetrarunt: quinquaginta ex Hostibus, eorumque Praefectum interficerunt; locique potiti, appellationem illi ab Diua Anna imposuere: quia huic sacra dies a niuersaria recurrebat , quando gesta res luit. Nec multum temporis intersiuxit,cum Ostendani rursus erumpentes ad duo milia. lia , bipartito Catholicos inuaserunt. Ab his tamen strenue pro- pullati, cum iactura multorum e suis, ad tectam viam consu.

gerunt.

Fstinasticus Comes interea, quique sub eo Milites erant ad Clarae munimentum, institutis insistere laboribus non cesi i bant. Iamque absistuto receptu, cui Diuae Mariae nomen secere; & locatis in eo bombardis, magno impetu, nec minore mitium detrimento sulminabant. Pari Gulitate ab his, qui Diui Alberti propugnaculum tenebant, in bellica opera incumbebatur. Prae caeteris vero aggerem iuxta mare construere aggressi

sunt; quo aditum intercluderent Foederatorum nauighs, quae ab eo latere per alueum Ostendam petebant; ac Militem, commeatus, aliaque ad defensionem necessaria importabant, aegrosque, ac saucios exportabant. Id operis in hunc modum fabricaban- ζε, , laetistitis tur. Quoniam arenosum solum silidae structurae patiens non, in et M erat; ramallum ustes, viginti pedes longi, coctis lateribus sarcie'

nisi. Argiae. Fascine

50쪽

LIBER DECIMVS QVARTV s.

bantur a forma vulgo dicti farcimina, seu lucanicae ut eo

pondere irruentibus aquis obsisteretur. Hi valide undique obligati, alius super alium coaceruabantur ; atque ita in aggerc consurgebant, qui, quantum erat opportunum, producebatur. Eiusmodi labori continens luctamen incumbebat a mari: quod horis praecipue, quibus aestus accedebat, tanto impetu in oppositam molem inuehebatur, ut eam asiligeret, ac ibio aequaret; eiusque materiam omnem ade0diujceret, ac dissiparet, ut nulli postmodum usui esse posset. Multum quoque detrimenti structores huius operis ab Oppido patiebantur: unde perpetuo plumbeus , ac serreus imber e mosq uetis, atque bombardis ellusus ingruebat: eoque magna facta operarum iactura. Nihil 5 tamen minus ad destinatum snem perductus est agger: ad cuius caput munimentum erectum; eique tormenta imposita. Quibus omnibus machinamentis tandem effectum, ut ingressus Hostium nauibus ex ea parte praecluderetur. H hac inter ad Ostendanam obsidionem accessere qui venerant ex Milite : Hispani nempe sub Ioanne Braca montio: Itali Ductore Theodoro Comite Triuultio. Aduenit etiamCarolus Longouallius Buquoij Comes cum Legione, cui praeerat, Vallonum:& Florentius Barlaemontius Comes cum septem Germanorum signis. Buquoio, magnae nobilitat s , bellicaeque prudentiae Viro, demandatum imperium Brede nensis stationis 'uae a Vandem bergio, Aua loque, Archi ducis iussu ad Albertinum propugnaculum euocatis, relicta fuerat curae Eustachi, Oigni j Rhetorum Domini,& Vallonum Tribuni. In ea statione multum desudabatur erigendis aggeribus, ac subterraneis vi s ess diendis. Quo in opere multi Catholicorum intercidebant, Hoste sine intermistione ignitis eos globis in se stante. Hostilis quo que agger erat extra oppidi munimenta, qui ab arenarum collibus, siue Dunis, ad Albertinum protentus, veteris oppidi propugnaculo, quod marinum appellabant, terminabatur. AEdificatus hic fuerat ad impetum Crestentis aestus coercendum , nὰ munitionibus in eam partem spectantibus detrimentum indiseret. At Catholici eodem Hostium opere uti constituerunt ii rem suam: eiusque beneficio ad vicinum oppidi propugnacu tum perrepere: ut quod saepe in humanis contingit suis ipsi machinis obsessi perderemur. Hi tamen ubi rem animaὸ uerterunt ; decimo octauo Calendas Septembris , nocturno tempore pluribus locis aggerem perruperunt. Cumque per easdem ferme horas aestu maris intumescente, factos hiatus aquae perlabentes

dilatarent ; ssem omnem Obsessoribus p eciderunt, ex eo late

Militum suppla

mentun tibus.

Aggetis uni es,

tus.

SEARCH

MENU NAVIGATION