De Lycurgo: Thesis

발행: 연대 미상

분량: 172페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

doricis laconicis VMycuryeis, nullo discrimine facto, utitur. Eo profecto adductus est litterus, quia a Scriptoribus illis, qui Plutarchi vestigiis institerunt, vulgo

creditur a Lycurgo sancita suisse multa, quae ante eum jam exstitisse pro certo habere possimus Errant enim qui putant reges, Senatum, pericecos, hilotaS, comitia, omnia denique a ostro omnino creata, quum ab eo illa ordinata suisse multo verisimilius sit. atura autem si ut contraria contrariis evocentur; quemadmodum igitur majores ab aliis Lycurgo saetae erant partes, ita eum alii pro nihilo duxerunt, omninoque abolere conati sunt. Ad00 difficile est, vitium fugiendo, contrario vitio abstinere. Mihi autem in animo est suum cuique tribuere et quid in lycurgea constitutione peculiare Sit designare. Jam nunc tamen affirmare possumus Spartae leges legibus C0rinthi, egarae, Sicyonae aliarumve doriensium civitatum non simile eSSe. Hoc enim comper tum habebit quicumque veterum auctorum libros tantis per VolutaVerit, consideraveritque non seri potuisse ut Artuito quodam casu pariani per quatuor Saecula legibus illis severissimis uterentur et omnia naturae humanae jura ita reipublicae condonarent, dum multum aberant vicinae gente quin auSteram illam vitam agerent. Quare Veteres sere omne auctore recentiorumque excellentissimi C. F. Hermannus , A. Kopstadius ,

32쪽

12 DE LYCURGO

G Grotius '. E. Curtius, ut praecipuos tantum nominem, Lycurgum quemdam exstitiSse, nulloque modo mythicam tantum personam eSSe contenderunt. IIae Sunt praecipuae criticorum opiniones illa Ordino narratas lacile reperire est in nuper edito opere

u lani dei lyhurgischen Frage s inscripto . Auc tor enim, quemadmodum nil novi de so ad lycurgeam quiPstionem illustrandam afferre profitetur, ita quidquid de ro dictum fuerit colligendum suscepit. Quaestum quidem ex e multum sucisSem, minuSque profecto in percontando hi sic illinc insudavissem, nisi propemodo hoc meum opus absolutum fuisset, quum

Winieliori libellus apparuit.

33쪽

QUAM LONGE INTER SE AUCTORES DE TEMPORE QUO LYCURGUS VIXERIT, OMΝIΝOQUE ME LYCURGI VITA, DISSEΝΤΙΑΝ Τ

Quum e priore capite aliquem suisse Lycurgum consequi videatur, restat ut ante omnia quae veteres de ejus aetate exprompserint XaminemUS. Illud enim per se pretium erit, quanquam rem pro peculiari parte nondum tractare suscipiemus et Super sedebimus propriam nostram opinionem proserre. Si quis autem miratur quod tantum ibidem immoremur, consideret maximi ad propositum nostrum momentiesSe accurate tempus quo vixerit Lycurgus definire, quum neceSSe Sit quem quis iungere cupit suo loco reponat et in mediis illis rebus restituat ubi ingenii Vires Xercuerit; qua cura neglecta, maxime inter se pugnantia de Spartano legislatore protulerunt auc

Herodoti testimonium tum magni discriminis, tum antiquissimum est; qui, quum inquirit unde originem

34쪽

14 D LYCURGO

ceperint Lacedaemoniorum leges, Sic pergit 3 . . . at

Lacedaemonii ipsi narrant Lycuruum, quum fuisset tuto, filii patris sui Leobatae, Spartanorum mis, Creta haec attulisse Leobotas autem vel Labotas ter lius post Lycurgum ponitur , ut, si res ita se haberet, haud procul a temporibus illis distaret quibus sertur Dorienses in Peloponnesum irrupisse. Haec vero Opinio, quum ab ea differat quam apud plerosque auctores invenimus, multum a criticis qui de Lycurgo egerunt impugnata est ut Cragium , Meursiumque imittam, qui Herodotum quod erraret arguerunt, multas apud J0h. Schweighauserum' reperias correctiones, quae de

eo loco propoSilae Sunt.

Illi autum hanc demum ob causam ibi mendum Scripturae exstare asseverabant, quod illud cum ficta Lycurgi quam sibi ipsi finxerant imagine non congruebat. Hanc vero ratiocinandi viam, erudito parum dignam, rejicimus, integramque Herodoti Servamus Scripturam, cujus testem Pausaniam producimus': Hunc Labotam, inquit, Herodotus in historia ubi de Croeso scripsit,

35쪽

in Lycumi, qui Lacedaemoniis me tulit, tutela

fuisse scribit. Illis ergo verbis eorum eVertitur opinio, qui hunc Historiarum locum adulteratum esSe contendebant. Νon multum ab Herodoto dissentit Xenophon in hoc libello quem in disceptationem vocatum, O alia Suo restituisse scriptori confidimus. Ille enim, postquam spartanas leges exposuit, adjicit Iam eas antiquissimas esse patet; nam Lycuruus temporibus Heraclidarum visisse perhibetur Heraclidae autem ii erant qui Doriensium duces ad subigendam Peloponnesum suerant, emenum dico, Cresphontem, Aristodemum que Non ignoro quidem Xenophonti peculiares suisse

cauSa cur Spartana leges, quas n0bilitare volebat, ad praeteritum, quam maxime OSSet, retroageret etiam tamen atque etiam rogo ut animadvertatur eum, tum propemodo cum Herodoto congruere, tum Lycurgum leges serentem inducere, quo tempore in Laconiam adveniebant DorienSeS.

Hoc multum a communi sententia abhorrere compertum equidem habeo quare mihi non inutile videtur inquirere quomodo vulgata haec de Lycurgi aetate Opini statuta sit. Eo enim lacilius ostendere potero quibus infirmis testimoniis sulciatur sabula quam doeo enarrare solent historici. Ctosiam Cnidensum juvabat vetera Graecorum acta cum assyriensi imperii, quam ipse narrabat, historia

36쪽

16 DE LYCURGOc0njungere quum autem horum eventorum aetas

quibusdam certis monum olitis definiretur, ingon iisquet narrabat Ctesias auctoritas adhibita est. Quam contra temerari judicia protulerit ille, o his videre dabitur, quae omnino quidem mythica prosert tamen quaSi certissima essent : ... addit Ctesias haec Eus0bit verba sunt anno istius dominationis quadragesimo supra semcentesimum, reste Assyriorum Belimo, Perseum Danaes filium centum naves ad illorum restionem appulisse. . . Imperante apud Assynios Panya, classem Dyonautarum eclisse ad Phasim amnem et ad Colchidem Medeam ... Mithraei imperium emolpiebat successor Teutamus. . . Asta memnon et Menelaus Mycenm e ed tionem cum Arpinis faciebant adversus Ilium urbem tu qua Priamus Phrym militarctm pDmfecturam 9ssi Ebat. . . Quum Teutam regni aliundo annu prorSu notus

sit, pretiosissima orent illa a Ctesiae tradita, nisi ut tum infirmaretur ejus judicium, e qu0d parem praes fiduciam serat, quum de Perseo Medeave loquitur. Parum illud curaverunt Alexandrini Ctesiaequo omnino suffragati sunt, utque illum, ita Eratosthenem

videmus Trojam captam septem et trecenti anniS, Lycurgum centum Oct annis ante primam Olympiadem

Haec est Eratosthenis sententia. io Apollodorii usEB Chron. Armeniac vers.), edit. ai, p. 41. - CL C. MURLLER, Ctesiae fragm. ad calcem Voltim HEROD. p. 40. CLEM. ALEx Strom. I, p. 336 B. -- CL C. VELLER, Eratosth. frum chron. ad calcem volum. HERO D. P. 195.

37쪽

CAPUT SECUNDUM Iopinione paulum ambigitur eum idem sensisse amrmant Porphyrius 3 Plutarchusque' Eusebius' contra multo recentiorem dicit ab Apollodoro haberi Lycurgum, qui vigesim sere Alcamenis anno jura condide rit hic autem anno DCCLXXXV in solium ascendit. Sosibius, qui Ptolemae Soteri aequalis erat, primam Olympiadem anno tricesimo quarto icandri ponit, et quum Charilao, pupillo Lycurgi, sexaginta quatuor regni annos attribuat inde sequitur hujus legislationem

in DCCCLXXIV cadore

Cum eo conseriti Ephorus, qui, ut reser Strabo Dorienses dicit in Peloponnesum irrupisse, septingentiS quinquaginta annis antequam Perinthus obsideretur, Lycurgumque Sex aetatibus post Proclem vixisse, id est

ad annum circiter CCCLXXXIV, dummodo solitam

aetatum computionem, annos scilicet triginta sere sex adhibeaS.Ibant in ea indum sententiam plures auctores alludit enim Ephoro Plutarchus', quum, expreSS Opinione Dieuchidae, qui ad Lycurgum a Procle Sex ab Hercule

undecim etate numerat, τους πλῆ που eadem mente

esse adjicit O .

38쪽

18 D LYCURGO

Praecipuos jam nunc lustravimus auctores qui lycurgea tempora ab eversione Trojae, vel a reditu Heraclidarum computant. Sunt qui aliam adhibeant ratiocinandi viam, et ab aetate Homeri, qui spartani legislatoris aequalis fuerit, hujus statem deducero

conentur 1.

Pretiosissima quidem illa forent indicia, si certus Homero annus definiri posset. ii autem magis in

certum : nam, praeterquam quod nullum unquam fuisse Homerum multi sunt qui nunc contendant, ei a veteribus octo diversissima adscripta sunt tempora,

quae CCCCLXXlV annorum spati inter se distant :ut Philostratum omittam, qui oum CCCLXXXIIIamiis anto primam numeratam Olympiadem p0nebat, eumdem Crates, eo quod nil in Iliado doloriensibus in Peloponnes habitantibus reperiebat, aut reditum Heraclidarum vixiss dicubat Theopompus autem, ut 0 inter se maximo discrepantia reseram, Homerum lydie regi sum, qui ab anno septingentesimo Octa-V ad annum excentesimum octagesimum quintum regnaVit, aequalem fuisse contendobat'. Ex his apparet nil ad lycurgeam mtatem definiendam proficero quam affinitatem quidam jus cum Homero

commentati sunt. Nec melius ad rem Solvendam proseri, quod OnSue-

39쪽

tudines secerit cum Iphit : Sunt qui, inquit Plutar chus , Lycursum Iphiti temporibus claruisse, eumque in olympiacis feriis ordinandis adjuvisse tradant. Eam quidem sententiam sequitur ipse Aristoteles philosophus, indicii loco discum olympicum asserens, in quo nomen Lycurui incisum adhuc eaestet. Comperium habeo plures hoc disco disceptationes excitata esse non autem hic locus est dijudicandi uter melius rem viderit, ulterusne , qui nullam ait esse causam cur hujus disci fides in dubium vocetur, an Valentinus Rosa', qui Grotii Curtiique opinionem SecutuS, eum ut omnino fictum dicit illud nunc modo memoria tenendum, Aristoteli et quibusdam aliis si fidem adhibeas, Lycurgum iisdem temporibus vixisse

quibus phitus Nobis igitur videndum num melius Iphiti

setatem quam Homeri definire valeamus. Imo contra, diversissimae de eo promebantur sententiso, ut ex hoc

primum Pausanis loco apparet Insoriptio, inquit , quo in Olympia est, Iphitum testatur Haemonis silium

esse Graecorum vero plerique non Haemonis eum

sed Pruaeonidae silium dimere prisca Ele9rum monumenta ad cosinominem patrem refeDunt Iphitum.

40쪽

20 D LYCURGO

Ultimam hanc opinionem ipse amplectitur Pausanias qui aliqu0 interjectis capitibus, victoriam Coroebi illi addicit tempori quo ab Iphito renovati fuerint ludi .

Nec non ei assentiuntur plures auctores, Athenaeus'

scilicet, Thrasyllus', Solinus , Eusebiusque', quorum locos citatos apud jam laudatum Golgeri ' libollum

reperiaS.

Sunt vero qui ab hac opinione multum dissentiant auctores, e quibus Aristodemus Eleus, Aristarchi disci pulus olympicorum ludorum exordium XXVII Olympiadas ante Coroebum ' ita ponit, ut Iphiti petas plane congruat cum ea quam Lycurgo tribuit Eratosthdnes.

Rursus Callimachus ' Iphitum anno DCCCXXVlII, Velleius anno DCCLXXXIII ponit Phlegon ' autem duos suisse Iphilos contendit, quorum prior a Coroebi Olympiade XXVII Olympiadibus sejungeretur, alter

vero ad annum DCCLVI vixisset, ut e sequenti loco comperire licet. Postquam enim dixit Olympionicarum neminem usque ad quintam Olympiadem coronatum

XLIV, p. 183 185.3

SEARCH

MENU NAVIGATION