Monita et praecepta medica. Auctore Richardo Mead, colleg. medic. lond. et edinb. socio ..

발행: 1755년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

roo EE HYDROPE. etiam a plebeiis sciscitarenxur s quid au. curationem utile esset I) - - . Inusitarum sortasse videbitur , imo Sc periculosum , remedia , qu e ad somnum apta sunt, in hoc morbo adhibere . At illa' tamen interdum eum usum praestant, ut etiam urinam moventibus accentenda sint . Ubi enim magnus dolor premit , profusionem ejus haud raro incitant; non ob aliam ut opinor, causam , quam quod fibras ductuum renalium relaxent, quas cru tus semper constringit . Hujusce rei fidem faciet memorabilis , quam traditurus sum, narratio Vir quidam robustus, sobrius & tem perantis limus , annorum circiter quadra

gin a, hydrope ascite simul & tyr ni

te laborabat . . Originem morbo dederat illso , ab ictu violento ante sex fere septimanas , in dextro hypochondrio lacta . Indies ventris tumor augebatur , cum dolore gravissimo , siti intenta , urina aα- modum pauca , eaque crassa & rubra Adhibita sunt cuni a me ipso, tum . an alio medico experientissimo , remedia quaecunque ad urinam movendam utilia ;

122쪽

DE HYDROPE. IOIpo Venetus , salia lixiυia , bal amum Gi- Dadense , nitrum , Sc similia; at incassum

Omnia. A catharticis valentioribus in pejus ruebat malum. Paracentesiis imperata

est , sed renitebantur mici . Cum doloriam esset intolerabilis , nec ulla spes de

vita affulgeret; ut εχ αλ saltem consequeretiar, de anodynis cogitare coepi. Haustulum 'igitur cubitum ituro dabam bibendum , qui habebat aq. mentb. pip rixissi unc. i. cinnam. simpl. uncs.spir. dr. ii. rinci . Theb, gutt. xxxx. I im tartari dr. f. 1 r. ex alth. dr. i. M. Ab illo insperatum levamen sensit; somnus , qui diu desecerat , obrepsiti; profluente per vices ea urinae copia ,'. ut illa nocte librae mini mu' duae redderentur . Hinc animus mire confirmatus est . Cumque aeger , durante ἀναλγησία, tum per Vesicam , tum per alvum , onus quod gravabat deponi ; .vi autem anodyni finita , continuo redire , experiretur : iussus est eundem haustum octava quaque hora repetere, donec brevi ' bis die stimpsisse satis esset . Quum

autem ab assiduo hujus usu minueretur appetitus, infusionis amarae chalybeatae cochlearia aliquot semel vel bis quotidie 'bibebat; nondum neglecto, si sorte do

123쪽

1oa D A Η D R O P E. lor ingrueret divini pharmaci soporiferi usu . Haec ita prosecerunt, ut devoratis demum bis die pitulis aliquot . ex pid. σHrac. portione una , corricis Peruviani portionibus duabus, cum terebint. Chra consectis G herfecta restitueretur sanitas. Operae pretium erit historiam quandam legere , quam narrat celeberrimus

Willisius, huic nostrae plane similem I).

Sed & expendi merentur, quae ad hanc rem pertinentia protulit eruditissimus Sponius sa). Quem enim' ille viginti venae sectionibus sanatum hydropem vidis pariter ac iste quem retulimus, ex nimio partium internarum ventris calore & inflammatione ortum habuisse , suspicari li

cet.

Non erit nunc a proposito alienum ab assumptione eorum, quae juvare possunt, ad abstinentiam transire eam dico , qua quis ab omni potu per longum tempus se cohibet: hanc enim pro remedio etiam medici commeridant At dissicillima sane. est ista medicina , cum sitis plerumque vehenienter premit ; quae nisi sedetur ,

124쪽

D A H Y D R O P. E. IOIeam molestiam affert , ut vita non tanti

videatur ut homo illam tali crueiatu redimere velit . Novi tamen duos, qui , gravissimo hydrope as ite laborantes, longa istiusmodi patientia i sibi ex toto temisperando ad salutem perducti sunt . Illi autem bibendi cupiditatem os & fauces succo ptimorum acidorum aut limoniorum eluendo, devorato subinde hujus aut illius aliquantillo pertinaciter falle

Sin autem neque per vulsus in talo , quemadmodum in. leucophlegmatia . proposui , neque per omnia dicta auxili, siccetur venter , sed humor nihilominus abundat; celeriori via succurrere oporter, per ventrem ipsum emittendo . Haec enim servat interdum, raro jugulat , & tensionem abdominis minuendo

semper dolorem potenter mitigat ; quin 3c , qdm maximi usus est, medicinae lo

cum facit. . , .

Scio deterreri saepe medicos lab. hac medendi via , cujus rei causa praecipua haec est.' Aqua , inquiunt , frultra emi titur , quae vitiatis partibus internis re Mascatur ; quin α , ii temporis intervallis. emittatur , in hundem locum cito m.

125쪽

io DE HYDROPE. fluet ; sin omnis simul exeat, moritur statim aeger'. Et certissimum quidem est, corruptis jam visceribus ' rem esse desperatam humorisque emissionem per intemvalla factam nihil juvare , universi etiam effluxum plerumque perniciosum esse . Coepi , igitur anno Iros. illius rei causam investigare, ut tanto incommodo occumrere possem . Et illa quidem ut Opinor , haec est. Longa abdominis a concluso humore distensione septum transve sum nimis sursum pellitur , musculi. Ventris extenduntur ; sabguis per canales superiores , quam per' inseriores , expeditius fluit, aqua denique compressione sua Novam quandam partium vicinarum dispositionem esticit unde liquore omni simul semelque essiise , septi transversi motus , ut pro natu a 'solet, deorsum illicol sertur , sanguis in canales inferiores im- petu insolito ruit, & sublata compressi nis vi, fibrae eam quam prius acquisivm

rant extensionem , & calorem quem dederat inelusus humor, derepente amittunt

hinc oritur animi defessio , quae saepet 'gravius intirrens , orto sudore frigido, mox occidit . Hoc igitur incommodum commodius praecaveri non posse videbai tur ,

126쪽

DE HYDROPE . . LOIeur, , quam abdomen a superioribus ad inferiora manibus sortiter comprimendo ,

dum aqua proflueret; & postquam omnis effluxerat , sesciis illud sitis vehementer adstringendo

Placuit in nos ocomio hin primum temtare. Et cum mulier quaecum huic curationi satis idonea se mox offerret, simulac ab inflicto, vulnere prorumpere coepit aqua, ipse sedula cura manibus meis suis pra umbilicum ab utroque latere. positis ventrem deorsum compuli, mandans clibrurgo , ut infra hanc partem simul isti rei operam daret ; id autem interea animadverti , si vel per temporis momentum manus amoverem , aegram actutum animo deficere . Postquam autem omnis

humor effluxerat, fasciis laneis arcte comstringebatur abdomen , panno laneo spiritu vinois madefacto primum superimposito . 'Feliciter 8t ex animi sententia, magno nostro gaudio successit experimentum . U- rinam copiose reddidit mulier , . cupillas edendi rediit , 3c redintegratis paulatim viribus, morbum recidivum nunquam passa 'convaluit. Tanti interui. erum Lausas cognovisse. iAb- eo. I Ore istam medendi viam

127쪽

1o6 D A Η Y D R O p Ehtenuerunt Medici , non nostri tantum , sed i& exteri ; interdum, etiam , ut in novis. experimentis hon raro fieri solet, nimis audacter. Quibus enim jecur male affectum est, quorum stomachus est co ruptus , quivo malo corporis habitu laborant ; iis. vix. quidquam spei in hac medicina relinquitur . Cautiones igitur nonnullae hic semper necessariae sunt ;quarum praecipuas peritissiimi. chirurgi .

propoluerunt. ' . . Fatendum est autem, quantacunque Pr

dentia ossicium suum exsequatur medicus, saepe tamen hydropem . reverti. Verum illud non obstat, quominus hoc Inventum magni aestimari debeat; cuius ope plurimis vitam , eamque facile tolera dam , quin Jc nonnunquam jucun m , ad multos annos prorogatam fuis e novi. Quod

quidem cum multis .exemplis constet, unum sol una modo . omnium loco adduxisse satis eriῶ. :ι , Illustris quaedam vidua , anno aetatis

suae qui aquagesimo primo, in hydropem ascitem delapsa est. Emissus est ex ven-

128쪽

D Ε, Η Y D R is PE . . Ioptre humor, qui cum reflueret semper, si gulis mensibus per annum unum educebatur ad mensuram librarum quadraginta quatuor. Anno insequente, singulis etiam mensibus aqua emissa est ea quantitate , ut per quamque hebdomadam colligi libras duodecim compertum esset. Anno tertio, minui coepit humoris quantitas, ita ut mense unoquoque librae tantum viginti quatuor effluerent . Quarto autem &quinto , sextoque septem mentibus, aquatricies educta, non ultra sexdecim per si gulasvices. profluxerunt . Et post novissimam emissionem languere coepit, ac tabescere ; dissicultate etiam spiritus, ut in hydrope pectoris observamus , assidue sere premebatur, & animo frequenter deficiebat ; cum antehac per totum morbi decursum , quoties intervalla essent emittendi humoris, alacris & vivida congressibus amicorum, exercitationibus, quin &choreis sese recrearet Coepit illam tamdem vitae & curae taedium placidaque tandem morte occubuit. Mirandum sane est eb temporis spatio tantam hunχris copiam ex corpore humano iuppeditari Potuisse , libras nimirum' mille nongentas 3c viginti , quas in ipsis ovorum concepta- .

culis

129쪽

pellant , primum collectas fuisse opinor . At ipsa denique moriens testamento suo

mandavit, ut ad suturam rei mentoriam summa eorum, quae memorauimus, Anglico sermone monumento suo inscribere-

tui. Verba ipsissima adjungere libet .

Monumentum autem illud in campo, dicto Bunhil Feius , extra urbem 'isitur. Aeque memorabilem, at exitu felicio . rem, casum praebet illa , quam traditurus sum, narratio. Virgo septendecim' annorum sensit sibi intumescere ventrem , par vaque copia urinam. reddi; a quibuscunque Umediis pejus habuit, 3c post annum haud aliter ac gravide distendebatur a d men . . Eo tempore nupsit, spe proposita; maritum sere pro . dico . At longe secuν res evenit; per annos thesIncrevit4 -- sim

130쪽

s D A H v D R o P E IC' sim hydrops, ita ut tandem Ventris dii ruptio. fomlidaretur . Cum dolor jam 1ntolerabilis premeret, a me petiit, .ut aqua, manu chirurgi , quem in hol onato eventu secundo hanc medicinam fecilbe audiverat, quo saltem levaretur cruciatus , educi curarem. Ego, ne occidisse, quam servare non potui, , viderer, In corpore macie jam paene consect' , id sine maximo vitae periculo tentari non posse edixi. Misera tamen instare, & precibus rogare, ne se desererem, assiduis tormentis& lenta morte consumendam . Cessi precibus victus, 3i illa, quam dixi, sae sunt simul & semel humoris limpidi, ac nullo modo foetidi, librae sexaginta . Ex eo tempore. indies auctae sunt vires,

morboque nunquam postea revertente, ela .psis decem mensibus filium robustum pe' .perit; plurium etiam exinde foecunda pa

Illud denique subjursam, medicinae limius necessitatem inste liquere, quod long tutius sit, aptis servatis cautionibus, aquan emittere, quam dum illa, rupto sponte

sua ventre, . prorumpat expectare : i H

enim interdum accidit , nec sine si movitae diisimine. Se tamen vidi m

SEARCH

MENU NAVIGATION