Ioannis Veslingii Mindani, ... Opobalsami veteribus cogniti vindiciae

발행: 1644년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

VENENATIS EMOLUMENTUM.

AEpe animos hominum anceps turbavit iudicium, temere ac fortuitoi impetu contextus hic universi colverit, an provido aliquo rerum parente, & eustode. Saepe, inquit Claudianus, - mihi dubiam traxit sententia mentem, cur rent superi terras, an nullus inesset Eesor, σ incerto fuerant mortalia casu. Equidem dubitandi causa alia aliis fui . ulud plurimis rectae rationis cla, trum extorsit, quod plantae hae, quas summum Deorum munus intelligi Plinius contendit,& ex quibus vel praecipua . vel prima homini alimentη sunt, tot pravis, noxiis, imo lathiseris permistas deprehendamus, ut mi nima colligendi , maxima vero seligendi secernendique cura nos exerceat Aprovidentia si haec procederent, adeoque summo S aeterno bono, quid ns bona forent singula, & communem ad utilitatem providδ. directa. Nunc homo per tot noxias herbas frequenti periculo involuitur, abripitur, nobilissimus creatorum, & cujus causa praeclaram hane mundi natqram parasese Deum credimus: dum para ingenti viscerum incendio vitae nectar absorbet, pars earum penetrabili frigore flammulam eiusdem extinguit; pars caeco infesta veneno spiritum anhelantis elidit. Neque cavere eas latia potest humana sagacitas, etiam cum cauet. Latet sub laetissimo virore vi rus et nec foliis solum; sed etiam floribus venustae plantae, saepius sub blando vere suo, hyemem mortiferum occultant sub amabili specie, crudele toxicum velant. Atque utinam per Aconis tantum agrum noxia illa Acontra spargerentur, jam abundat omnis regio, interque nitentia culta, ut Maro loquitur, lInfelix solium, flerilis dominantur oena. Mihi vero proposi tum non est, Auditores, Numinis aeterni causam agere, non apud vos, quibus solidae pietatis, & religionis tua adfulsit clarissima. Hoc mihi benevolentia vestra indulserit, ut ostendam , nec malas etae ex sese, qiae noxiae homini sunt plantas, nec eidem omnino inutiles. Nam providentia divina universiim hoc administrari , supervacuum est multis ostendere. Ecquis enim adeo contra senuam omnem obbrutuit, conqua vocem ipsius naturae obsurduit, cui ambiguum videatur, hunc tam ceditum siderum discursum, & inoffensain clarissurorum luminum veloci

intem, ab araernae prouideque mentis imperio procedere: terrarum inmas pondus

122쪽

pondus, sine artifieis m a idi immo tym pen&re , coelique e rea se propera nistis fugam spectare; cum ne illa quidem , quae coctusa videatur , de incerta, pluuias dico, nubesque, & elisorum fulminum iactus, S incendia ruptis

montium vertieibiis inrisa, tremores labantis soli, Salia quae tumultuosa rerum pars circa terras movet, quamvis subita sint, absque ratione comtingant, sed causas luas habeant, quamvis mira effectuum varietate, certissimas. NDIlius rei tam liquida , tam Obvia veritas, quam a Dem essem, chinam hanc universi , ab eo seriem hanc causarum naturalium conserva. ri. Hic vero cum n n sum mum solum nando hi num ipse sit; sed bonorum Omnitim fons, caput, auctor. Origine utique bona fuerint, ista ipsa, qtis damnosa nobis interno usu , quaeque venenata Iunt. A Deo autem tantum abest , ut malum aliquod sit, quantum ut malus ipse fit. Beneficus tantum,

S salutaris est , qui laedere aeque spernit ac laedi, di cui una luminaque potentia est , prodelle. Itaque etiam prisci, illi , cum superum illud Numen

mente conciperent, recte a juvando Iouem diaeret . Errat quinuis Deum aestuare ira censet, & haec quae noxia nobis sunt, tanquam tela spargere, sui minante manu excussa : quoniam ira , vindicta, ultio, humanae fragi litatis argumenta iunt, & nata ex imbecillitate, cadunt tantum in imbecillos. Optim ε ,eneca ,&veru Christiano sensu. Diis caulam benefaciendi esse naturam : falli hominem, si quis putet cos nocere velle, aut posse. nec accipere illas iniuriam nec facere. Subiungit idem, primum Deorum cultum este, eosdem credere, deinde illis majestatem suain reddere, red. de re bonitatem, sine qua naajestas nulla est. Sciendum illos esse, qui mun. do praesident, qui universa ve luti sua temperant, qui generis humani tute ilam gerunt, curiosos etiam singulorum. Hos vero nec dare mala, nee halbere. Vt mihi quidem minus peccassectun Lucretio videantur antiqui il

quam qui sceleni malorumque aucti res somniabant. t i i to

Origine itaque bonae sunt, quaecunque damnum & perniciem homini

asserunt plantae: addo bonas elle etiam fine , qui ab Optima illo rerum parente, non nisi optimus constitui test. Is vero , quamvis apud Deumeertissimus fidi; ignotior tamen nobis est, id remotior,.quam ut intellectua humani vestigium firmite una premat. illud confidenter asseverenti quan doquide in ille opifex rerum sapienter Gannia condidit, de disposuit; ita condidit, ut singula certo pondere,augmento, numeroque definiret, nec mmdum eum , generi cuique excedere, aut minuere fas erat, sine inclinatione omnium aut ruina. Igitur quemadmodum in Musico concentu, voces a

munem revocantur ncordiam, di harmuniamia, Sic in mirabili hoc re.

123쪽

eum syssemate, dum hmids arida, gelidi stilammea, velocibus pistra , di recta obliquis amico laedere sociavat: duin non Iemperata solum consti. et Ust; sed qualitatum etiam excesIuincitata, acria, horrida frigore, calo refervida, ut ex omnigenorum corpora concursu productum hoc universi 'monumentum ,rerum Omnium collecta persectio, perfectaque collectio si' ret. , iden ornatum suum , S mundum aetati habebat mundus, si distincta corporum naturalium varietate. &vicissitudine. Solem illii Pulcherrimum fatemur . sed gratiorem eum facit roriflua nox, & veluti Palla tenebrarum abdueta terris . Aestatem ainoenissimam agnoscimus , eam tamen magis nobis commenda t praecedens hyems,

Quae si quis abesse mundo uelit, reuera sensum , gaudiumque intimum ab . esse utilat, si ve caloris, sive lucis: Ne in hac ipsa quidem serra , una nos aeriim faeies delectat; sofi plana videre capimur ,& montes, valles & ru. Pes, culta & arenas, sylvas & prata e semperque fastidium & satietas comites sunt paritatis. Itaque S in hoc florido plantarum tantu,non eadem mo,

, teria distinguant, & amara,nee si neualetudinis, de vitae discrimine usuris uda, nui cautius adhibeantur: meritoque interpriscos philolaphos Empedoeles,rennn naturalium praecipuas potestates Φ --τε έροι γ', amicitiam pariter ac discordiam constituerit: ut frustra quis, ne dicam impie, metalam prouidentiam culpet, quod plantas produxerit, quae robur Pieriumnost rurum soluunt, cum eas uniuersi huius tum persectio, tum pQ ἐchpirudo postulaneriti. At clarior omnium finiselucescit, si propius singu- ω, vi uius examinemus. ι Certissimum enim est, plantis humini noxiis, animantia alia suauiter uesci. Sturnos, & Capras cicuta pinguescere scruhit Lucretios . Sum hyo amo pascuntur, coturnices elleboro, totque inivratis, Ae montibus degentes bestiae colchico, ranunculis, similibusque, Nohis infestis nutriuntur . . Horum igitur animantium conseruationi si in. uigilare debuit rerum auctor , etiam alimenta suppeditare debuit eorum

naturae conuenientia. e

At maligne eum homine, cinouercae magis, quam matris affectu egi sede cibi iciunt naturam, quod herbiςdamnum S exitium asserentibus, pae oras quibus induuntur peti as haud detraxerit, laruas non appolaerit hominem absterrentes; aut loquendi saltem facultatem non indiderit, ut quales essent, eidem expromerent, ut in fabulixolim ouebat. ripides . Fateor habui sse hominem de quo conquereretur. si mentis consilirique in Pem produxisset diuinus Conditor . Nune rationem ipsi comitem dedit, qua necinatus homini ἡ nec melius quisquam concedi potuit. Quid enim

aliud ea est , quam radi primit illius S purissimi ignis atque ud de Deo loqua nua ipis stoici antiqui ,πυρ ει - , amisi uia uia

124쪽

certa progrediens . Ratione itaque prieeunte, sentuumque ministerio, Q. pores plantarum, S odores scrutamur, indices temperamentorum fideli Lsmos: reconditas item, & sentuum lagacita tein fugientes proprietate', variis cautisque experimentis deprehendimus. Atque Nec quidem, pera. spera illa,& nocentia salutaribus permista, ad diligentiorem selectionem& cultum magis excitatur. Optime Seneca, iacet, inquit, sine aduertatio v irtus. Tunc apparet quantum valeat, polleatque, cum quanta sit, ta quid possit, patientia ostendit. Nee de plantarum noxiarum a salutaribus selectione aliter sentiendum , excitari magis ingenium quo plus difficultatum.

Inalorumque obiicitur, vincere item aduerta pleraquet,&noxia xertere inhumanae valetudinis emolumentum. Atque ut concedamus plurimas esse

ex obuiis herbis in lalubres a vix tamen ullae sunt, quae summa priscorum diligentia non vertorii ad aliquem desideratum ulum .- Plinius ut modis

omnibus utilitatem rerum conditarum asserat, naturam nostri miserta in venena instituisse, credendum elle scribit, ne in taedio vitae, vel dira fames lenta inor te consumeret , ne lacerum corpus abrupta dispergerent, ne in

aquarum profundo sepulis pabulat serpi: adeoque naturam genui ita cuius facillimo haustu, illibatocorpore , nuso labore, sitientibus similes,

toto cinni anguine extingueremuri . Haec .vero tam incauta dinii intentia, non patrocinium naturae parat; iud aliena potius crimina eidem impingit. Nuspiam enim compertum est, eam operum suorum interitum intendere, quibus tam vehemens sit conseruandi Pinaci& perennandi de. sdelium indidit. Quanto iustior eiusdem auctoris querela, non naturam, sed hominem ibuenisse venena: cauere & sugere satis animantibus esse,qi Uzlicet arbore acuant, limentque dentium suorum sicas, atque ad nocendum sese praeparare conspiciantur; nullum tamen eorum tela rua vene No tingere. Hominem ,&sagittas ungere ,& ferro nocentius aliquid dare. Hominem, & flumina inficere, & rerum naturae elementa . Ipsum

uoque, sine quo spiritum non ducit aerem, in perniciem vertere: hunc ilum alieno pugnare veneno, neque abominati spiritus praemium nouisse aliud, quam odisse omnia. At recta ratio, adeoque rectum judicium M sensus, non abusum rerum naturalium nobis inculcat; sed usum genuinum. Quemadmodum igitur inter simplicia corpora ex igne, aqua, terra, si quidem rectE indigentiae nostrae aptentur, maximum homini redundat emolumentum, di versa vi Q, si praud, S immodeste adhibeatur,praesens acquiritur nocumentum,&damnum. Sic etiam res habet in corporibus, quae ex elementis conflata, Composita nuncupamus. Atque inter metalla quidem notissima sunt, Sti-bium ,&Hydrargyrum seu argentum vivum, quorum alterum vim infert naturae maximam, humoresque cum spiritu, sursum, prorsu P, violent

di periculose compellit: alterum aduersissimum natiuo animantium calo-

125쪽

ri, non immerito Plinio dictum est rerum omnium venenum . Ex utroque tamen, quam emeacia quamque salutaria medicamenta, & tantum non panaceas nobis suppeditat salutaris Iatrice l cum legitimo Stibii usu,febres diuturnae, melancholiae, maniae, similesque grauissimi a stus, felicissimi

superentur: argento vivo ab impura Venere contracta lues. tot'ue externae eorporis foeditates essicaciter profligantur. Similia de plantis venena. tis cogitanda sunt, e quibus ut pauca saltem, eaque notiora attingam, illa

quae ut cum Ouidio loquar

Plinius venenorum omnium Ocyssima scribit, exque spuma Cerberi ipsius

nata: comperta sunt antiquis Scorpionum ictibus aduersari: innoxieque homini exhiberi, si inuenerint, quae in homine perimante ut mirum sit, eritialia per se venena pugna inter se colluctari, S utrumque in homine de uinci, ut homo supersit. Torpent Scorpiones aconiti taces , stupentque Pallentes, & superari se confitentur. Oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrimἡ, prodiderunt maiores, aperta professione, malum quidem nullum esse sine coniugio aliquo boni. Ranunculi, & quotcunque at iis ab igneo seruore,& exulcerandi facultate flammularum nomen impositum est , si contusa rosareo infundantur oleo, medicamentum praebent, partibus conuulsis, & paralysi torpentibus utilissimum. In malignis , pestilentibusque febribus admotae flammulae seu ranunculi, iisdem

locis quibus anthraces, aut bubones sese protulerunt, attracto intra vesicu. Iam diro veneno, plurimis salutem attulerunt. Febres quartanas, si carpo manuum ante parotysmum admoueantur, frequenter sustulerunt. Sicc ta ranunculi radix puluerem exhibet, qui attracto spiritu raptus intra nares, excitato pituitae profluuio, eapitis grauissimum dolorem, Hemicra. niam dicium, imminuit, imb tollit. Vertiei capitis admoto ex contusis ranunculis emplastro acres oculorum defluxiones intereipiuntur : eodem

emplastro coxarum articulo imposito, vix aliis praesidiis expugnabiles I. schiatici dolores, attractis e profundo acribus exerementis, sublati tandem fuerunt. Ut taceam vires, quas delendis scabris unguibus, stigmatis,&verrucis, iisdem tribuit Dioscorides. Ita Capsicum Indorum, quod ferui dissimo semine inflammatis faucibus, breui lethale diserimen accelerari is ui tamen opera decenter praeparatum, & condimentum suppeditat cibo rum, piperis vice gratissimum , & medicamentum in frigidis affectibus quam plurimis certi si mum. Nam per os assumpto siccati seminis puluere, anhelandi grauior dissicultas, stomaehi eruditates, excitata flatibus coer Citis intestinorum tormina, renum calculi , tum diuturnae uteri Obstructio 1 es, exoptato successu profligatae fuerunt. Et iam exterius corpori admon aptanta, similem cum ranunculis operam praestitit o

126쪽

Iam eontrarium illud venenorum agmen , 6t cuius non eatorem; sed ninxium frigus extimescimus. Mandragora, hyoscyamus, solanum, S in famis Socratica morte Cicuta , atque ex papauere siluestri collinum optum, quae non subleuandis mortalium miteriis commoda attulerunt. Equidem Mandragorae radicibus vino incoctis iamdudum veteres usi in

diuturnis vigiliis, doloribusque mitigandis conciliando praecipuE som.

- ,quotiescunque aliquid gangraena corruptis membris,

Ense rescindendum est, nepars sincera trabatur.

Hyoscyami semine per os exhibito, vir praesta alius remedium inuentum fuit, in pertinaci sanguinis, per uterum, e pulmonibus, & naribus proflu. uior folia ipsa contula doloribus partium externarum mitigandis ac a mandatissima sunt. Pollent iisdem viribus solanum, de Cicuta . Solani ra dix vim obtinet sopori seram, luccus oculorum hebetudinem corrigit: tamen vehementer citatis urinis, tum calculosis, tum hydropicis auxilium affert euidentissimum. Cicutae succus ulcera quae serpunt, ignesque sacris illitu compescit: idem spissatus, multi in medendo usus est, misceturque collyriis, quae doloris leuandi gratia temperantur. Quid Opium tandem cuius malignum frigus adeo reformidamus summum profecto medicamentum, ac uer E diuina manus, si rite praeparetur, dextre item adhibea,tur. Somnum commendat Tragoedus, appellatq; laborum domitorem, animi requiem, partem humanae vitae nobiliorem; ut pote qui foueat, te

niatque fessos,&P iuidum lecti enud humanum , ' , cogit longam discere mortem.

Idem rectius huic praestantissimo remedio tribuamus, quod verum legitiamumque Nepenthes est , in quo oblivio curarum & dolorum: quod saepe fugientem cum humoribus t piritum reuocat , saepe fato ipsi mora aliquam blandε nectit. Addo vix superesId ex Demitiosis plantis, cuius antida tum experientia non detexerit, coelesti utique beneficio, quamuis D. mani operis inuentio fit. Nostrum fuerit , humanissimi Auditores, in hac amoena plantarum variaque serie, potentiam Numinis & honi insem gratis animis agnoscere, quae salutaria sunt, valetudini conseruandae impen dere : quae noxia prudenter seligere, a tque in usum etiam si non inte--.

te externum, amictae sinitatis vindicare .

127쪽

DE NATURAE PROVIDEN ΤΙΑ

in conservandis plantis.

Vod antiquulis in Deorum operibus earpendis ausus luit

Monuis, idem hac tempestate conantur iniqui rerum na- urae censores, qui clim alia nobis obvia, tum praeci γε plantas, utilia eiusdem, atque amoena pariter munera ,

tam a taediis censent, ut pro levi, imo vili ipsis sit, quicquid seruandis illis extolendi'; laboris, & curae impenditur. Quid enim plantis

magis caducum, inquiunt, & ab aeternotu consortio magis remotum 8 quas non singulas tantum perire natura voluit ; sed tollere eti avi, atque ipsarum abolere species. Vbi enim La tace, desideratissima omnium plantae quam Hinius scribit Persarum imperatores nationum exterarum legatis dedisse, ut quocunque venissem, rerum desiderarum copia perseuerentur. Vbi Ae, thiopis herba, veteribus expetita, quae in aquas coniecta, amnes & stagnasceabat, stiloque contactu ruptis portarum claustris, aditum homini ad abdita cum ha patefaciebat. Baharas a Iosepho auctore grauissimo scriptis prodita planta, vix nomen amplius, famamque retinet, quae per nocturnas tenebras lumine corusca proprio, manibus tamen insectantium se veloci motu subtrahebat, maris tempestates sedabat, & possessorem suum ad hu4manae felicitatis culmen prouehebat. Balsamum uni terrarum Palaestinae concessum ,& ipsum mortalium commodis ademptum est, nobili ssima stit. pium, & lacryme suae virtute pretioque nulli secunda. Saeviisse in eam Iu.daeos tanquam in uitam suam, refert Plinius, contra desendentibus Roma.nis, diuque dimicatum pro frutice fuisse: hodie ambitiose in Hierichuntis ivalle quaeritur, nec invenitur .l Atque ut penitius nobis persuadeant, deleri posse fragilium plantarum species, ipsum obiiciunt uniuers huius contex tum, quem periturum totum asserunt, quia minuitur, & perire videtur per partes. Τerram nos intueri iubent , quam immobilem, di quod vi sua tit Uestam appellarunt veteres, illic spiritu intra penetralia coercito concuti, di intremiscere, alibi subita maris innundatione minui, aut absorberi. Ne particulas tantum in hanc labem trahi terrarum ; sed magnas pariter insulas cum oppidis, & viris. Oceanum, ingentem & arcanam mundi partem,

non habere quo consistat, quotiescunque Incubuere mari, totumque is sedim ui Mna Eurusquὸ , Vsus ἰ ruunt, creberque procritui Africus , O vastos νι luam ad littora fluctus . Atque ut ea non stat; vacillare tamen videri quotidie um aquarum accensu, O recessu, nunc lambit aut abradit litiora, nunc eadem deseri t ε verem

N α dixisse

128쪽

dixisse Aristotelem, αδ τοH τἀναιν . Hi, neque Tanaia Perpetuo fluxisse, neque Nilum . Aerem terris finitimum mutari in dies,&in ventos abire, densari nubilo, dissipari iterum frangique turbinibus,&fulminum ictu . Nec persuaderi sibi patiuntur a philosopho, coelum illud extra mutationis & senectutis discrimen positum. Sol enim, inquiunt, si.

derum princeps, non raro deficit, laborat, tabescitque Luna, amicum te. nebrarum, quantumvis debile remedium . Stellas ipsas cadere, & labi, utcunque id excusare,& vel a re conetur mentis humanae coniectura. Si dera hoc seculo exorta esse, quorum incrementum, & decrementum peritissimis viris clare observatum, docuisse mortales, in coelo quoque oriri aliquid posIe, atque aboriri. Quae omnia eo tendunt, ut obtineant, cum interitum mutationemque non effugiant eximia illa eorpora, & sensu quidem homi. nis aeterna; quanto in hoc dispendio magis versatur caducum illud her. bularum genus, nulla specie, nulloque ordine satis firmum. Hanc tamen sententiam si a vero alienam, si praeclaris ingeniis indignam paucis osten. dero, humanitati vestrae,& beneuolae attentioni Auditores acceptum re

feram aBtque ut i nde exordiar, perire systema hoc rerum, minuique per partes, rectar rationi absurdum, & fide sensuum penitus destitutiim est. Nam siquid horum unquam certo contigisset, aut principiorum vitio factum, aut αδε αικία. sive impotentia caulae . haec omnia conservantis. Non vitio prin. cipii ex quo, & per quod mundus & varietas haec partium eius exsurgit. Materia cnim veluti non generatur; ita non corrumpitur, commune C r. Porum naturalium subiectum, expers contrarietatis, adeoque propria conditione mutationibus haud obnoxia . Forma perfectio est materiae, & ab ea tanquam bonum & divinum quid expetita, si nobilis hospitii incola lae. rit , perleverat: si pro domicilio carcerem nacta, solutis quibus impeditur vinculis, in libertatem suam se vindicat, alia locum eius vicesque subeunte Boetius -- genitum nil emoritur, inquit,

sed transpositum ultro, curoque s , . Formam priorem alterat.

Non patitur quicquam causae efficientis desinti mundus, utpote qui non fortuitum ac tumultuarium opus; sed supremum illum custodem omnium, atque auctorem Deum habet, quem pie Aristoteles το ῶτον κι--. D. αδε

movens, unicum, aeternum, immobile, penitus immutabile. Quod sine Principio principium, abique fine finis, cui praeteritum non abit, haud subit futurum: cuius velle potentia, cui opus voluntas. Ab eo itaque si rebus humanis , το mara τε ζῆν, & esse, & vivere, neminem arbitror in tam spissa ea

ligine versari, qui non clare perspiciat, sub tam provida mente, sub tam be,

129쪽

. ad rem sedarum . . I o r

higno,igIlIque eonditore, ornatum hunc rerum ineolumem stare posse,&quamdiu visum ipsi fuerit perennare . optimε libri de mundo aureus serI-ptor, Phidiam resert statuarium, Minervς clypeo imaginem suam expressisse, latente quidem oculo artificio; solertia tamen tanta, ut eximere &delere eam nemo posset, nisi totum penitbs simulacrum distatueret. Ita pa. rentem illum rerum, indidisse singulis indelebilem sui characterem, μὴ προτα τω, complexum universorum concentum pari'

teracialutem. Non delatat eum, de distinet tantae molis aut magnitudo, aut ambitus: ἄπον sine labore enim ullo ,& fatigatione sic movet, inquit philosophus. Spargit aeterna illa lux quaqua versu in suos radios, & uno eodemque ictu sinus omnes & abyssos penetrat, coeli, terrae, maris. Nec praeest sollim cunctis a se conditis; sed interest, imo inest. Iam suae, divinae gloriae templum dicam; an theatrum, quid ni verε ille Sa

Pientiae humanae promus, αγηρ τον, ἀνια σιωτον ν ἀπαθὲς , senectutis, mu .

rationis, Spassionis expers pronunciaverit Hoc veluti generatum non est , ita corniptionis discrimen haud ineurrit: cui sicut nihil unquam partium accessit; ita temporum decursu nihil decessit. Quod illo dentque motu citatur, qui terminorum oppositione carens,duravit ab omni oeuo in meussus, & si Deo liberrimo motori placitum est, durabit in omne aeuum. Deficit, fateor, Sol, non sibi tamen, non egio ; sed nobis, quos radiorum, di aetheriae lucis interceptio, horrore protinus ac tenebris involuit. Labo rare videtur Luna, & tabescere; sed homini tantum, qui salutari eiusdem influxu privatus, serio laborat, & contabescit. Cadunt sub c lo, & labuntur, non stellae, quibus & locus suus, & magnitudo salva semper existix; sed diffusi per aerem pingues halitus, mutuati luminis splendore stellas aemulantes. Observarunt astronomi rara quaedam mundi spectacula, siderum que novorum increme. ita, & decrementa; non tamen aspectus Edistantissimo, vel ortus, vel interitus ullum praebet argumentum. Non magis quam navigia, quae portum ex alto aecedentia paulatim maiora conspicimus 3 decedentia vero minora, quantumvis nihil vel addatur adventu, vel di sceDiu subtrahatur. Furor est, in angustum compellere eqlestia,& limitem ponere sideribus quorum semitas nunquam pressimus . Aerem illum quod

nubes gulit, venti reciproci aperiunt, nimbi vehementes rumpunt,grandines praecipites verberant; id vero nullo cum detrimento eius coniunctum

est, cui simplicitas, serenitasque sua reddi non potest , nisi heterogeneis quibus oneratur, sortiter subinia excussis,&deiectis depuretur. Agitant Oceanum prae ii antes venti, si ab ipla lisbuertunt fundo ualidae procellae, nullo tamen illius uel minimo damno. Quin potius motu isto reciprocante quo littora sua lambit, incolumitatem partium tuetur, quam torpida quies ipsi denegatura. Concutit terra m coerci tus occultis anfractibus spiritus, & saepe avellit: nec mirum tamen ullum est, pondera fulcimentis languidisiit innixa

130쪽

mauibrare, ferrique deorsum,&, ea specubus magnis eoneatra, Iuratis Drnicibus derepente eone idere, quoniam naturali motu sic ducuntur. Absorpsit a&bi intulas mare, alibi rursum euomuit. Eadeinque necessitas,quq

' - Italia Siculum Iat in abscidit,

Pharum continenti Aegypti adiunxit . Ouae cursum hie perennibus fluuiis interceperunt eausae, alibi aperuere iterum, uiamque strauere constat citaque mundo & praecipuis eius partibus inuiolata iuuentus . constat etiam caducis his, & mollibus plantis spetierum tuarum integritas, quicquid misnetur , r. - aut innumerabilis annorum Ieries, aut fuga temporis . . Veri Tme philosophus, ta τυς φύσω τ c λτ νύ π ρχειν μαλλον, oportet, imquit, in naturalibus id quod melius est, magis exi stere. Praestabilius autemst esse, quam non esse, & semper esse, quam aliquando: clim prius horum assequi natura nequeat in iis, quorum perfectio cor oris φωρι vερόν, siue simplicitatem excludebat, si spectentur singula ἔ consequitur tamen , Obti. netque perennitate specierum. Modum ipsum diserth ac diuinh expresse

δε ri i toteles, quem pauca uulgus arbitratur agnouisse de rebus diuinis, o εώ πλέρωσε τo eλον ἱ--ιησας τι- -σιν , Impleuit, inquit, uniueris sum Deus, perpetuam, continuamue essiciens generationem. Cecinit e dem, utcunque pluribus Poeta uetus, . x Ipsa venG, inquri, atque mentem permeante spiritu , . 'Iutus occultis gubernat procrca rix νιribus, Perque caeιιm, perque terras . perque pomum subditam,

. Pervium fui tenorem semiuato tramite i: . ...... I. ' Imbuit, tu itque mundum nosse nascendi vias u . i. i '' .

Quid igitur est, quod desit plantist quo Finus. insita generandi facultate

species suas familiasque propagent. Circumagitur etiamnum irrequieto ambitu coelum. Fertur intra suos tropicos Sol, teinporum v ices, annumque semper renascentem ex usu vegetabilium temperans .. Excipit ea gremio sito tellus, non hodie minus, quam olim benigna, mitis, indulgens,& indi. gentiae mortalium semper ancilla. Generat adhuc Coa sta, ait Plinius,quq sponte sendit, tot sapores, odores, succos, optimaque fide ab agricolis creditum sibi scimus soluit. Nec deficiunt itidem educandis tempestiui imbres, arumque leues animae, reptique ν ore Atque ut certius e gnostat iri nihil a mille aliquot adnis stirpium indoli, &uigori quicquani decessisse, exhibent eundent temperamenti modum, eas demque agendi uires siue lecundae Valetudini mortalium conseruandae,siue

aduersae redintegrandae operam aliquam conferant. : . Mu. . la:

ii Et de remotis tantum loquor plantarum c usi r eum inr proximis singil. . larum Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION