Eduardi Corsini ... Epistola de Burdigalensi Ausonii consulatu

발행: 1764년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE BUR DIGALENSI

genera poena rum tanta flat a vobis proposta Religionis bu- ius sequentibus leges , augeatur res magis, O contra ν-mnes minas atque interdicta formidinum animositus populus

obnitatur , O ad credendi studium probibitionis iratus Ri

mulis excitetur.

Eiusmodi Arnobii verba Cl. Pagius an . 3 a. ad annum Chr. 297. referri posse negavit: Tune enim , inquit, tantum in Milites saevitum est; sed poss Edictum perje-

tutionis generalis . . . cum Arnobius loquatur de Christianis cuiuscungue aetatis, sexus, ac tonditionis, quod ante sequentem annum emi fum non es. Itaque, concludit Pagius, utitur Arnobius Docha Urbis, quan postea adhibuit Musonius; ideoque aduersius Gentiles eo tempore scripsit, quo Galerius omni tormentorum genere Christianos vexabat, anno scilicet Cbristi 3 Io. In tanta quippe diversitate opinionum de priori anna V. C. nulla occurrit , cui adhaerere potuerit Arnobius, praeter iliam, quam diximus.

XIX. Nollem Cl. Virum de . Ecclesiastiea Historia, omnique prorsus doctrina immortaliter meritum commentitia illa Ausonii Epocha abreptum graviter adeo temporum seriem perturbasse. Vt enim omittam quod error aliquis apud Arnobium in numeros facile irrepsisse poterat, ut merito Baronius, ac Bais agitis ipse putavit, certe superiora Arnobii verba de leviori solum, ac peculiari quadam persecutione contra Milites excitata commode intelligi, ideoque facile ad annum ipsum; 297. reserri possent, quis aperte non videat quod, quamvis etiam post editum generalis persecutionis decretum, ideoque post initum annum 3 o I. aureus ille Arnobii Liber editus, concedatur, nunquam tamen exsculpi inde poterit quod Arnobius Ausonianam Epocham, si quae sortat se illa foret usurpaverit, ideoque ex Arnobii loco huic Epochae auctoritas, ac praelidium 'aliquod inqui-

22쪽

inquiratur λ Siquidem obscurior ille, & ambiguus Amnobii locus id unum ostenderet quod Scriptor ille in supputandis annis ab V. C. non nisi sexennii discrimine a Varronis Epocha dissideret: cum tamen Epocha, quae perperam hactenus Ausonio tributa fuit, integro 33. annorum spatio a Varronis Epocha aberret. Itaque Cl. Pagio libens concesserim quod Arnobius, furente iam Diocletiani rabie, ideoque aD secto iam anno Librum exaraverit, ibique iasupputandis annis ab V. . C. & a Christo nato minus accurate feliciterque summam expresserit. At nunquam tamen concesserim Arnobii Librum ad Galerrii tempora, ideoque ad annum 3Io. revocandum esse, quod Pagius ex praeconcepta iam Ausonianae Epochae hypothesi existimavit. XX. Sed quid coniecturis, & argumentis aliis hie immorer, cum aperte satis ostenderim Ausonianam hanc Epocham, quae hic a Pagio explicandis Arnobii verbis in praesidium vocatur, omnino falsam,& commentitiam esse oportere, nec aliunde, quam ex perperam intellectis Ausonii verbis, profluxisse e Itaque tum Ausonius, tum Arnobius Varroniadam Epocham usurpavit: hoc tamen discrimine quod Ausonius tum Romae Conditae, tum Consulatus sui tempus accuratissime compertum habuit, ideoque is perspicue illud expressit; Arnobius vero Christi nati tempus, Christianamque Historiam brevius, leviusque

attigerat; ideoque vel obscure, vel haesitanter, vel

minus accurate a Christo. nato tempus exposuit et

quemadmodum certe in pluribus ad Christianam doctrinam speetantibus Arnobius ipse a communi Patrum aliorum sententia subinde aberravit,. ut Theologi iam

observarunt. Etenim, cum Arnobius recens admodum,

dum scriberet, Christianam Religionem amplexus so-ret, nondum eius dogmata, Historiam satis imbiberat s

23쪽

DE BURD. AVS. CONS.

hiberat; ideoque facile in supputandis annis cespitare ille potuit: cum presertim veteres olim Christianos hac in parte incuriosos, vel indiligentes suisse exemplis innumeris ostendatur. Haec sunt, FRANCISCE humanissime, quae de celebri Ausonii, & Arnobii loco, vel Ausoniana, si superis placeat, Epocha disserenda putavi, ut suus doctissimo, politissimoque Scriptori honor constaret, nec absurda opinio temere in posterum ab Interpretibus, & Chronologis ipsi assingatur; sed Ausonii carmina nova, puriorique luce illustrentur. Tuum est consilium hoc meum, laboremque, quicumque tandem is fuerit, aequi consulere; atque ubi vel orationis cultum, vel ingenii vim, vel eruditionis copiam deesse videas, id languentibus adhuc viribus, & infirmae, qua sum, valetudini tribuendum intelligas.

Parm bis mille decem quingenti sexque agerentur nni, Roma, tibi, tune υeros consulis annos Musonii, et varios distinxit Episeola Fasces , Tertius ae decimus quos iam secreuerat annus. Dabam Pisis x6. Kal. Ian. anno 1763 Diuitig le

SEARCH

MENU NAVIGATION