De vitis imperatorum et caesarum romanorum : tam occidentalium quam orientalium, nec non vxorum et liberorum eorum, item tyrannorum omnium ... : inde à C. Julio Caesare, primo monarcha, vsque ad D.N. Imperatorem Caesarem Matthiam : vnà cum eorum ef

발행: 1615년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

IMP. CAESAR, P. HELVIUS PERTINAM

P. F. Mugustus, Pont. Max. Trib. Potest. Cf.

NUM ISMA PERTINACI s

Pertinax Imp. natus est Cal. Aug. in Liguria, in Α- pennino,in villa Martis, Vespronio Vero D.& Vibullio Ρio Coss. Anno urbis Dc CCLXXIX. Christi CXXVI i. Pertinax dictus ex continua lignariae negotiatione: quod eam pertinaciter eXerceret. Imperare coepit Romae Cal. Ianuarii, occiso Commodo, Sosio Falcone & C. Iulio Fructo Claro Coss. Anno urbis coo XLV. Christi CXC iv. EX Vrbis praefecto ad tantos honores ascendit. Imperauit menses i I. & dies xx v . Occisus Romae in Palatio v111. Cal. Aprilis eodem Anno. Sepultus insepulchris Flauii Sulpiciani , Uxoris suae aui, mox a Seueroco Iasecratus. ViXi t annos L x V I . menses v II. dc dies XXV.

Fuit senex venerabilis, promissa barba, crispo capillo, G 3 statura

92쪽

statura Imperatoria, & satis procera, aliquauto pingui or, ventre pro minuto, magis blandus quam benignus, assabilis, sententias senatorum audiebat libenter,suamque dicebat perhumaniter,frugalissimus, & mediocris Eloquentiae. UXOR FERTINACIS IMP. FLAVIA TITIANA, Flavii Sulpitiam filia, quem Praefectum urbi, loco sui fecerat Pertinax, uxor Peribnacis Imperatoris. Circa cuius pudici tiam minus curiosus fuit, quae palam citharoedum diligebat,&ipse usq; ad infamiam C ornificiam amabat. Ex ea filios filias suscepita. P. H ELVI vs PERTINAX, filius Elii Pertinacis Imperatoris. Hunc Caes arem Senatus appellauit: sed eam appellationem antequam mereretur, filium affurnere pater non est passus. Post patris obitum flamen est factus Martiani sodalitii qui Diui Marci sacra curabat, . Helviani postea, propterHeluiumPertinacem dicti.Ab Antonino Caracalla deinde ob hoc solum, quod filius esset Imperatoris, interfectus est.

HELV1Α filia Publij Helvij Pertinacis & Flauiae Titianae, desponsata filio Publii Didii Proculi si atris

Iuliani, ad quem Pertinax, cum eum Didius Iulianus Pertinaci obtulisset, dixit: obserua collegam & successorem meur . CORNIFICI A,concubina Pertinacis,quam, neglecta uxore parum pudica,maximo amore Complexus est.

93쪽

Didius Iulianus Augustus, natus est Mediolani uri. Cal. Iun. Ti. Iulio Alexandro Π.&Iunio Syllano Coss.

An. Vrbis DCCCXXCVI. Christi CXXXIV . Imperare coepit Romae,prius Senator V ID. Cal. April. Falcone & Claro Cos. Imperauit menses vi.&dies v. Occisus est Romae in Palatio m. Cal. Octob. an. Vrb. C oo XL VI. Chr. XCIV.

Sepultus in monumentis proaui sui Salvij Iuliani. Vixit annos LX. menses IV.& dies iv. Fuit vir seneX, gulosus, superbus, in Imperio vero humilimus, aleator, ita ut Pertinace nondum humato & in Palatio iacente, ipse in Palatium profectus,cum ibi inuenisset caenam paratam Pertinaci, statim Coeperit ei illudere, accersitisque unde potuit, compleuerit,& appararit omnia, luseritq; aleis: Pyllademq; saltatorem cum aliis quibusdam admiserit. Palatium circumdedit cancellis, & firmissimis ianuis clausit, ne tam facile a plebe vel militibus posset violari.

94쪽

NUMMUS MANLIAE S ANTI MMANLIAScANT 1 LLA, Uxor Didii Iuliani Imperatoris. Ab hac persuasus Iulianus Imperium suscepit, ac postea a Senatu Augusta est appellata. MONETA DIDIAE CLARAE AEREA.D1D1A C LAR A Iuliani ex Manlia Scantilla filia, Coranelio Repentino in Coniugium tradita , Augustam nominata. Post patris interitum, nomen est abrogatum, sed concessum patrimonium.1MP. CAES. C. PESCENNIUS NIGERIUS, AUGUSTUS,

Pontis. Max. Trib.Potest. Cf. H. NUMISMA PESCENNII NIGRI EX AERE. Nigerius

95쪽

s I.

Nigerius Imp. natus est Romae, eX patre Annio Fusco, matre Lampridia. Imperare coepit Antiochiae in Syria,ex Orientis legato, Falcone&Claro Cos. Anno VrbisC oo XLV I. Christi C x C Iv. mortuo Pertinace Circa initium Iulij mensis Imperauit annum i . &menses aliquot. Occisus est apud Cyzicum in Asia, Anno sequenti, Imp. Seuero Aug. II. & Albino Caesareo. Coss. Anno urbis C XLVI i. Christi CXCV. Filii eius cumma tre in eXilium acti,&paulo post iccisi, omnesque statim

illius amici supplicio assecti sunt iussu Seueri Imp. Sic periit Pescennius Niger, homo alioqui sui perhibent)publice priuatimque minime improbus, statura prolixa, forma decorus, oris Verecundi ac semper rubidi, ceruice adeo nigra, Vt ab ea, Nigri nomen acceperit. C aetera corporis parte candidus, dc magis pinguis, capillo ad gratiam in verticem refeXo, adeo Vocatis, Ut ad mille passus V ox eius audiretur. Miles optimus, Tribunus singularis, Dux praecipuus , Legatus seuerissimus, C onsul insignis, domi forisque conspicuus, Imperator infelix.

Uxorem

96쪽

82ωVxorem habuit diliberos qui a Seuero occisi sunt.

II. P. P.

NUM ISMA AENEUM ALBINI. Clodius Albinus, ex patre Caesonio posthumio,

matre Aurelia Messalina genitus, nobilis apud suos, originem a Romanis familiis Posthumiorum, Albinorum,& Caesoniorum genere traxit,. Hic cum est editus , contra consuetudine cum qui nascuntur rubere soleant, fuit Candidissimus , unde & nomen accepit Albini. Natus est Adrumenti in Africa Vni. Cal. Decemb. Imperare coepit in Britanniis , qui Britannorum legatus erat, occiso Pertinace. Anno C oo XLV 1. Christi cXC1 v. circa mensem Iunium, Falcone&Claro Coss. Impera- UitannoS m. menses V ID. & dies aliquot. Occisus est in praesto prope Lugdunum in Galliis X1. Cal. Martii. Ap. Claudio Laterano, M. Marcio Titio Rufino Coss. Anno Vrbis coo XLIX, Christi cxcv1H.& in Rhodanum proiC-

97쪽

proiectus est. Coniunx & liberi ac omnes amici eius, plurimique Senatores, a Seuero, ipsius causa, o CCisi sunt. Huoc finem habuit Albinus,iam prouectous aetate, breui sanetaetatus honore, ac funesto. Fuit Albinus statura procera,capillo nitido, & Crispo, fronte lata, admirabili candore, voce muliebri ad sonum Eunuchorum, motu facili, iracundia graui, furore tristissimo , in luxuria

sit, quantu humana ratio non patitur : & ficus quingentas passarias , quas Graeci Callistrullas dicunt, ieiunus commedit, & centum Persica Campana & Melones Hostienses decem,& uuarum Lanicanarum pondo XX. ficedulasque centum, S ostrea quadraginta. Vini parcus fuit, moribus grauis, atrox in militem, tape enim Centuriones etiam sine causae qualitate in crucem sustulit, Verberauit saepe virgis, neq; delictis militum pepercit uxori infensissimus fuit,lcc. AENEUS PESCENNIAE FLAUTIA NAE

PE scENNIA PLAvTiΑNA Plautianislia,uxor Clodii Albini,ex qua liberos suscepit. Huic Albinus fuit infensissimus. Haec victo'occiso marito, iussu Seueri ne- Cata, & cadauer eius in profluentem Rhodanum abiectum est. DIDIus Cho Divs ALA1Nus filius Clodij Albini natu maior ex Pescennia Plautiana, post victum patrem tru-

98쪽

catumque ipse mandato Seueri quoque interfectus fuit cum fratre minore matre, quorum cadauera in Rhodanum deiecta. PEsCENNIvs P RiN hvs Albini ex Pescennia Plautiana filius minor natu, puer adhuc, quem Seuerus in fantulum suum in epistola quadam nominat, eique munera se missurum promittit. Hic occiso patre etiam a Seuero trunCatus est , & corpus in profluentem abiectum. Et sic dona promissaei talia exoluta sunt.

CAE io Ni Α Albini soror, filia Caelonii Posthumi MAureliae Messalinae, uxor Bebii Metiani, hanc salutat Seuerus in quadam Epistola ad Albinum suo & uxoris

suae Iuliae nomine. Occisa cum marito a Seuero. IMP. CAESAR, L. SEPTIMIUS, M. F. SEVERUS,

Pius Pertinax, Augustus, Parthicus, Arabicus, Parthia - . Adiabenicus.Britannicus .Pont. Max Trib. t. IVIII. I .XII. f.HI.Proco P. P.

99쪽

L. SE P T IM I v s Seuerus Augustus natus est Lepti in Africa. xisci. Cal. Iulii, Sexto Erutio Claron, &Cn. Claudio Seuero Coss. anno urbis DCC cx CDx. Christi CXLVI. Imperare coepit in Pannonia apud Carnutum Idibus Maij, Claro& Falcone Cois. An. VrbisC ω YLV1.

es XY1. Solus imperare coepit occiso Iuliano, quum ei Imperium a Senatu decerneretur, Calem Iuniis, iis dern Coss. Imperauit post occisum Iulianum annos XV 11. menses v 1 D. dies 111. Obiit Eboraci in Britannia,pridie Nonarum Februa. Q Epicito Rufo Lolliano Gentiano&Pomponio Basso Cost. Anno urb. Cec LY111. Christi CCX n. Sepultus Romae in Hadriani mola a filiisque consecratus. ViX1t annos L x v. menses V II. & dies x v 1 o.

Fuit autem Seuerus vir decorus , promissa barba, cano capite & crispo, vultu venerandus, voce canorus, bellicosus, liberalis, literatus, & insignis mathematicus, disciplinae Sc liberalium artium percupidus, cibi parcissimus,uini aliquando cupidus, leguminis pariter auidus, carnis frequenter ignarus, grandis Corpore, tardusque, sed fortis, licet podagra saepe grauiterque laboraret, acutissimo excellentissimoque ingenio, erga amicos gratus, inimicis grauissimus: pecuniae auidus, quam omnibus modis colligebat , sic ut multa millia aureorum post obitum relinqueret. MAR T 1 A, Bassiani filia prima, seueri Imperatoris πιXor, quam, Tribunatu plebis a Marco donatus, duxit, atq; eX ea maiorem natu Bassianum suscepit,d filias duas, Septimias Maiorem scilicet & Minorem. Huius in historia vitae priuatae nullam mentionem fecit, tametsi postea Imperator factus, statuas ei collocari iusserit. A missa hac, nullam aliam ducere voluit, nisi quς ex regali stirpe esset oriunda . SE P Υ IM 1 Α, M AI o R slia seueri Imp.&Marciae, hanc, Impertu adeptus, coniugem dedit Probo cum in-

H genti

100쪽

genti dote . Huic cum praefecturam Seuerus dedisset, obtulisset, ipse recusauit,dicens: Vilius sibi videri praefectum esse, quam generum principis. Itaq; eum ditauit,

dc Consule cum Aetio fecit an .Vrb. conditae DCCCCXLV. SE P Τ IMIA, MINOR filia Seueri Imperatoris eX Martia, quam Vt Imp. factus est, Coniugem cum dote dedit Aetio,&hunc Cum altero genero consulem designauit. Anno Vrbis DCCCCXLV.

IULI AD OMNA, pΙΑ, po ELIY, In syria oriunda ex regia stirpe, ex Emesena urbe, ror Marsae. Hanc ideo Seuerus duxit in uxorem: C umque prima nocte cum illa esset concubitur', Faustina Imperatrix, Marci VXor, Vtrique parauit thalamum, iuxta palatium in templo Veneris. Haec parum casta fuit. Vnde dc Argento co

xi Caledonij Britanniae reguli uxor, ei quae ipsam

morde

SEARCH

MENU NAVIGATION