Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

511쪽

ID Georg. Balth. Stolis

morem illum in membrana testem involvente, erythroidea dicta, colligi g) vel, ut BONETi verbis utamur, Hydrocelen, dicentis, a latente caussa originem ducentem, nunquam alium,

quam sinistrum testem occupasse , diligenter nobis inquirentubus observatum Q. Atqui deinceps *. XVII.) evicturi sumus, Hydrocelen, si Sarcoceles inveteratae comes est, ut de quibus heic nobis sermo est, iisdem causis sua debere in unabula. Nonne igitur iure meritoque colligere nobis licitum erit, easdem caussas eosdem effectus edituras esse, ideoque Hernias carnosas sinistras crebriores esse quam dextras. Novissime, nequis nos mera luxuriantis ingenii figmenta heic narrasse sibi pensuadeat, nec desunt testimonia Auctorum , quos experientia pariter docuit, testiculum sinistrum prae dextro saepius mala rem offendi, quosque, si vacaret esse longiori, in medium producere possem. . Sussiciat testem, omni exceptione mal rem, D. BARTHOLINum appellasse, qui sinistrum testem de tro semine magis turgentem plenioremque, nec non maiorem gravissimis verbis commemorat i).

q. VI.

Haec IV. V. modo memorata, cum triga observa. tionum collata, me moverunt, ut nullus dubitarem, quin palam contendam , Sarco - hydrocelen , si a causa interna fuerit producta, sinistrum testem sollembius crebriusque infestare,

quam dotrum. Tantum tamen abest, ut hoc asserto Contem dere velim, ex constanti naturae lege nullaque habita caussarum ratione Sarco hydrocelen , sinistrum testiculum occupare, ut potius assirmem, herniam carnosam aeque ac aquosam, si a Causo tig ΗiLDANus, libr. cit. Cent. IV. Observ. LXVI. p. II . In Sepulchreto s. Anat. pract. Tom. III. Sech. XXX. Observ. I. p. zo. et I s. qui ibidem pU. I 3. HORSTindii hernias aquosas lateri. sinistro valde familiares asserentem allegat. D Institution. Auatomic. a M. Bartholino edit. Lugd. Batav. CBIo x

512쪽

Niga obseruationum Sarco- droceles etc. I s

sa externa nascitur, modo dextrum, modo sinistrum, testem lacessiere et inflare , sin vero citra externam caussiam violentam oriatur, ceteraque fuerint paria , ulitatius saepiusque sibi sedem in sinistri lateris teste, quam dextri figere. f. VII. Perspecta iam morbi nostri veritate historica, in eo esis,

ut statim argumenta ex ipsa corporis nostri structura traderemus et explicaremus, quo quilibet intelligeret, cur Sarcocele hoc, nec alio, modo evenire soleat S cum Vero his, pro eo ac merentur, intelligendis, plurimum luminis ipsa Sarcoceles essen tiae explicatio afferat, expediet, ut antea huius affectus indotalem enodandam aggrediamur. , Si itaque dicentrum, quid sit, de quo nobis sermo est 3 Herniam carnosam, Graecis dictam, Testiculi .s irr- salutare, nulli dubitamus, quum non modo ipse fiendi modus , symptomumue essentialia, omnem scirrhum concomitantia, sed etiam eiusdsm in carcinoma de generatio et denique unanimis plurimorum in scientia chirurgi ca certe Principum consensus afferti nosti i veritatem evincant.

β. VIII.

Quo asserto dicam nini scrἱpturi sum contendentibus

Sarcocelen potius Sarcomatis, quym Scirrhi, indolem et natu ram prae se serre, quum tumor carnosus sit, qui, testiculo aut vasis spermaticis aut faciei interirae Darios adhaerens, et a nuia tritii lympha in cellulosam harum partium telam copiosius aB fluente , ibidemque coacervata, et tr/ctu temporis in carnosam mutata substantiam, ortum duceret h). Verum enim vero, si quis Sarcocelen ideo Sarcoma appellare vellet, quia temporis tractu in substantiam, uti Veteres dixerunt, Carnosam mutatur; eidem omnis tumor in corpore nostro obvius, qui temporis

Aa Confer. SpAcR: Diss inaug. Casein Sareo-hydroceles exhibeas. A Sent. I 26 I. pag. 3. et quibus ille succinuit.

513쪽

176 Georg. Bal h. Stolle

progressu in eandem cum Sarcocele substantiam carnosam mutatur, Sarcomatis nomine insigniendus es let; sic uteri, mammarum, aliarumque partium scirrhi, Sarcomata essent appellandi, quia eandem indolem, Antiquitati ita vocatam, careo. lsam immo etiam pene lapideam ι), quam in prima atque secunda Observatione offendisse supra iam asseruimus, tempore ibbente, induere usu veniunt. Quantum autem abest, ut sibi lquis persuaderi patiatur, mammarum scirrhos et Sarcoceles mveram lapideam, calcariam, siliceamve naturam degenerasse, quia ita videntur et diffieuiter dissecari queunt ; tantum abest, ut credamus, eas indolem et substantiam vere carnosam induere, quia Auctoribus ita videtur; nos potius assirmamus, genuinam huiu iversae Sarcoceles substantiae atque indolis m, terialem caussam a coagulo partis seroso lymphaticae, in vasta. Iis ipsis plus minusve indurato, omnis scirrhi vero fomite, nasti, quam ob caussam tam colorem flav albescentem exhibet, quam lcultro dimecanti modo magis, modo minus renititur ; id quod ex infra enodandis clarius adhuc dispalescet. Deinde eos ipsa Vocabulorum analogia in errorem adductos em, verosimile est: quilibet enim , me quoque silente, utrumque Verbum

et Σαρκομαlος graeCo vocabulo Σαρκος sua debere incunx

bula statim intelligit. Enim vero tenento illi ' non unam eandemque significationem apud venerandam antiquitatem habuisse Σαρκοε voeabulum; generatim omnia in corpore nostro, quae mollia attactu sunt, quorumque fabricam ignorabant, Veteres Σαρκας dixi1Ie; speciatim vero quintuplicem carnem, et inter illas etiam glandulosam eos statuisse, non minus erudite et ver bose, quam de industria Ahrabannas KAAu enucleavit ni P. Multo minus suam sententiam tueri possunt isti, si, falso et sinistre

pene naelo naturam.

Vid. Perspiratio dieta Hippocrati anatomiee illustrata. Lugd. rat.

514쪽

ad illusti . t S ETEN testimonium provocantes, findint, cluod 'stirrhus stricte sic dictus sedem uaam in sola glandula habeat n) Ita quidem docere illustrem non SwIETEN verum est: Scirrhi proprie dicti , inquientem , sedes glandula esse videtur, sive solliculus cavus, cuius latera omnis generis vasculis constant o) ; eam vero solam sedem eise, neutiquam adstruit; quin immo, disertis innuit verbis, etiam in aliis corporis locis, ita enim paulo infra pergit, in quibus arteriosa fabrica, absque folliculorum talium interpositione, secretus humor in cornmuni quodam receptaculo colligitur, similia mala, scilicet scirrhos, oriri possis, i seque statim ibidem exempli gratia in medium profert testem sciretiosum. Tenento igitur isti, scirrhum in glandula nasci, non quatenus est glandula, sed quatenus ex vasculis omnis generis, germano scirrhi Conceptaculo, est fabrefacta. Nec maiorem, immo nullam Prorsus, veritatis speciem conciliant sententiae suae, affirmantes, Sarcocelen Sa comatis speciem esse, quia Sarcoma in tela cellulosa sedem suam hahet atque figit; nos enim nec telae cellulosae testiculi, sed ipsis testiculi vasis non adhaerere vel adnasci, sed potius inhaerere et innasci, iam demonstraturi sumus. g. IX. Quemadmodum omnis scirrhus sua incunabula inflammationi debet; ita etiam herniam carnosam, quae testiculi Scirrhus est, inflammationis, non quidem verae seu sanguineae, sed Duriae, vel uti BOERHAAulo placet, serosae p) sobolem ei e futuram, ultro liquet. Cum autem nulla in corpore nostro oriatur obstructio, germana inflammationis subsecuturae geniatrix, nisi vel vascula iusto angustiora fiant, quam ut expeditus liqui

515쪽

liquidorum ea transsuxurorum dircuitus requirat; vel humor i copiolius adnuant, quam ut commode resiuere queant; veliti iusto spissiores at lue tenaciores evadant, quam ut aequalem sui itum reditumque peragere queant q); perspicuum iam est,

eadem quoque momenta Caussarum Sarcocelen procreantium etessicientium catalogum absolvere. Ut igitur id , quod ianuassi aperit viamque sternit, ut sanguis non modo abundantius in te. situm vascula congeratur, sed etiam eundem eo congestum tae. pedit, quo minus satis expedite inde revertere possit, atque ideo eadem obstruit ac inflammat, detegamus , necesse . credimus, ut in memoriam revocemus ea, quae l. V l. , praelati Iumus; nimirum nostrum affectum a latente et intersta causis procreari; hanc autem eme Viscerum abdominalium A. stipationem in arctumque, cuilibet, mo: borum historias sedi. to et attente contemplaturo atque rimaturo, perspicere intugrum est, quocirca herniam carnosam modo Hepati, modo UOni , modo Pancreati obstriictis et oppilatis, ideoque hypochoadriaco malo, modo tympanitae, modo anomaliis haemorrho dalibus, morbis singulis magna cognatione inter se iunctis, modo quoque Mesenterii scirrhis et steatomatibus, fidum comitessi haerere, tam ab aliis Auctoribus memoriae proditum legimus, quam ex ipsa triga observationum supra relatarum, perspicimus. Obstipatis enim visceribus, sanguinem aliosque humore a libero per eorum vasa impervia expeditoque transitu praecid-1bs, copiosius iusto ad vasa, vicinas partes perreptantia, eda' geri atque regurgitare, et pro Viscerum Varietate, in quiba accumulantur, Varios progignere morbos, partim ex principii hydraulicis evincere licet, partim morborum observatiose ipartim quoque experimenta, in vivis animalibus capta et ias, tuta, extra omnem dubitationem ponunt.

g. X. Notissima illa lex hydraulica monet, liquidum, quod perplures canales, inter se Communicantes , movetur , si eommet Iidem ibidem f. ios. unci

516쪽

unus alterve quocunque modo angustatur Vel obturatur, et ideo illud liquidum hunc angustatum impeditius , vel obturatum prorsus non transfluere potest, non tantum copiosius ad pervios adhucdum conterminos canales regurgitare, sed etiam multo celerius, quam antea, per illos serri; de cuius legis veritate forsan dubitaturum vel autopsita convincere valet. Experientia ipsa magistra docemur, ab infarctu Hepatis, a Lienis oppilatione r), a Pancreatis induratione s), a Melanterii obstructione t) omnibusque morbis inde oriundis, nunc nimiam ciborum appetentiam, nunc creberrima et pertinacia alvi profluvia, nunc stequentiores urinae copiosae aquosae lypidaeque vel cruentae excretiones, immo diabeten u), nunc quoque intensam Veneris libidinem ortam fuisse. Quem ad n odum Vero argumentis gravissimis iisque doctissimis evictum scit ab Illustri et Excellentissimo LucANERO, Fautore et Praeceptore meo nunquam satis devenerando, nimiam illam et morbosam esculentorum adpetentiam, obstructorum viscerum tam frequentem comitem, copiosiori liquori castrico acceptam eise reserendam, qui e Uasis ventriculi peristroma rigantibus ideo copiositus sequestratur, quia sanguis per vasa Vicina v. g. Hepatis, Pancreatis aliorumque viscerum transfluxurus, a traniitu facili et naturali praeclusus, copiosius ad vasa gastrica ruit x); ita etiam pertinaciora atri pronuvia, copiosam et crebriorem limpidae urinae se- et excretionem diabetemque, immoderatam et vehementiorem Ve-Z a neris,M LoΜΜrus iii Obs med. Lib. II. p. I 8ψ.

Frid. HorpMANNiis Medic. systein. Toin. III. Secf. I. Cap. VII. a 6. et eiusd. Differt. de Pancreatis naorbis Halae i7I3. Illustr. Bucu-NERus in Dissert. de Dainnis ex male asseelo Paucreate in sanitatem redundantibus. Halae I 759.

iei'. ad Rlienum i s . Linamerinann Diss inaug. de Morbis ex laeso Mesenterio oriundis. Halae l759.

ti Gol,lii Comp. Prax. clinteae Libr. VI. Cap. XXI. In Dissert. de Bullinia seu nimia ciborum adpetentia. Halae. I 7 7.

517쪽

neris libidinem, et ipsam denique herniam carnosam ex eodeae fonte pro pullulare, dubium erit nemini, principiis patholoη- eis leviter tantum instructo , accuratiusque pensitaturo , non solum vasa illa, totum tractum intestinorum rigantia, arterias j scilicet Mesentericas, tam superiorem quam inferiorem, sed

etiam utrasque arteriaS spermatica, atque renates ab eodem trunco arteriae aortae delaendente proficisci, a quo arteria coeliaca , ventriculum rigans , descendit et ortum suum dncit Quocirca Pathologorum Principes unanimi fere consensu urinae eo piosae atque limpidae se- et excretionem affectuum, ab obstructis visceribus preductorum, signum pathognomonte pronunciare solent γ). Nec desunt tandem experimenta, ex quibus veluti oesis diiudicare licet, hanc symptomatum seriem, in ventriculo, in. testinis, viis urinariis et seminalibus obviam , a sanguine, in ar

terias, coeliacam, mesentericas, renates et spermaticas abna-

dantius et impetuosius, quam par est, ruente atque coacto, hominibus conciliari. Etenim inter singularia, quae egregius ille Archiater Ρalatinus, P. Conr. a BRUNN, in permultis canibus, iisque vivis, hunc in finem adornavit experimenta, maxime n0tatu dignum est, quod in molota quondam, exquisito artificio Pancreas exscindendo, capiebat; hoc enim exstirpato, die socundo sauciatum copiose urinam reddidisse et insignem soli tri ctum perminxisse, tertioque crebrius vomuisse, Vidit. Quarto autem die esurientem quintoque famelicum cibos sollicitan

tem, dein per sex menses incolumem viventem, tandem sala. ciorem factum, oestro venereo percitum, Caniculam prosecmtum suisse commemorat e . Eandem voracitatem, urinae aquo. Cons. SYD HAMI Opera , et quidem Diss. epistolle. de Malo hvst,

G de Glandula Duodeni, seu Pancreate, Holdesb. III s. M.

518쪽

sta isequentiam, lascivitatis et salacitatis augmentum, a I teneis vivis animalibus resecto , MORGAGNus ), BONETus bb , ΗΕisTERus te)i MALPIGHluS BOERHAAVE ee , aliique observarunt, quorum uberiorem recensionem, aureae brevitati studentes, studio missam facimus, persuasissimi, non opus e1se verbis, ubi rerum testimonia adsunt. Sanguis enim per ligatas et impervias redditas arterias pancreaticam vel splenicam fluete impeditus, non modo copiosiori fluore ad arterias, ventriculum irrigantes, fertur, unde, aucta liquoris gailrici, veri esuriet famelicae fomitis, secretio; sed etiam redundantius ad arterias confines renates et seminales congeritur, ubi in renibus uberioris urinae seςretio eiusdemque crebrior excretio nasci tur, in testibus e contrario auctior seminis sequestratio eiusdemque excernendi frequentior et ardentior solito titillatio ericitatur.

g. XII.

Cave tamen concludas L. B. eandem veneris cupidinem eo magis inflammari, quo magis Viscerum obstructio increscit, et quo magis ob eandem caulsam arteriae spermaticae humoribus in sarciuntur Quo igitur confestim huius conclusionis valor an ceps intelligatur, non abs re erit, monere, sobria cum limita tione illam thesin allatam assismendam esse, quatenus nimirum talis est humorum asiluxus, qui salva Vascul'rum tellium actio ne et functione circumvolvi potest, haec Valet consequentia: sin vero iusto copiosius liquoreS in testium , ascula congerumtur tantum abest, ut illa seminis separatio a sanguine augeatur,

519쪽

18r ' ' - Georg. Basth. Stolle ut potius sufflaminetur ipsaque Veneris libido prorsus aestinta

tur. Quodsi enim latices illi vitales oppilata viscerum abdo. minalium vasa transire praepediti, vel iusto copiosius arteria lspermaticas , tandem testium fabricam efficientes, inundant, quam ut satis expedite per venas socias revehi queant vel m. lturae rei congJ uenter per arterias liquores quidem advolvum itur, iusto tardius autem et impeditius per venas comites spinmaticas revolvuntur, quid continget y lbi, ubi minima est re. sistentia, humoribus stagnationem immo plenariam quietem dis venturam esse, per principia mechanico-hydraulica liquet. cum vero vasa testiculi omnium fere sint tenuissima, et extensionis nimis patientia, cum extra abdomen proficiscentia quali extri circulationis sanguinis terminos sita sint; cum eiusdem aeteriae, ad perpendiculum descendentes, sanguini, prono alveo irrue,ti, facilem aditum permittant, per venas autem, itidem ad petipendiculum adscendentes, Valvulisque Conspicuis, ut HALI.ExI verba mea faciam, destitutas, sanguinis, subinde suo ipsius pomdere relapsuri, reditus perdissicilis sit; cum denique ob miros anfractus et mutuos implicatus vasorum testiculi, sanguinis, per haecce itinera, aeque tortuosa atque dissiciliora, advolutiet revolvendi circuitus in ipsis testibus omnium sit impeditissi. mus tardissimusque; sacilis est coniectura, humores abundantius, quam par est, per arterias seminales advectos, venis eo dem ae luali vi et celeritate haud revehentibus, usitati me et omnium saepissime moram atque stasin in ipsis testium penetrulibus nexuros esse. Hoc modo in vasculis testium tenerrimis nascitur obstructio , inflammationis spuriae seu serosae lnasciturae fons atque origo. Quia nempe vascula testium lCompagem conficientia, maxima ex parte sunt seroso-l' lphaticas ), palam est, cur sanguineae seu verae inflammationi vix ullus certe rarissime, locus sit, sed potissimum spun

sive V) BOERHAAvE Praelech. acad. f. 6 a. et HALLinus ira notis in buac , l

520쪽

sive se rosa, ad summum erysipelacea, si quae contingit,

oriatur.

g. XIII. Orificiis itaque nonnullarum testiculi arteriolarum oppil tis imperviisque lactis, . liquidum, hasce transfluere antea solitum, ad alias confines etiamnum pervias redundare et refluere cogitur, iuxta tritum illud axioma hydraulicum, quod supra 3. X. praestruximus quae cum praeter aliorum vasculorum inviorum liquorem, suum quoque Consuetum humorem circumvolvendum recipiant, non solum magis a se invicem did cuntur et inflantur, sed etiam Celerius eum circumagere Commtur. Quum vero humore; illi seroso lymphatici, iusto copiosius adfluentes, celerius non moveantur, nisi eorum globuli tam inter se, quam cum vasculorum lateribus iusto fortius attearantur, ideoque testiculus magis incalescata, neque ipsa testis vascula nimium sensim infarciri et intumescere queant, nisi nervuli numerosissimi, arteriolas seminales concomitantes et ipsus testis abdita et penetralia ingredientes ggJ, nimium tendantur et lacessentur; sole meridiano clarius est, qui fiat, ut in tem-bus ab obstructis visceribus tumor, Calor et dolor, omnis inflammationis comites indivulsi seu elsentia nascantur. Quoniam autem nil obstare videmus, quo minus eadem auctior sanguinis serique copia continuo a maiorum arteriarum vi testium arteriolis advolvatur; facile est intellectu, qui fiat, ut affluxu humorum per arteriolas uberiori perennante, transitu vero vel retardato , vel penitus impedito , testium vascula, quae exilia adeo atque tenera, ideoque iusto diutius Circuitum humorum citatiorem atque impetuosiorem continuando imparia sunt, plus plusque in arciantur et oppilentur, sicque obmuctio ac insam matio, in teste semel exorta, sensim sensimque increscanta, qui fiat. ut testis, licet tam exiguae molis corpin, quum ex innu-

SEARCH

MENU NAVIGATION