Canones Congregationum generalium Societatis Iesu. Cum aliis nonnullis ad praxim pertinentibus

발행: 1606년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

CANONES SECUNDAE

quotidianas,illas simpliciter, ac plane a moreDei petere. Ad donationes vero quascunque,siue legata,simpliciter etia,&pl

ne possimus tantu nostras necessitates explicare:definitionem tamen eius deuoti ni relinquamus, a quo petim' has eleemosynas, ac proponere tantum illi possimus, ut ad orationem, S alia media accurrat,

quibus possit de donatione,vel legato consti tuere iuxta id,quod ipsi Dominus inspi, rauerit,&ratio recta suaserit.

D. r. 1; Non sit arcula in nostris Ecclesiis M.e., ad eleemosynas accipiendas pro aliis, cum pro nobis omnino necesse sit eam poni noposse; ut non rem tantum euitemus,quae

nobis prohibita est, sed rei illius omnem

speciem. D. La. 2 Iuxta Constitutiones, & Decreta Ci prieteritae Congregationis, & habitara- ,' 'y. ζ'S tione finis, quem ipse Constitutiones in-9.ζε, . tCndunt, pos it P positus Generalis can . se tum Missae, & Vesperarum in huc,vel illum locum inducere,prout in Domino expedire iudicauerit. Vbi autem inductus es ilet,si inutilis ad finem nostri instituti, &proximorum Udificationem videretur, vel deessent,qui bene id munus praeitare posissent,committitur Praeposito Generali, ut eum valeat reuocar ac prohibere,si ita vi

42쪽

CONGR. GENER.

D. εἰ

sum ei fuerit. as Omnia,quae speciem habent secularis negociationis, in colendis videlicet agris, vedendis in foro fructibus, & similibus, intelligantur prohibita esse nostris. 26 Lites forenses,pro rebus praesertim temporalibus,fugiant nostri omnes: & id curent Prouinciales efficere. Ac primum compromissione rem adnitantur coponere. Quod si nulla rone id possint assequi, tamen non intendat quisquam e nostris litem huiusmodi,nec omnino litem aliqua absque consensu Praepositi Generalis, aut eius,cui expresse suas vices ad hanc rem ille commiserit. Nostris autem si lis inte- datur,curent Prouinciales primum,vel a parte, Vel a Iudice peti, vel id consequi per Principem,ut prius consuli possit Goneralis Harpositus,quam liti respondere cogantur Nam fieri poterit, ut Generalis Praepositus iubeat cedere nostros liti, &potius detrimentum temporale pati,qua litibus operam dare , etiam pro re alioqui debita. 17 Curabit Pater Generalis, ut qui sunt e nostris concionaturi publice, qui etiam confessiones audituri, ij sint ad ea munera obeunda sufficienter instructi phoc enim ad eius administrationem at

43쪽

. - CANONES SECUNDA

net. Retineatur tamen priuilegium a sede Apostolica cocessum, vinoitri possint concionari, etiam si non sint ad ordines

promoti .

D. 3. 28 Quaeda sunt in ratione scribedi,quq an. tr in Declarationibus primi capitis octauae ς0ng ψ partis cotinetur; quq modo bene obseruari no possistat,unde remediu per aliqua immutationem Constitutionum in ea parte ad hibendum est. Rectores, &Praepoliti locales scribant singulis hebdomadis ad sua Prouincialem in Europa, iuxta Constitutiones . In India vero, & Brasilia, ut sitis Prouincialibus visum fuerit commodum,& opportunum. Missi aute ad fructificandum in agro Domini,scribant ad eu, que designauerit ille,a quo miisi i unt, singulis hebdomadis,uel quoties ipsis fuerit praescriptu: & illis quid e rescribant sui Superiores semel in mese, iuxta Costitutiones; his vero respodebitur,quoties iudicaueritis, qui illos misit. Prouinciales omnium prouinciarum Europae scribant ordinarie adPatrem Generalem semel quolibet

mense. Rectores autem,& Pr positi locales tertio quoque mense. Ita tame haec accipiantur,ut extraordinarie positiatiscribere,quoties necessitas urgebit. Ρrouinciales

vero Indiae, de Brasiliae scribant Praeposito

44쪽

CONGR. GENER

Generali,quando se obtulerit nauigationis commoditas. Rectores autem,& Prae

positi locales ex Indiis semel, ex Brasilia vero bis in anno, si se obtulerit occasio. P positus Generalis ad Prouinciales scribat iecundo quoque mense, ad Rectores vero, & ΡWpositos locales texto quoque mense; nisi aliqua necessitas prius ad respondendum suadeat. Reliqua,quae sp ctant ad res,de quibus scribendum est,&ad modum, & ad quale anni tempuS amnuas litteras scribere debeant,hoc totum Patri nostro Generali relinquitur , ut ipse prosita prudentia statuat,quid facto opus sit. Rectores Collegiorum,& rispositi l

cales Catalogum Patrum,& Fratrum cinficiant;& informationem communem,s

mel in anno ordinarie & ad suos Prouinciales mittant, qui illos ad Praepositu Generalem mittent. Materia vero,& modus conscribendi hos catologos , a Parte nin1tro Generali prς scribatur. 29 Nullum tempus certu Cogregatimni generali cogendae priscribatur:sed tertio quoque anno veniant simul ex omnibus Prouincijs Procuratores, qui professi quatuor votorum, & viri maxime idonei sint, a Congregatione Prouinciali electi,

habeant iussuffragii, simul cum Assi

stem

45쪽

stentibus, & ipso Patre Generali,qui duo

suffragia habebit;ad decernendum an cogi debeat Congregatio generalis, nec ne. D. sα. 3o.Prouinciarum inititutio, iuxta prioan I co ris Congregationis decretum, Praeposito Generali relinquatur: qui tamen non nisi iii e ho re diligenter considerata,& cum Assistem gr. d. 9. tibus communicata, Prouincias institu re ad commune Societatis bonum debeat. Dir. et 3r Antiqui Assistentes quorum Osfi p.r.e., i. in I. clum usque ad noui Generalis electionem sa cog x x, durat in Congregatione Generali inter

. pό Pmuui a les habeant locum , secundum Corigdi ordinem, & tempus suae professionis, adgen.5.6 suam sententiam dicendam noui vero, si in ipsa Congregatione iam sint, maneant' in suis locis, pro eius Congregationis tempore,in qua electi sunt; statim tamen sua potestate, & munere fungi incipiant in ijs, quae iuxta Constitutiones eis legitime coueniunt circa Patrem Pr positum. Nam quod ad Congregationem ipsam . . attinet,nihilsi,nisi suum suifragium,ut ceteri habent. D. is. 32 sua legitima potestas ad mutatim ci Enes personarum,constare debet PKposito p.C5st

Generali,cui Constitutiones eam tribuuta c. siue ab uno in alium locum eiusdem Pro- α 9. uinciae,siue diuersa mutari conueniat; &etiam

46쪽

etiam Prouincialibus intra suas nouincias,iuxta Constitutiones: curandia tamen est per Superiorum prudentiam,vi non sine causa alicuius momenti,nec cum detri.' mento eorum,a quibus aliqui remouetur, tales mutationes fiant.

D.s . 33 Vt triennium designatum est ri uincialibus, quo ossicium gerant suum, Ut habetur tertio capite nonae partis Constia tutionum non videtur similiter agendum in Rectoribus, nec addendum praeterea

ad Constitutiones, quae de hoc nihil de

cernunt .

D. ios. 3 Superintendentis ossicium, vel nomen usurpandum non est in Societate,nis ubi pro arbitrio Patris Generalis neceς sitas,vel magnitudo Collegii utrunque postulauerit; nec enim nomen tantum retianendum est.

D. M. 3s Commissarii ad visitandas nouim

cias tertio,vel quarto quoq. anno, vel qua-do ΡWposito Generali,& cum qua au ritaten iurisdictione videbitur,mittatur. Alii,qui continuu, & quasi ordinanu omcium habeant in Prouinciis remotis, non C , 3 3- constituantur,iuxta Decretum primae Cogregationis: sed cum necessitas,vel utilitas magni momenti hoc ossicium iudicio Prepositi Generalis requiret pro re nata, pos- sint

47쪽

,3 CANONES SECUNDAE

sint huiusmodiCommissarii ab eo institui:

qui,cum satisfactum fuerit causae,propter quam instituti fuerint pro eiusdem Generalis arbitrio, eodem officio defungantur.' 36 Pater Generalis erit Ρraepositus Dor P. q. e. CLis. mus Romanae,& habebit alios ossiciales , 6.f. s. Cogr. quorum opera utatur ad gubernationem particularem eiusdem Domus. D q;. 37 Assistentes ossicio sibi a Congregatio P. s. e. C -δ7- ne generali commisso incumbant, iuxta 6. s. io. φῖς Constitutiones;nec aliis occupentur minuesteriis,quibus a suo ossicio avocentur, vel impediantur.

1 - 38 Nec Principibus, nec Dominis aliis ci Ei

secularibus,aut Ecclesiasticis assignari de- io. p. bet aliquis ex nostris religiosis, qui aulas constita eorum sequatur,& in eis habitet,vt Com L I. fessarii,aut Theologi, aut alio quouis munere fungatur nisi forte ad perbreue tempus Vnius,vel duorum mensium.

48쪽

pORMULA ACCEPTANDO-

rum Collegiorum Data a Reuerendo Patre nos Iro La M. Generali Praeposito Societatis Iesis, is qua sit mentio Canone sexto fecunda Congregationis

Generans.

tonsideratis operibus, & inb nisteriis, quibus ad Dei gloriam , & animarum profectum Societas nostra occupatur; & considerata etiam obligatione caritatis , qua ex instituto tenemur in illis perseuerar ;re prius pnemeditata, & cum Patribus Assistentibus ad consultationem adducta,&Domino commendata, Visum est mihi,ut in Collegiis,quq deincepsDiuina Maiestas fundare dignabitur , nouae a nobis obligotiones non admittantur. Sed qui diuino insinctu,& Dei obsequi quod Deo praestatur in Societate, ac utilitate, qua Dei gratia proximi iuuantur, commotus, Collegium aliquod fundare voluerit, pure, &libere abique conditione veI modo,donationem faciat dotationis,quamDominoDeo nomo offerre vult. Societas vero non eae

noua Circa

49쪽

so FORMULA

noua obligatione, sed ex illa sua antiqua tquam ut diximus habet, curet, ut secun dum numerum eorum , qui ex tali funda tione sustentari poterunt, in tali CollegionumeruS operariorum constituatur, qui

quidem in illo iuxta nostrum institutum te exerceant in vinea Domini: de cuius diuina bonitate speramus, si Christiana hac simplicitate,quae ipsi inniti tur,progrediamur,Societatem perleveraturam puriore nec desituram illud praestare, ad quod secundum suam vocationem obligatur, Fundatoris etiam intentio ita implebitur: simulque tollentur hinc inde causis inqui tudinis,quae ex humanis cautionibus oriri possunt,& solent quq quantumuis caute,& circunspecte transigantur,nihilominus semper ab humana astutia labefactari possunt,ut ipsa experientia ostendit quae tam in aliis Religionibus, quam in multis nostrae Societatis locis,nos docet,pr dictum modum fundationis,partibus omnibus bene cedere ad diuinum obsequium, & cinmune bonum,quod optatur. Σ In Collegio, ubi tres ponuntur ria ceptores litterarum humaniorum, qua

tus etiam esse debet, qui illis substitui possi,& tres Sacerdotes, in quibus unus Rocior sit, reliqui duo utilitati serviant an,

50쪽

ACCEPT. COLLEG. 3I

marum. Ubi vero tales septem operarii, sunt, conuenit totidem saltem ibi Schol res alere, ut illud perpetuum opus esses, queat, succedentibus his in Sacerdotum , ω Praeceptorum locum, ubi aut morte, aut ςgritudine,aut aliis de causis non pol sent officio suo fungi. Eit etiam praeter hos necessarius Minister unus, cum COMdiutoribus quinque,videlicet Ianitore, Sa' crista, Coquo, Emptore, & quodam alio , qui eos in omnibus adiuuet. Minimum itaque Collegium viginti con stabit ex nostris,ultra quos prouidendum erit, Unde Corrector,qui de Societate non sit, alatur,

ad eos castigandos pueros, qui Scholas frequentabunt, prout illi ab ipsis Praecept ribus praescribatur. , a Si Collegium quinque Praeceptores

habeat ad humanas litteras, Latinas,Graecas,& Rhetoricam profitendum,substitutos alios duos babeat necesse est: necnon uatuor,quinqueve sacerdotes, ut praeterlos tres Praeceptores supradictos, eorum unus lectionem Casuum conscientiae possit profiteri ,1 ut Sacerdotes illius regionis, qui parum erunt in iis versati, hac in pamte,quq eis est necessaria,iuuari possint, quo

ipsi melius officium suum faciant ad Diuinam gloriam. Ubi vero tales undecim,aut

SEARCH

MENU NAVIGATION