장음표시 사용
1쪽
MAGNIFICO ATQvE CONSULTISSIMO DOMINO -
I. V. D. AC PANDECTARUM IN ACADEMIA
PΛTRIA PROF. PVBL. CvRIAE PROVINCIALIS SCABINATVS
IURIDICAE FACULTATIS ASSESSORI EMERITO
PATROΝO SUO OMNI PIETATIS CULTU
VERBI DIVINI PRAECO Ni ECCLESIAE IN
AGNATO SUO NULLIS LIMITIBUS CIRCUMSCRIPTA
SACRAM ESSE CUPIT M. IMMANvEL VVEBERus
2쪽
PRO RECTOR ACADEMIAE MAGNIFICE
SIGILLATIM HOSPITES, POPULARES
uod magnis arduisque rerum muta sonibus sunctis proprium sere atque perpetuum est,
ut non repentino atque inexpectato euentu caecas hominum mentes percellant, sed ii multo ante, quam contingunt,
praesignificentur, id in iis etiam animaduertimus, quae diuiniori, quem DEVS immortalis a ceteram talium. turba segregauit, coetui accidere con-
3쪽
sueuerunt. Nunquam illum uel prospera, uel aduersia, fata, non praemonitum, oppresserunt, utramque Brtem vox coelestis, eorum, quae sp randa essent, quae metuenda, praenuntia semper
Praecessit. Sane, si quam rem magnam DEVS susceptam exequitur, ipsa illa praesens innumerabitubus sese prodit argumentis, atque in mortalium oculos incurrit. Eadem quando gesta est, haud-9uaquam obliuione deletur, sed eiusmodi uestigia imprimit sui, quae & sera posteritas, nisi caecutire siua sponte uelit, nullo negotio agnoscat. Ipse igitur concentus ille rerum, quo omnia mire coniungit Sapientissimus rerum Arbiter, postulat, ut, quae tot tantisque se produnt indiciis, si assuit, uel affuerint, etiam ante, quamas. 4 Dt,.q93 dam sui parte ad notitiam nostram perseransuri Hinc saepe fit, ut pii uiri, ad signa temporum a
nimum aduertentes, euentura aliquando, in coetu
recte de DEo rebusque diuinis sentientium, stlonginquo perinde praeuideant atque alii prast, sentia cernere solent. pauci sane mortalium muel pertingunt, uel aspirare audent, plerique, satis officio se suo secisse, arbitrantur, s ante oculos positarum, earumque maximam partem ad huius utae commoda spectantium, rerum cogitationi
4쪽
DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAP. s
totos se immergant. Verum, sicut isti supinae negligentiae suae poenas dare grauissimas coguntur, ita illi prouidae suae de suturis rebus solicitudinis uberrimos capiunt fructus. Maximam certe prudentia haec utilitatem maioribus nostris attulit, cum DEVS religionem sanctissimam, superstitionibus foedissimis inquinatam, instaurare ac pristiano reddere nitori, Diui MARTINI LUTHERI, viri iupra omnes laudes positi, opera, aggrederetur. Haec tanta res non inopinato prorsus euenit, sed, spe atque expectatione ante praecepta, ingenti eos pertudit uoluptate, ac summopere adueritatem, quae, tenebras eluctata, in lucem denique prodibat, agnoscendam amplectendamque excitavit. Neque enim frustra illi, aut sine ratione, captauerant Omnia, aut signa, quae nulla essent,
superstitiosa quadam sibi finxerant credulitate. Arduum illud opus erat, & maximi ad rem Christianam momenti, expetitum uotis multorum,
tentatum saepe, sed pro desperato habitum, diuinis ab Heroe illo auspiciis susceptum, & ad finem feliciter perductum, triste initio & plurimis circunseptum molestiis, sed euentu saluberrimum& fructu. Quando igitur plurima, neque natura sua tam dissicilia, neque tam mira euentu & prina 3 spera,
5쪽
spera, suis ominibus ac praesagiis non destituuntur, nemo dubitauerit, quin sacrorum instauratio, quam, post DEUM, LvTHEllo nostro, eiusque postea sociis, debemus, multis antea signis, quam perficerentur, sese planissime ostenderit ac manifestarit. Eius generis, ut alia infinita silentio praetcrmittam, est mirum illud somnium FRIDERICLSeptemviri, quem grata posteritas SAPIENTIS
cognomine consecrauit, somnium, inquam,auod eodem anno, quo L UT HERUS nundinas peccatorum uenales oppugnauit, ac nocte cum primis, diem omnium Diuorum Praecedente, postquam
ad cultum iis praestandum se comparasset solicite, eaque mente obdormiuisset, sese illi obtulisse sertur. Visius nempe est sibi uidere Sapientissimus
Princeps monachum, petentem, ut potestas ei concederetur ianuae templi, quo arx Vittembergensis ornatur, non nulla inscribendi, qua data, extemplo ille uerbis, quae animo conceperat, i nuam oppleuit. Cuius illa suerint argumenti, uel non cognouit optimus princeps, uel, sciscitanti bus nullis, enarrare est oblitus. Duo uero cum
primis in scriptura illa non fatis se demirari potuisse, memorauit, primo, quod literis illa tantae magnitudinis constiterit, ut uerba Vittembergae
6쪽
DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAP. et
scribentis in urbe haud parum inde dissita, Meld-nlato nempe, licuerit perspicere, deinde, quod
monachus, calamo inusitatae magnitudinis ac sommae usus, literas exarare sit uisus. Eum enim, literas efformantem Vittembergae, inde Romam usque pertigisse, ac, per Leonis cuiusdam transeuntem aures, tam grauiter Pontificis Romani commouisse tiaram, ut nutare & casium minari videretur. Adduntur huic narrationi quaedam alia 3FRIDERICUM accurrisse, ut tiaram lapsui subduceret, duabus item uicibuS eum, eX perrectum, ad idem postea somnium redisse, quae, &alia, si qua sunt, loco suo merito relinquuntur. Fieri enim potest, ut ueris, uel, quo Ornatiora redderentur, & maiorem apud audientes sibi gratiam parerent, uel, quod relatorum ab aliis non meminissent distincte, minus uera quaedam adiicerentur. Enimuero haec ipse susipicio, quantumuis justa &aequis rerum existimatoribus non improbanda prorsus, fidem rei haudquaquam derogat omnem, merito inter antecessiones uerioris, prout instaurata est, religionis, meo quidem iudicio, reserendae. Id quod ipsium ego, si Vestra, AUDITORES, pace, liceat, secularibus hisce sacris, quae, anno hoc uertente, pio & grato animo peragenda nobis sunt,
7쪽
quantum per ingenii facultatem potero, non nihil susus ostendere conabor. Quod dum sace-
re animus est, nolim uideri, fabulis lepidis ac sim-uibus somniis nimium tribuere, quando, quid de his rebus sentiendum sit, nescire nemini prosecto licet. Neque uero insuper ignoro, quam grauis- senis ceteroqui rationum ponderibus innitatur sanctissima religio, speroque adeo , intempestiuum mihi studium somnia & narratiunculas ince tas, quasi standum his in causa nostra cadensum-ue esset, defendendi facile ab nemine exprobratum iri. Minime autem omnium existimandum, Propterea me pro huius ueritate somnii propugnare, quod credam, non aliunde certiora sep- petere argumenta, quibus euincatur, diuinitus LVTHERUM euocatum excitatumque suisse, ut tyrannidis, quod coetus credentium iam diu tulerat aegerrime, iugum denique excutereturi
Longe ego aliter sentio, & largior facile, aliis
nobis armis, alio certaminis genere, ad rem aggre diendum esse, si manus sint cum aduersariis, de impulsu diuino, conserendae. Commouit me unice primo ueritatis amor, cuius specimen in re, quae Proxime ad religionem nostram pertiuet, monum quoddam edere, malam in partem corda tiorum
8쪽
DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAR o
tiorum interpretabitur nemo. Neque tacendum mihi putaui, his temporibus, quibus homines, sapientiae inanis gloriola turgidi, dum reprehensionem superstitiosarum & credularum nimis mentium deuitant, culpam temeritatis ac praui nouarum rerum studii temere contrahunt, atque, omnia, quae uetustas uel tantillum obscurauit, recte in dubium ab se vocari posse, arbitrantur, quem ad modum de istis inserius plura dicemus. Rem ipsam si consideremus paulo attentius, Pa
tebit, somnium istud F RID E R ICI ad aniles fabulas relegari, sine summa iniquitate, haud posse, sed fidem potius eam, quam illae sibi deposcunt
res gestae, de quibus dubitat nemo, promrceri. Neque enim illud rumore tantum incerto nititur, qui per tot annorum decursus ad nostra uLque tempora permanarit, tametsi ne ille quidem prorsium reiiciendus homini prudenti uidetur. Aniles quidem fabellae omnes admittendae non sunt, quas fraudulenti homines, ut incautis imponerent, eXcogitarunt, uel, quas creduli animi, inanes Captando umbras, finxerunt , si quis tamen
rumor primo nihil absurdi complectatur, deinde
9쪽
per longum temporis interuallum a nemine interripellarus perstiterit, nemo eum in re contemnet Prorsus, aut, rem, de qua percrebuit, negandam Potius, quam affrmandam, putabit. At uero,
non rumore incerto illud, quod FRlDERICUM somniasse, serunt, sed testimoniis, cuiusmodi in simili negotio locus esse solet, firmiter innititur,
quae recitare in praesenti, minus consultum su rit & ab ipsa dicendi consuetudine alienum. Sa- . tis nobis est, ipsos aduersarios ea agnoscere, tametsi, caeco quodam innovandi omnia studio ducti, labefactare haec atque infringere, multiS uariisque modis, conantur. Largior utique, nihFRlDERICUM ipsum, neque Lutherum, ne que alios antiquiores, qui uel Lutheri, uel religionis, a Luthero repurgatae, historiam condiderunt, illud somnium literis mandasse, ultro e ram concedo, poetas antiquiores, qui testimonium ei perhibeant, reperiri nullos. Neque enim
silentium eorum tam nocet causae nostrae, quam
manifeste prodest. Nam, cum fingendi licentiam sibi iure quodam sito arrogent, iusta, si illi rem referrent, esset suspicandi causa, iis ipsis fabulam
10쪽
DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAP. ii
hanc deberi, quem ad modum uiri docti ostenderunt, ex hoc fonte plures, de Pontificibus Romanis, narratiunculas uanas incertasque dimanasse. Non igitur aegre poetarum testimonio caremus atque aliorum similium, quorum in historia fides a prudentioribus merito penditur parui, at testimonium alii dicunt, quorum permagni ponderis apud homines cordatos non esse non potest a toritas, Matthias Hoeus & Ioannes Olearius, Theologi summi & de coetu diuiniori optime Promeriti, quos. id temere arripuisse, nemo, sibi Persuaderi, credo, patietur. Taceo Antonium Musam, Rochliciensem integerrimum praesulem,
qui ab ipso Georgio Spalatino id didicisse ac lit
ris consignasse sertur. Atque isti quidem num ro sane non ita multi sunt, quam sorte postulauerint, qui, ne nimis multa credant, temerario qu dam austu, in suspicionem iniquissimam nihil non adducunt proque dubiis uenditant & incertis. At uero recordabuntur boni illi uiri, non numero, sed prudentia, sed bona fide, testium, ueritatem rerum gestarum esse metiendam. Non nu merandi sunt, sed explorandi, fidemne merean- . b a tur,