Ioannis Veslingii Mindani, ... Opobalsami veteribus cogniti vindiciae

발행: 1644년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

larum specierum elementis perpetuandis, incredibile sit, quantum o estis Prouidentia se d:ffundati Neque enim ut in animantibus fieri prs stabat, se mini tantum producto uim illam genitabilem includere uoluit; sed per ua. rias stirpium partes dispergere. Sunt igitur quae toto caudice, & materie solidiore facilEQbolem extrudant. Hederam uideatis, S reptantia gramina, quaeque florem suum in nodum colligi t uerbenam, quamuis attingere tantum altricem terram obseruentur, per caules suos hinc inde porrectis radicibus, coetum suum augere. Magna pars, a radicibus ipsis,&circum ra. dices stolonem proferunt, stirpium nouellarum principia, quaeque sponte ad iustam parentum magnitudinem excrescunt. Quarundam radices an-naseentibus denuo radiculis multiplicantur, totidemque stetibus distin. guuntur, quodnodulis, ac ueluti spicis extuberant. Ita Narcistorum, Hya. cinthorum , similiumque sormosa progenies-modico coetu, non magno temporis interuallo in centurias, Et myriades abit. Non paucis anni uernantis munificentia gemmulae adnascuntur, novarum stirpium exilia quidem, attamen certa , generique servando sulficientia fundamenta. Suat quibus in spem iobolis extremi proficiunt rami,

' pinninumque putator νHaud dubιtat terra referens mandare cacumen.

In opuntiis siue ficu bus indiei , etiam solium decerptum, solo, solique

commissum, satis ad excitandam pia ita m facit, ut taceam, a Theophraasso proditum eis e , foecundis aliquot lacrymis genitabilis humidi ubertate fluentibus, plantas nonnullas ortum suum debere. Nec suspicienda tamen magis haec in plantis nascendi varietas, quam robur ipsum generatricis, Maduersus temporis & fortuitorum iniurias constantia. oleae dudum exsic. catae lignum radicem trusisse novam a vetustis scriptoribus notatum acciupimus. Ut iam portento simile non sit, quod fide digni retulerunt aucto res, clauam Herculis quae ex oleastro fuit, sobolem protulisse. Romuli liaet stam, quae ex orno mascula erat deprompta , actis iterum radicibus geromen excitasse, scripsit in Romuli vita Plutarchus, ut Ouidici accinente unon iam siccum esset telum ν. sed lenti viminis arbor, Non expectar ins daret admirantium umbras,

Aristoteles iple lectum ligneum terra defossum , germinare' potuisse, nota abnuit :& quidni potuerit, quam diu perseuerantem in lenta materie granitatem humorem, insitumque humori calorem &naturam , externa vim pentilis haud excusserat. I ino corruptas penitus sensuque nostro plane destructas ploras, non de sit tuere protinus laminalam vi mdaepe docuit illarum inopinatae regermina tio. Sonchum prae reliquis herbis familiare suibus alimentum, ex eorum

incrementis per campos sparsis. iterum nasci agricolis in vut. Nequc

aliud

132쪽

aliud opinor est, quod vegetabilis naturae perseuerantiam magis asserat, quam artificium virorum praxi Hermetica celebrium, quo dissoluta rosa rum compage, combustisque cum stirpe ramis, dum elicitum spiritum, &ὶ cineribus collectum salem , humido terreoque elemento perite iungunt, non sine spectantium plausu, eiusdem naturae ac speciei rosas, veluti ex Or

co in lucem reuocauerunt. . caret Phanice seeunda Mundus, ct haud ullum fouit Cunma renatum,

inquit doctissimus satyricus. In animantia id quidem, & hominem cor

ueniat ; non conuenit in plantas, quibus veluti multiplicem nascendi viam sternere voluit coelestis indulgentia; sic internum generationis principium, activum, atque ut cum .Aristotele loquar nupra i iam , causam principem, arctioribus vinculis subiecto fiue materiae alligare placuit. Iam semina ipsa plantarum, quamuis rudia vulgo videantur, & coui tempta naturae opera: propius tamen & aequis ponderibus examinata, ma Tima lunt, atque optima eiusdem opificia, quaeque I heophrasto ceniore, ab eadem nisi viribus omnibus confirmata, produci nequeant. Continent enim semina quae maturitatem adepta, non tantum quae ad plantae nouel Iε constitutionem necessaria lunt; sed etiam eiusdem consti tutae conseruationem. Atque haec ea sunt , qtae Aristoteles , conceptus nominat,

quales in animantium terie, edita volueribus oua. Igitur ut in illis , sic in plantarum seminibus plantς nou systema & fundamentum adest, adeo. pars princeps, Dioscoridi τ ἰγκ νν dicta, id quod cordis rationem obtinet, tum in ea facultas ipsa vegetabilis, non iam potentia, sed

sue actu praesens. Imo nata ante in foecundo semine plantula est, quam conspicimus natam, falsoque terrae partum mistimamus, qui seminis, Cum illa nutricis potius, & obitetricis , quam nomen maternae venerationis hic mereatur. Produxit autem iuxta cum nouelli foetus rudimento, similem eidem humiditatem, siue carnis eam , sive pulpae nomine in seminibus ea

Piamus. Aristoteles αν τοι primum lacteum vocat, & di. sertius Theophrastus τροφοίτη ἀήσυ,ἀπετικτον, nutrimentum principio

congenitum, cuius beneficio conceptum suum sustentat. Idque adeo copiolum floriferis quibusdam bulbis est, ut extra terram non Buere tantum embly ὶem suum queant; sed educare etiam,ssiliisque,& flosculis orna re: sicut in icylla, similibusque vulgo conspicuum est. Vix credibile, scio, videri minutissima tot stirpium semina , & oculorum aciem exilitate sua fugientia , plantulam eontinere, & necessarium eidem tuendae nutri mentum. Cogitandum hie tamen cum Plinio, non minus haec consideratione digna esse, quam turrigeros Elephantium humeros, taurorum valida colla, & truces in sublime iactus, tigrium rapinas leonumque iubas, cum

natura nusquam magis quam in minimis tota fit. Ut inclusa seminibus

plantarum

133쪽

prantarum principia, ab iniuriis fortuimrum de senderet, spectabili ruesum artificio, tot velamentorum sinibus omnia circumdedit. E quibu nonnulla mollia esse placuit, de membrana cuticulaeque leni ambitu mi - .

tia: solidiora quaedam, & lignea duritiae rigentia . Quid spinae porro te

horridum amistum agmen quod non paucis seminum additum obseruamus inuolueris. Non aliud hercules,quam externum servandis iisdem pr*sidium, quibus vel animantium auiditas, vel hominis procacitas, & negligentia damnum inferre poterat. Adiecit natura quibusdam humani vultus effigiem, canum, leonum,& serpentium ora: thecaa aliorum, & --psulas varie contorsit, flexus cochlearum, & labyrinthi gyros imitata . Non aliam arbitror ob causam, quam ut impedimenta quaedam,& remo rasinii ret, quibus vim inferre parantes occuparet .,Ipstruxit quaedam floccis,&laneis papporum veluti plumis, ut tunc maxime de seminum tu tela solicitam eam existimemus, cum id minimε vident discum alas iis addit, qui sex oculis nostris facesiam, & ut cum Marone loquar,

Utique perdurationem & incolumitatem seminum insignem, in plurimis plantarum dudum peritissimi cultores notarunt; iis praecipue quorum Ope- timenta validiora, insitumque stetuli alimentum solidum magis, stipatum que deprehenditur. Nec tamen etiam in languidioribus stirpium semini bus . Per externas iniurias facile expugnabilis vivacitas. Laserpitium spontaneo ortu natum referunt auctores Griciae clarissimi, imbre piceo repente madefacta tellure: eamq; vim per quatuor mille A fricae stadia valui ne confirmat Plinius. Ita pluui is & aquarum inundationibus siluas, ubi prius non erant, surrexisse. Theophrasto credimus. Nec dubium est, utrumque con tigisse, quod corpuscula seminalia. vento imbribusque abrepta, quia insitam facultatem haud perdiderunt, alieno quidem νωd bene praeparato in klo feliciter hospitari potuisse . Degunt in saxis scopulisque marinis androlace, & coralliorum ingens

arietas. Uluunt in mutorqm compage, turriumque altissimarum minis helaine, cymbularia, hederae, ficus; ut iure, & veluti excitatus Seneca scribat, consideremus, quam ingentem vim per occultum agant paruula admodum semina r&quorum exilitas in commissura lapidum vix locum obtineat, in tantum conualescunt, ut ingentia sara distrahant, & monu menta disiciuant ι Nascuntur sub aquis plantae, non temperamenti solum

stigine aquae similes; sed etiam calidae, ut sium, hydropiper, sisymbrium,

dracontium. Florent summo hyemis rigore ellebori nigri, & sub mon tium altissimorum niuibus incolumes persistit, cistorum, ledorum, simi liumque fruticosarum stirpium ingens varietas. Mirati veteres, in fronte serui natam hederam , auctore Theophrasto. Pauculi anni sunt cum ex lapsu defixa, di resicta in humano corpore spina, longo tempore germina L O pro-

134쪽

proferret, asserente rem, & scriptis vulgante Fortunio Licere Philosophoclarissimo.

Confirmat hunc vegetum in plantis vigorem , quod singulari naturarum propensione inuicem suscipiant, & iungant, alienosque foetus non se se ducent ac suos. Inde enim eximium emanat instionum artificium, quo non tantum quq generis, ac speciei communione sibi deuincta sunt; coale,scunt; sed etiam utraque ratione diuersa. Non asperuatur generis discre. pantiam vitis in iuglandem arborem suscepta , rosa in quercum, in ficum ruta, quodque ςtas hqe primum agnouit, persicus in brassicam. Uitalium item munerum participationi non obstare specierum dissimili rudinem o stendit pyri in malum, vitis in oleam, Iasmini in rosam, brassicae infra. pum adoptatio . Quid igitur hεsitemus, Auditores, an seruare natura sirpium queat species quarum principia tanta, inlicitudine tuetur, quaν

rum generationem, tot mediis incitare voluit. . . Q s: . . m ..i ut 1 tu

At inquiunt, si species aliquot plantarum perdict non sunt, 'quod

hoc seculo AEthiopidem herbam non reperimus 3 quae tactu clausa omnia aperiat quae stagna , amnesque siccet: quod Achaemenide caremus quae in aciem hostium coniecta trepidare agmina faciat, & vertere tergar quod Lata cedestituimur quae rerum omnium copia nos bearet,& similibus aliis λ Ego veteribus tantum non tribuo , ut omnia ipsis vel dicta vel seri. pia simplicissimae Veritatis ad normam exacta mihi persuadeam, & herbas illas vel fuisse unquam credam, vel fi fuere, viribus tam portentosas praedi ias fuisse. Ridet has, nee immerito, Plinius, & tanquam stultae opinionis, Magieaeque vanitatis ludicra proscribit. Vbi ista suere, inquit, cum Cimbri, Teutonesque terribili Marte ulularent: cum Lucullus tot reges Mago. rum paucis legionibus sterneret 8 Cur Romani duces, primam sempen in bellis commeatuum habuere caram Caesaruque miles ad Pharsaliam fa men sensit, si abundantia omnis unius herbae felicitate potuit contingere ENonne satius fuit Aemilianum scipitinem Chartaginis porris herba pate

facere, quam machinis per tot annos claustra qtistere. Causam autem hae rum traditionum perite subiungit idem rerum naturae striptor,& mirum ait esset, huc provectam antiquorum credulitatem, saluberrimis initiis Ct tam , si modum humana ingenia novissent. Nune omni in re, ea anim rum conditio est, ut a necessariis orta primum, cuncta pervenerint lad nimium. Galenus, inter veteres res herbariae doctus pariter atque aequus amblter, Andraeam mendacii arguit. Praecipue Pamphilum, quem scriptum de stirpibus tractatum , nugacibus transformationibus,incantamentis, ani ulibusque fabulis implevisse refert : praestigiatorem fuisse, S cui unicum hoc studium erat, ut portentola scribendo vulgus imperitum in sui admj ratio. nem converteret. Neque aliam existi imo causam, quod Rufus Ephesius, Heraclides Tarentinus, Cratqvas,aliique nobilissimu auctores,prodigia illa

135쪽

herbarum planitio praeterierint: neque Aethiopidi aliud attribuat Dioscorides, iam quibus pectoris morbis auxilium afferat, quodque Ischii dolo.

rem mitiget.

De Balsamo tamen perdito quod asserunt, mature fide, rationumque momentis Ostendere conantur. Nam eum in Palaestina duobus tantum re .giis in hortis, magno studio excoleretur, neque ullibi sylvestris extaret pla. ta, regione tota ab Aetio Adriano pessimis exemplis devastata,& incursu Persarum, Turcarumque iterum maximis cladibus attrita, hixta cum hor. tis plantas pariter Balsami deletas fuisse necessarium arbitrantur. Conti. gisse idem Aegypto, cum Tomumbeium ultimum huius provinciae regem Selim imperator Turcarum insigni facinore tolleret. Confirmarunt haec eadem, inter viros scriptis celebriores, Hieronymus Cardanus, ab Augerio regis Hispaniarum legato sic persuasus: tum Nicolaus Manardes,mercium Indicarum cognitione clarus. At neque haec tanti roboris sunt, ut balsami cς plantae speciem Ererum fiatura sublatam evincant. Nam quis rei herbariae optime peritus, vallem Palaesting, cuius longitudo triginta, latitudo quindecim milliaribus terminatur, data huic rei singulari opera, sic periae. stigauit, ut nullam in eo Balsami stirpem superstitem cerib constitutum ha . huerit . Atque ut largiamur hoc publicae fame, deesse nunc Palaestinae tam nobile germen; minimh tamen concedemus, eandem suisse patriam Balsa. mi tellurem. Cum enim auctore Theophrasto, Sylvestrem ii Fus plantam nullam aluerit ; sed duobus tantum, ut dui, regii sparadisis, singulari cura,& assiduis irrigationibus educaverit, in Inifestum evadit, non indigenam, sed peregrinam stirpem fuisse, cui servandae tantum laboris struitique i m. pendendum erat . Expressiit autem natalem Balsami terram Iolephus, an . tiquitatum Iudaicarum scriptor diligentissiimus, cum Balsamum Salomo ni , sapientissimodyna si ς a Regina Sabaeorum dono datum commemoret. Erant autem Sabaei inter Arabis felicis populos, cum auri metallis, tutu orata sylvarum fertilitate ditissimi . Nacta itaque Palaestina tam eximiam plantam ea Arabia, in cuius nou maritimis tantum , ut a Strabone

proditum est, sed etiam mediterraneis locis, di circa Badruniam oppidum, in montibus coisibusque seliciter surgit. Translatum e Palaestina Balia. inum in Aegyptum creditur Cleopatre libidine. Seculis deinde sequenti. bus per Callisam,& proreges,quotiescundi; in horto Mata hariς custodu negligentia pessum iuit, ex Arabia propinqua frequenter repetitu suis Ie, cuin incolis abunde notum est,tum Illustrissimis viris cognitum, qui pro Serenis, sima Republica Veneta consulari munere in Aegypto perfuncti, & quot quot subditoruna eius iam a tot annis Ca hirum inhabitarunt. Apud quos iam illi degenti, odorati balsami fructus, & ramuli, fragrantesque eximia suauitate lacrymς multoties conspectς. Has vero genuinum illud antiquo irum opobalia inum esse, tam plantet genetricis habitus, quam liquoris sub. stanota,

136쪽

nantia, qualitates, & facultates penitissimh convincunt. Carda dudum se opposuit Iulius Caesar Maliger, Manardi Carolus Clusius, ille ingenio at

que eruditione princeps; hic in stirpium rariorum cognitione summus . Senserunt idem mecum Petrus Beslonius, Andraeas insalpinus, Honorius Bellus, Ioannes Costaus, atque ex antecesibribus meis, Melchior Guilan .dinus, Iac. Antonius Corausius, Prosper Alpinus, Adrianus i gelius, Imannes Preuotius, viri ad famam ,&nominis immortalitatem nati. Mit. tamus igitur, humanissimi Auditores, de perditis plantarum speciebus, vanam pariter atque ingratam opinionem , de perennare eas coelesti hen: ficio cum mundo arbitremur, quam diu perennat mundus, quarum ad D. nae Valetudinis emolumentum, ea nobis varietas diuinillis suppetit, ut non tam quaerendi, quam seligendi dissicultate laboremus . . t i l . b

SEARCH

MENU NAVIGATION