De vitis imperatorum et caesarum romanorum : tam occidentalium quam orientalium, nec non vxorum et liberorum eorum, item tyrannorum omnium ... : inde à C. Julio Caesare, primo monarcha, vsque ad D.N. Imperatorem Caesarem Matthiam : vnà cum eorum ef

발행: 1615년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Augustam appellauit, & paulo post ademptis honori

bus priuatam vitam colere iussit repudiauitque. I UMMUS IU LIAE CORNELIAE

ea PLAE AENE PS.

IULIA CORNELIA P AV LA, altera HeliogabalivXor, quam ideo duxit in matrimonium, Vt is dicebat, quo fieret pater celerius, qui ne vir esse poterat, in qui bus nuptiis nonnulla largitus est senatoribus& eorum vXoribus, item equestri ordini. Plebs sex aureis epulata est, milites hoc amplius quatuor. Praeterea facti sunt ludi gladiatorii, in quibus & multae bestiae caesae sunt, praesertim elephas,& tigres ad quinquagitata unam. Postea hanc repudiauit, praetexens Causam quod esset in eius corpore quaedam maculata. ON ITA IULIAE MAE UILIAE

SEVERAE EX AERE.

IVLIA ARVLLI As Ev Ε R A Virgo Vestalis, quam I duxit

112쪽

iluxit contra fas, ac cotra leges; idque se fecisse ideo dixit, ut ex ipso Pontifice dc S acerdote, dc ipsa Sacerdote V est ali liberi diuina forma nascerentur. Ita quibus CX rebus illum oportebat caesum verberibus in foro coniici in carcerem, ac morte mulctari, de ijs maxime gloriabatur; neque tamen hanc diu retinuit, sed aliam post, de1ncle aliam atq; aliam duXit, deinceps tandem ad Seueram istam rediit. N UMMUS 'UL E *OE SAE

IvL1Α Mops Α siue V Α R I A ab Emaria urbe Phoe . niciae , soror Iuliae Uxoris Seueri Imperatoris , auia Heliogabali. Haec, vivente sorore, multos annos in aula Imperatoris vixit, Seuero dc Antonino principibus. Sed post morte Bassiani ex aulica domo, per super biam Macrini expulsa fuit. Huic erant duae fili ae, maior

natu

113쪽

natu Symiamira, minor Mammae a Vocabatur. H C promouitHeliogabalum ad Imperium, eumque ad omnem Vireutem cohortata est, sed frustrata. AleXianum Vero, qui post Alexander appellatus est, alterum eX Mammea nepotem, Caesarem appellari curauit, eXosa vitam Heliogabali. Cumque Heliogabalus insidiaretur Alexandri vitae, ipsa eum sub disciplina sua contra eius insidias fidelissime protexi . Post mortem Diua appellata est, consecrata ab Alexandro Seuero Imperatore nepote

S Y M 1 AM1R A filia Variae, Vel Maesta, mater Helio gabali. Haec cum filio Senatum ingressa, consulum subsellia occupauit, totumque fere Imperium gubernauit, mulier pro brosissima, filioque digna, cum quo etiam simul necata est. Facta sunt ab ea Senatusconsulta ridi cula de legibus matronalibus. Vide supra de ista plura in

DRI SEVERI EX

114쪽

Alexander Seuerus Imp. natus est in Urbe Syriae A cena, i v. Cal. Iulij, M. Numio Annio Carionio Albino 11. dc FuluioAEmiliano Coss. Anno urbis c eo L I x. Christi CC v 11. Caesar appellatus est, Heliogabalo Aug. m. M. Aurelio Eutichian 6 ComaZoneri 1. Coss. Imperare coepit Anno sequenti Romae XI. Cal. Martii die caedis Heliogabali, An. Vrbis Coo LXXIV. Christic cXXm. Imperauit annos XI i I. menses V II. & dies XV ii . Occisus m est Mogunciaci in Gallijs vico, cui Scila nomen est in tumultu militari,insidijs Maximini,cum matreMammea, 1 v. Nonarum Octobris, L. Catilio Seuero, & L. Ragoniis L. F. Urinatio Tusconio Quintiano Consulibus,

Anno urbis conditae Cec LXXCVLII. Christi CCXXXVI. a Senatu interDiuos relatus, Cadauer Romam relatum,

ibidem sepulchro a Senatu fabricato sepultus est. Vixit annos XXi X. menses H i. dc dies v II. Primus erat post Adrianum Principem, qui verae pietatis lumen acceperit: Nam Christum in larario suo semper habuit. Quinimo illa ex sacris literis sententia frequens ei in ore erat: Quod tibi nolis, id in alterum facere caueas. Locum Ctiam Christianis adiudicauit, quibus popinarij litem intendebant, rescribens, Deum multo melius quoquo modo coli, quam popinarijs assignari. Erat corporis Venustate decorus, dc staturae militaris,robur militis, valetudinis bonς, qui vim corporis sui sciebat, ac semper curabati

115쪽

hat, cunctis amabilis, minime libidinosus, & Veneris aduersae omnino ignarus. Nimius in eo ardor erat oculorum, & diutius intuentibus grauis , diuinatio mentis frequentissima, rerumque memoria singularis, matri nimium pie deditus, quod & ei vitibversum fuit. Iurisconsulios semperquam plurimos secum habuit. A caedibus & crudelitate abhorrens s neminem nisi ita dicio damnatum perire patiebatur, propensus ad humanitatem & beneuolentiam, unde etiam Imperium eius incruentum appellatum fuit. Haec tamen ei vitia obiecta sunt, quod nollet Syrus, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod plurima Vectigalia inuenie-hat, & Alexander Magnus videri volebat, quo dque nimis seuerus in milites erat, & curas priuatas agebat:

IULIAE MAMMAE AE

IVLIA MAMMAEA, foemina sancta, bonis trioribus,

116쪽

Variae vel Marsae, quae soror Iuliae uxoris Seueri Imperatoris fuit filia, sororSimiamiro Heliogabali matris. uxor Varij, ex quo Alexandrum Imp. suscepita. C uius consilio filius Sc lmp. omnia faciebat. Haec tamen nimis a vara dc pecuniae auida fuit,quo effecit , ut & filius nimis fere parcus in milites esset. Vnde & causa dc origo extitit odij militum in Imperatorem filium, & tandem eiusdem caedis: Unde dc ipsa quoque a militibus occisa fuit, eodem die & anno , quo filius. v x o R E S L E X ANDRI

M ART1AM, Marti ani cuiusdam filiam in uxorem duxit Alexander. Verum cum insidiis esset petitus a socero Martiano, detect a factione,& ipsum interemit, v-xorem abiecit & in Africam relegauit.

M EMM1ΑM Sulpitii Consularis filiam & Catuli

neptem,uxorem habuit Alexander. Quae Vna Cum matre Mammaea obiecerunt Alexandro nimiam ciuilitatem,dicentes eum meliorem quide sibi potestatem, sed contemptibiliorem Imperio facere: quibus respondit: Sed securiorem atque diuturniorem. Hanc a mulieribus famo sis salutari sicuti & matrem prohibuit. IMPERATOR CAESAR, MARTI ANVS

Felix, gustus.

Martianus Socer Alexandri Seueri, cuius sitam in uxorem duxit, & ab eodem Caesar nuncupatus est. Uerum cum Martianus infidiis Alexandrum generum Imperatorem occidere decreuisset, & istae insidiae detectae fuissen t, ipse occisus est cum filia: coniunx ab Alexandro repudiata & e domo abiecta .

IMP.

117쪽

Ouinius Camillus, Senator Romanus, antiquae fain miliς delicatissimus, tyrannidem affect ana rebellare voluit. Hoc cum Alexandro nuntiatum ac statim proba rum esset, AleXander eum ad palatium rogauit, eiq; gratias egit, quod curam Reipub. quae recusantibus bonis imponeretur, sponte reciperet. Deinde ad Senatum processit,& timentem, ac tantae Coscientiae tabe conseia istum, participem Imperij appellauit, tu palatium recepit, conuiuio adhibuit, ornamentis Imperialibus, dc melioribus quam ipse Viebatur, affecit. Et cum expedi tio barbarica esset nunciata,vel ipsemet, si vellet, ut iret. vel ut secum proficisceretur, hortatus est. Et cum ipse pedes iter faceret , illum inuitauit ad laborem, & post quin milliaria cunctantem, equo sedere iussit. Cumquepos: duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit. Hoc vero etiam seu timore seu Vere respuentem, quin etiam Imperium abdicantem, dc mori para tum, dimisit: commein datumq; militibus, Ut tutus ad villas suas iret, praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu Imperatoris occisus est, quod militaris esset, &amiliotibus amaretur. P. CAESAR, TAURINUS, FIUS, Felix, Augustus.

Taurinus in Oriente tyrannidem sub Imperio Aleis xandri Seueri occupauit dc Augustus effectus est. rum paulo post obtimorem ipse se Euphrati fluuio o biecit, aquis suffocatus est.

118쪽

II1. Cf. P. P. Imperator nI.

MONETA MAXIMINI

1ulius Maximinus Thrax,ex patre Micaea,& matre Ababa, barbaris natus, in vico Thraciae, Claudio Maximo dc Cornelio Scipione Orfito Coss. Anno urbis C oo xxv. Christi CCXx ID. In prima pueritia pastor Mopilio in montibus Thraciae fuit , corporis vastitate acirobore conspicuus,manu quasi a fortuna ductus,ad Imperium Venit. Stipendia primum sub Seuero meruit: tantae magnitudinis ac fortitudinis, ut XVI. liXas uno sudore superaret, ac septem valentissimos milites prosterneret, dc terrae allideret, ita ut ab aliis Achilles,&Aiax, ab alijs Hercules, dcc mominaretur. ImperarC Cepit

119쪽

coepit in Galliis,nondum Senator,&prirnus ex corpore militari Imp.sine S. C. appellatus IV. Nonas Octobris, die caedis Alexandri imper. Anno urbis C oo X XC V III. Christi C cxxx v 1. Imperauit annos duos, &inenses aliquot. Occisus est P. Titio Perpetuo, & L. Ouinio Rustico Corneliano C oss. cum filio prope Aquilegiam in tumultu militari, Anno urbis Coo XC. C hristi C CXXXV II1. C adauera in profluentem proiectae,. ViXit annos LXV. Fuit autem virili forma decorus, moribus agrestis, proteruus atq; superbus, corpore procerus, ita Vt corporis proceritate, Candore atq; oculorumagnitudine omnes excelleret. Tantae etiam voracitatis , ut uno die X L. libras carnis, Vet,ut Cordus dicit, L x. ederit, amphoram

autem Capitolinam vini biberit: Unde non immerito Milo Crotoniates appellatus est. A U L I N ME M I S M A

P Α v L 1 N A Augusta uxor Maximini, ex qua suscepit filium C . lulium Verum Maximum ; huius dextrocherio,id est, armillo dextri brachii Maximin' utebatur pro annulo: Maximos enim digitos habebat ut diximus. Vnde& non iniuste nomen Maximini ei impositum fuit.

120쪽

c. JULLUS VERUS, JUAXIMUS, AESAR,

Germanimi, Maximi ui Aug. F. MAXIMI NUMMUS AEREUS.

Maximinus iunior, alias Maximus C aesar natus est Bruttio Pra sente, & Extricato Coss. An. VrbiSC oo LXX. Christi C cxvi 11. Imperare coepit cum patre in Galliis mense Octobris. Imperauit cum patre biennium. Occi sus cum patre prope Aquileiam,tumultu militari, anno Vrbis coo XC. Christ1 cc XXXV 111. & in fluuium proie- stus. ViX1tannos XXI. Talem vitae eX1tum sortitus est Iuvenis pulcherrimus. Fertur caput eius tantae pulchritudinis fuisse, ut mortui iam nigrum, δc sordenS, mace Iarima que . defluente iam tabo velut umbra, pulcherrimum Videretur.

IVNΙΑ FΑD1LL Α, Proneptis Antonini Pii Imperatoris , desponsata fuit Maximino Iuniori; quae postearmpsit Toxotio eiusdem familie senatori, qui periit post

SEARCH

MENU NAVIGATION