장음표시 사용
31쪽
comprobaverimus, quod Anatomicus dilige tissimus, non multo abhinc tempore studi rum ratione socius, & benevolentia conjunctissimus mihi, nunc vero Regiae Ticinensis Aceademiae Professor Petrus Moscatus proti Iit , dum edocuit ca uteri cavitatem nerveatunica, subtilioreque cuticula interius hum, da vestiri. Sed de interna hac uteri memia brana haud plura: in ejus autem examine prolixiores fuisse nos cognoscimus , quam ni Lectorum patientiae consuleremus , λrte vero non satis diximus ad quaestionem omnem subducendam. omnino autem attentionem, ac diis ligentiam nostram ea in re exposcere visus fuit Astrucus, cum edoceat interiorem inter uteri membranam , di musculosam , tum venosas appendiculas, tum lactea vasa serpere, ae distribui . . XVIII. Modo ulterius progrediamur , atque ad
secundam matricis membranam, quam musculosam Astrucus appellat, cujusque descriptionem illam tradit, quam superius adn lavi transitum faciamus . Notaverat jam Palfinius interiorem uteri substantiam minus tuto membranae nomine insigniri r M tradiderat eamdem firmam esse, compressam, em Iasticam, atque suis temporibus non satis bene exploratam , ut propterea certi aliquid vix consequi posset. Fasius jam fuerat Malpighiusce post accurarem uteri examen, ambiguam ejus substantiam manere. Profecto longe fi
32쪽
gusaris est matricis contexrus neque mirari subit, si Galenus sa , ubi primum uterum ob oculos habuit, hymnos Jovi cantaverit, quod
adeo mirabilia assequeretur . Etsi vero Ego numquam neque cum Lieulaudio amrmaverim uteri fibras carneas non esse l sed membranosas, neque dederim Malpighio musculosum c nihil in humano utero reperiri, Neque cum Renhaco conjecerim demonstratu impossibilem esse carnearum so fibrarum in utero praesentiam , etsi multo minus in Boerhaavit opinionem descenderim , ut crediderim easdem fibras , quae in tantam amplitudinem distentae, propriamque contracti- litatem ita servantes, ut priorem se contra hant ad parvitatem est non musculari potentia, sed communi quadam Elastica vi actionem exercere suam e plura enim muscularum fibrarum ad uterum pertinentium testimonia habuimus , tum nostras per observationes adhibito microscopio , tum nostra per experimenta admoto stimulo, actioneque i ritabilitatis excitata, ut vel etiam in cane, cujus uterus ad dexterum cornu schirrosam quasi indolem reserebat , obedientiam tammen ad stimulos non recusaverit ipsum prope tumorem , tum demum per Calda ni f
33쪽
experimenta, perque Pastae taὶ observationes,
non tamen inde cum Astruco convenerim
de musculosa uteri tunica, facileque ipso Jene tyo dederim astructa nam B musculosae tunicae descriptionem , non satis indicare com ponentium fibrarum directi em . Qui enim satis habet dexteritatis , ut diversas species cognoscat, quas diverso macerationis gradu cellularis assequitur membrana , si post macerationem paulo diuturniorem uterum ex ploraverit, tantum ob oculos habebit, non - modo ut explicatae, dilatataeque jam cellularis praesentiam ob oculos habeat , sed ut Veteres plerosque , & Recentiores aliquos excuset ι qui uteri substantiam spongiosam dixerunt, utve modum sibi conficiat ad Blasii non e vulgarem observationem intellia gendam. Revera autem, & uteri functionibus aptissimum erat, & plurimum cum alia rum partium convenientia ordinatum, ut ad insignem vasorum copiam propria in sede firmandam, atque coercendam , praesertim ubi summam protenduntur in dilatationem , cellularis ipsa presto esset. Deinde, qui uterum vel graviditatis tempore inspexerit, vel seliciorem post injectionem consideraverit , quOL, quantaque vasa ob oculos non habebit Tanta profecto , ut Boerhaavius Q aD
34쪽
serere non dubitaverit, uterum eontextum esse vasorum sanguiserorum. Si ergo & cellularis, & vasa tantam habent partem in ipsius uteri compositione , quomodo illud dederim Astruco, ut musculosam dixerim ut ri substantiam , & musculari fieri membrana crediderim p Dabo ad musculos sanguifera vasa accedere , per eosque serpere , sed tani ta adesse copia, quanta ad uterum veniunt, tali per matricem societate , ordineque drustribui, quo musculos pereptant, nulla um quam injectio manifestavit. Dabo in musculorum fabrica plurimum adesse .cellularis fised modus ipse, quo haec musculis adiungitur, ut complexus inde omnis musculi nomine veniat, adeo differt a ratione , quia cellularis in utero distribuitur , ut vel hoc uno Astruci sententia possit infirmari. XX. Quis enim est Anatomicorum , qui ignoret arterias ad uterum venientes, perquo ipsum distributas tum pro visceris mole la esse justo majores, tum sociis venis, dc mul-ao ampliores existere M & magis dilatabiles,& debilioribus tunicis vestitas, ut propterea Venae ipsae, & robustiores sint , & angusti res, & ad profluentium liquorum actionem superandam aptiores Quis, qui non comper tum habeat uteri venas ipsis carere valvuntis ni vero venas inter, & arteria S
35쪽
uteri discrimina notata ad sanguifera muscualorum vasa poterit traducere 3 An non enim haec ipsa amplitudinis , numerique ration sequuntur ilIam extensionis, quam inusculi habent An non arteriae, sa) venaeque in musculis ea carent disparitate , quam longe in utero manifestant λ Video equidem recensitas superius disserentias circa arteriosa , venosaque matricis vasa non satis Astruco esse G acceptas , sed qui intringhamii e experiamenta cognoverit intelliget quantum a veritate recesserit Astrucus. XXI. Porro autem ad ipsam celluIarem pertranseundo , notum est quamlibet minimam muscularem fibram, quae oculo assequi potest cellulari esse vestitam fdJ . Notum est ex pluribus minimis fibris minores componi la- , certos, qui & ipsi cellulari obvolvuntur se . Notum est ex minoribus hisce lacertis maj res confici, ut ex hisce omnis tandem coalescat musculus , quem continuo cellularis, ipsa sequitur , tenuviore pinguedine referta non fibras tantum, sed lacertos singulos, Dmnesque investiens, atque integrum musculum cooperiens f . Qui per ipsas anatomi
36쪽
eas administrationes simile aliquid de uterina fabrica assequi poterit, is libere affirmet
matricis substantiam esse musculorum . Vereor autem, id ipsum neminem sere exple
XXII. Praestat' modo, quantum Observationibus hac in re profecerimus nostris, declarare . Muliebrem uterum macerationi commis mus Enacum vesticae urinariae musculosa tunica , vel cnm musculo alio quocumque ex amplioriabus . Id constanti omnino ordine eventum
fuit , ut citius longe intumesceret matricis substantia, quam parte, musculosae r intume -scentia vero peracta , DNeeliuiosa labricti nudo oculo in utero conspici poterat, ita smiIe nihil , vel ipsa taetoscopia in muscu- lolo apparatu fignificaveruntd ulterius tandem maceratione producta ad musculosarum pasitum superficiem cellulosi aliquid evolveba-- tur : interius vero examinando, vix quidquam intueri poterat, praeter liquamen quodam , . In quo cellularis:illa commutata fuerat, quae musculares fibras, & Iacertos investit , atque invicem connectit, quod quidem inditis
est cellularem illam, quae ad muscularem substantiam traducitur, longe esse tenuvio rem, ut propterea macerationis vim diutiusi serre non possit: atque himc est, ut ad eel- , lularem illam ob oculos advocandam S quae minores pertinet ad lacertos, non stulto/ sit post macerationis initia tardandum . XXIII. Haec non eo consilio profero, ut nullas esse in utero musculares fibras coniiciam E- imo vero, cum earum alias transversas vid ,rim, alias longitudinales, alias, etsi nolia
37쪽
multas circularis ordinis, easque tum nudo oculo , tum microscopio , tum coctione habuerim constanter manifestas , earum nun- quam ego denegaverim existentiam . Sed Milud est ea esse in opinione , qtiae muscula . res fibras in utero admittit, aliud cum Astr lico assirmare musculosam esse uteri substa tiam, eamque in musculosam tunicam compingi . Atqui nonne musculares fibrae ad matricem venientes longe plures sunt, quam ut mera adjuncta possint considerMi 8 Dabo facile musculares fibras numeri i esse non inferioris. Ergo ne, quod vasa multa ad ut
rum veniunt, meris vasis uterum constar declaratur λ IXXIV. Locus monere videtur, ut quid in dn bus puerperarum uteris observare nobis contigit de Ruischiam musculo , breviter trada mus . Nemini est ignorum Celeberrimum Rui hium in puerperae utero ad fundum adeo frequentes , copiosasque orbiculares caseia cieas fibras ca) conspexisse , ut eas ipsas musculi nomine insigniverit , ut icone cM Tem . sentaverit, sueritque arbitratus earum fies rum actione, placentam ab utero solvi, a que excuti. Fautores habuit Ruischius pluria
mos , qtios longum esset recenseret cum a tem musculus a Raischio descriptus quorum, dam observationibus non satis esset probatus, i cum fiequens placentae adhaeso non ad sun-
38쪽
dum, sed ad alias uteri partes, eius neque
usum illustrarer, neque necessia tem cons maret, controversia inter Anatomicos orta
fuit, & omnium primus contra Ruischium Heisterus 'pronunciavit , quem plures post modum sequuti fuerunt , ut vel Noorto ν-thius asserat b id sibi in puerperarum ute ro contigisse, quod mus lares fibrae per totam matricem tenues, exiguique roboris hac illac, plus, minus disseminatae Occurrerent, non autem fundo essent peculiares , ac propriae, quodque eo loco, cui placenta haes rat non satis, omni admota oculorum acie, fuerint conspicuae . Non vero est silentio praetereundum Ruischium semel tantum eumdem musculum observasse , atque etiamsi tribus suorum operum in locis to ejus mentionem faciat , ad eamdem tamen puerperam se
, monem semper convertit: notandum est ex
Sehreiberi relatione cd compertum esse, vel spim Rnischium in ultimis aetatis suae temporibus,parum ei musculo tribuisse. Sed ne videamur' Ruischiani inventi historiam, potius, quam nostras eamdem in rem perseis qui observationes, de postremis hisce jam
XXV. Itaque in utero ejus puerperae , quae post' secundarum expulsionem occubuerat , mu-- sculares fibrae ad uteri landum nihilo cono sertiores visae fuerunt, qa-- 4n ipso corpo-D 1 re ab Compend. Anaismic. not. I. M l. c. pag. IO6. eb In operib. citat. 3 .
39쪽
28 re matricis r nihil circularium fibrarum illae observare potuimus , ut omnino videre . tur omnes ad longitudinales pertinere, neque . , plus profecimus in alterius puerperae matri-
. ce , in qua post injectionein separata place in , non diversam speciem praetulit, fundus, quam in altero utero: hinc mirum longe mihi visum fuit, assinitatem tantam positam fuisse a Jentyo a inter musculares fibras urinariae vessicae, & gravidi uteri . Atque si
cum Uelibrechto Observationes nostrae convenerunt relate ad Ruischianum musculum , minus postea potuimus nostros ob oculos advocare insignem illum musculosarum fibrarum circularem stratum, quem Neu brechius M ad utrumque uteri latus circa tubarum
oscula collocatum describit . At interroget fortasse aliquis, quid illud tandem fuit, quod Rui schio, aliisque tantum imposuit, ut nausculosas circulares fibras ad uteri sendum adeo copiosas inspieere judicaverint p Α Β erhaavio qui recedit i vix poterit tradere responsionem . Simplices O lacunae iungosae sanguine plenae quamdiu uterus distenditur , inquit Iple , iis Viris imposuerunt e monet
deinde tortuosum vas, aut similium vasorum congeriem fibram reser re muscularem . Remia plurimum illustravit Albinus dum edocuit lasse in illa uteri parte, cui placenta adjungi-etar tortuosas arterias, quae inflato aere Per m - . i jores
40쪽
2siores grandescunt, atque ampliantur 9 . Tomtuosas hujusmodi arterias in una ex nostris puerperis per injectionem observavimus , in
altera adacto aere excitavimus . Sanguine
plenae si nostros venissent ob oculos , quam non facile, per illum potissimum parallelum ordinem , quem tenent ad musculares fibras potuissent revocari Imo vero post injecti nem conspectae , quam non tortuoso illo, multiplicique incessu, fibras Riiischianis iconiabus indicatas valent significare 3 Neque sortasse quidquam aliud ob oculos habebat Seianacus G , quando vorticales illas fibras, cim culares , in se ipsas redeuntes, ad uteri sundum describebat.
NXVI. Haec dicta sint satis de fibris ipsius uteri : pergamus ad reliqua, quae nec muli a Testant , atque animadversione , observationeque dignissima sunt, quoniam ab iis ipsis principia deducit Astrucus ad opinionem sibi
propriam contexendam . Intelligit quisque ad venosas appendiculas, lacteaque ad vasa sermonem meum properare. Locus, ad quem proxime pertinere hujus generis vasa judit vit, Non plurimum ejus observationes com mendat . Quid enim sentiendum de iis canalibus, qui tuam dicantur habere sedem imter membranas illas , quarum existentiara ex una parte nulla manifestat observatio , ' ex altera ratiocinium ipsum infirmat 3 Dic ficile nobis propterea debebat esse , imo ve