Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

PROMPTV. ICONVM

D A RIV S Hystaspis filius hinnitu equi rex declaratus est

anno mundi 34 I. ante Christum natum 1 2 I. Smerdis & Patietithes qui regnum usurparant,occisi sunt antequam imperaret hic, qui etiam Smerdita occidit, detecta per Otanem eius fraude: nam Smerdis hic, se Cambysis fratrem dicebat, quod illi de facie ac nomine similis esset: attamen ab aurium mutilatione dolus deprehensus est. Porro Darius hic, Atossam Cyri filiam uxorem duxit,ex qua liberos sustulit,inter quos Xerxes fuit: hanc atossam putant nonnulli fuisse Hester. hic permisit Iudaeis remigrare in Iudaeam ac templum reaedificare: vasa&thesauros templi restituit. Prouincias viginti Constituit, earumque singulis praesides praefecit, taxato quod penderetur tributo. etenim sub Cyro &Cambyse nihil dum fuerat circa tributa institutum , sed munera afferebatur. hic Getas subegit, Thraces se dedidere: at Sc3 thae hunc in fugam adegere. Vide Herod. lib.3. nam Iustit.lib.I. Smerdin, siue Smerdem, de quo supra,Oropastem vocat.

Σ O P Y R V s, praecisis de industria, labiis, naso, auribus,

nomine tranfugae Babylonem profectus, corpus populo lani tum ostendit : constituitur dux omnium suffragio aduersus Darium,qui Babylonem iandiu frustra obsidebat, cui tandem creditum sibi exercitum prodidit: sicque Babylonem quae defecerat,& ab Assyriis occupabatur,recuperauit Darius,memorabili hoc quidem facto Zopyri: cui fuit etiam Megabietus Glius , dux exercitus Daru in Europa, qui de Thraciam subegit. He rod.lib.3. Iustitilib.I.

122쪽

ΡARS PRIMA

T A R QEINI V S Collatinus Lucretiae maritus,coenabae

Cum regiis iuuenibus & aliis primoribus in stativis obsidionis Ardeae, cum incidit de uxoribus mentio: suam quisque mirε laudat:hoc certamine Contentionis accenso, negat Collatinus Verbis opus esse: paucis id quidem horis posse sciri quantum Caeteris sua praestet Lucretia: uxores inuisunt. Certamine laudem retulit Lucretia.Ibi mala libido Lucretiae stuprandae Sextum Tarquinium capit: post aliquot dies stricto gladio ad dommientem Lucretiam venit, marito in castris agente:vi potitur. vitio breui crimen sequitur: deturbatur regno Tarquinius Sin perbus: Sextus Tarquinius eius filius,Gabios proscctus,interficitur. Titus Liuius lib.I.

LUCRETIA Spurij Lucreth filia , foeminam certe Romanam atque exemplar totius coniugalis castitatis se praestitit. haec siquidem vi a Sexto Tarquinio constuprata, moesta nuntium ad patrem atque ad virum mittit, ut cum amicis Veniant : ita facto maturatoque opus esse, rem atrocem incidisse: Veniunt cum L. Iunio Bruto: his corpus violatum fatetur, animam vero insontem morte ipsa testatur. Brutus viro pariique luctu occupatis, Cultrum ex vulnere Lucretiar extrahens, Per hunc inquit castiss1mum sanguinem iuro me Tarquinium S perbum cum scelerata coniuge, & omni liberoru stirpe, ferro, igni, quacunque vi possim exacturum. Vide Tit.Liu. lib.I. Sic exact rege res Romana rediit ad Consules,anno mundi 3 I6. ante Christum natum FOQ

123쪽

PROMPTV. I CONUM

C. M. CORIOLANVS Patricius Romanus ab Romanis exactus est, quod Consulatum arroganter ambiret, & Tribunis Plebis aduersaretur, ac proinde suspectus esse populo ob nimium fastum ac potentiam . quare cum iam ante pro Romanis pugnans,Coriolos urbem Olscorum ciuitatem,unde Coriolanus dictus est, expugnasset, ad ipsos Volscos contendit iratus, a quibus auxilia contra Romanos accepit anno mundi 3 4 7 ante Christum natum 487. Romanos saepe vicit: usque ad quintum miliarium urbis accessit, eXpugnaturus etiam patriam suam legatis qui pacem petebat repudiatis) nisi ad eum

mater Veturia dc uxor Volumnia, eXVrbe venissent: quarum precibus remouit eXercitum , quem submouere armis Romanon poterat.Vide Titum Liuium lib. 2.&Eutro. lib.I.Foemineae item preces ClachrImae uxoris Meleagri, ad arma pro patriae tutela capessenda Meleagrum compulerunt.Ouid.epi. 3.

VETURIA C. M. Coriolani mater fuit, ad quam adi

runt matronae Romanae, quae in discrimine patriae pervicerunt ut Veturia magno natu mulier, & Volumnia Coriolani uxor, duos paruulos ex Coriolano ferentes secum,in castra hostium irent:& quam armis viri defendere urbem non possent,mulieres precibus lachrymisque defenderent: quod praestiterunt. nam fractus precibus ac fletibus matris Veturiae ac uxoris Volumniae Coriolanus,castra retro ab urbe mouit Titus Liuius li. 2.Dion .Halic li 7.& 8. Statuit Senatus Vt foemineum extrueretur templum Diuae Fortunae, ubi foeminae singulis annis, eadem qua liberata fuerat urbs die, sacra peragerent: idque in foeminarum honorem, ac huius facti, Velut miraculi, monimentum perpetuum.

124쪽

pARS PRIMA.

II 3PORSENA Hetruriae Rex, bellum Rom. intillit, in gratiam Tarquinh Superbi, tripusque continuis annis trepidam urbe terruit: quam audax Scaeuolae facinus ab hoste liberauit: nam scribam pro Rege interfecit,dum timet sciscitari uter Porsena esset. Tit. Liui . lib. 2. Halicar. lib.s . Eutrop. lib.I. Porro de Porsena &Scaevola elegans hoc apud Martialem lib. i. extat epigramma:

Dum teret Regem decina sussite dextra, Iniecissacros peritur Pas: Sed tam sua in miracula non tulit horis, Et raptum flammis lusit abire virum.

Urere quam potuit contempto UMutim igne . Hanc θectare manum Porsena non potuit.

Guaior decep fama es, se gloria dextrae:

Si non errasset, fecerati a minus. C L OE LIA, Romana virgo,una ex obsidibus, Cum castra Hetruscorum forte haud procul ripa Tyberis locata essent,frustrata custodes dux agminis virginum inter tela hostium Tyberim tranavit, sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit anno mundi 3 17. Christum natum 1 o s.iratus POrsena Cloeliam obsidem per oratores deposcit: deinde in admirationem versus , supra Coclites &Mutios id facinoris esse dicebat : restituta haec apud Regem Hetruscum,non tuta solum, sed honorata,parteque obsidum donata est. Romani nouam in emina virtutem nouo genere honoris, statua equestri donauere: in summa sacra via fuit posita virgo insidens equo. Liuius lib. 2.

125쪽

XERXES quintus Persarum Rex, Darij Hystaspis filius,

successit patri in regno Persarum anno mundi 3 77. ante Christum natum 48 s. fuit nonnihil controuersiae inter hunc εί maiorem natu fratrem Artabarzanem: attamen res facile componitur ut Xerxes, Atos ae secundae Darij uxoris filius,quae Cyri filia erat,regno potiretur. Primum AEgyptios qui defecerant subegit: posthaec maximam in Graeciam expeditionem fecit : tantaeque feruntur eius fuisse copiae vi fluuios exiccarent:

quod de Scamadro fluuio qui & Xanthus dictus est)legi mus.

Graeciam vastauit, Athenas,urbesque vicinas cobussit. tandem a Leonida ac Themistocle pulsus, uno die etiam duo vulnera acceptimauicula piscatoria aufugit. Caeterum is cum filio D rio ab Artabano,spe adipiscendi regni interficitur: Artabanum autem Artaxerxes gladio transverberauit,ut dicturi sumus inferius. Consulito Iusti.lib. I.2.5 3.Praeterea Plut. in vita Themis& Agesil. item Hero.li. 7. CIMON Atheniensium dux praestantissimus,semel atque iterum Xerxis exercitu uno die fudici primo pugna nauali, de inde terrestri:praeterea Asiae minoris partem cepit:inimicorum exuuiis opuletus factus, pauperibus bonam partem distribuit, mensasque dapibus instructas, pauperibus ac peregrinis publice parauit.Vide Plutar.in Cimone.

Clarebant his temporibus 2Eschylus, Sophocles, & Euripides,Poetae Tragici,quinetiam Zeuxis pictor insignis.

126쪽

ΡARS PRIMA.

ΤHEMISTOCLES, Atheniensium dux fortissimus

ac prudentissimus,ingenti gloriae studio tenebatur.hic fusis,&gatisque Persis,atq; eorum Rege Xerxe, Athenas reaedificauit, muro cinxit, Pyreumque ciuitati iunxit, anno mundi 3 4 9 2. a Christo nato 47o. nec tamen inuidia caruit, dicere solitus se neque honoribus ab Atheniensibus assici, neq; apud eos in admiratione esse,sed procella vexatos imminente periculo, ad se veluti platanu subterfugere,reddita autem serenitate,euellere atque deiicere. Suffragiis e ciuitate eiectus,eiusq; dignitate ac nimiis opibus depressis,grauis fortuna inimico patriae supplice esse coegit.Nec tamen,iussus a rege Persarum,ad que desciuerat, Graecis bellu inferre, ira in ciues suos eum cocitare potuit: nec maximi honores atque opes ad patriam bello lacessendam impulerunt. fortasse quide ratus opus maius quam ut a se Confici posset,praeclaris tum ducibus abundate Graecia, praesertim Cimone.Itaque fertur epoto taurino sanguine,Venenoque infuso in Magnesia diem obiisse,annos natus 6s.PlutarC. in Themisto. Thucy. li. I. huius etiam Themistoclis meminit Eras. in apophth. li .F.&8.

STE SILEA, eleganti forma mulier,amata fuit ab Aristide ac Themistocle: inde fortasse c5flato liuore,perpetuo flagrarunt inter se odio:quaquam vitae ac morum dissimilitudo,non parum auxisse odium dicatur: nam Aristide cotraria in repub.

sentetia aduersarium semper habuit Themistocles. Vide Pi latan Themistocle.

127쪽

PROMPTV. I CONUM

ARTAXERXES Xerxis filius, cognometo Longimanus,qubd manum dextram sinistra longiore haberet, Artabanum cum filiis occidit,de patris nece Vindictam sumens. imperauit Persis anno mundi 3 97. ante Christum natum 461. hic a Metasthene Darius, ab Esdra Darius & Artaxerxes vocatur indifferenter. nam Persae his duobus nominibus promiscue

utuntur,ssicut-nos imperatores nostros Caesares & Augustos, sine discrimine vocamus. Astu Artabanu,iuuenis ad huc,gladio transfodit: nam finxist se arma Velle Commutare , si inermema gressus egregio in iuuene c5mento, inimic um ense traiecit. Iust. li.3.S Io. Hero. lib.7. Plutar. in ArtaXerxe . imperauit annos o.Vide item Esdr.Ι .lib.ca. .& T.

E S D R A S Propheta fuit temporibus ArtaxerXis, que adiit, ab eoque petiit ut liceretIudaeis reuerti Ierusalem:& obtinuit. missus est igitur Esdras Ierosolymam, cum reliquiis vasorum Domini a Nabuchodonosore in Babyloniam abductorum,acceptis ab Artaxerxe priuilegiis ut liceret ei constituere iudices ac praesides in populo Iudae, ac Ierusale, collapsamque Iudaeorum remp. instaurare. Consulito I. lib. Esdrae, 7. cap. hinc inci- . piunt septem Danielis hebdomades.

128쪽

L. QV IN Τ Ι V S Cincinnatus in opere, arans inuentus, sudore deterso ab aratro accersitus ad fasces , togam prae . textam accepit, Dictatorque est creatus anno mundi 3so 6. ante Christum natum 4 1 6. hic mox sumpto honore, instructoque exercitu caesis hostibus victor exercitum Romanum liberauit. Nam Minutius Consul ab Equis & Volscis superatus fugerat, ac fame ferroque cingebatur, actumque in eliciter foret, ni Quintius ipse, qui iugum boum Equis imposuit, victoriamque quasi stivam tenens, subiugatos hostes prae se primus egit. Romae triti mphauit.Castris hostium receptis,plenis rerum omnium nudos hostes emiserat) praedam omnem suo tantum militi dedit: Consularem exercitum, ipsumque, Consulem increpans, carebis, inquit parte miles ex eo hine cui prope praedae lib.3. Eutropius lib.I. Romae quidem hic L.Quintius Cincinnatus ob egregiam hanc partam victoriam merito triumphum egit. tandem Dictatura qui erat summus honos) se abdicauit, rursusque rus ad agriculturam diuertit.

RACILIA uxor fuit L. inth Cincinnati. haec togam

pr0pcre e tugurio viro postulanti protulit:cum mandata Sen tus,togatus ut audiret rogaretur a legatis, qui eum operi agresti intentum nomine Senatus salutabant.Titus Liuius lib.3.

129쪽

stetricis filius fuit. clarebat anno mundi 3 13 r. ante Christum natum 3I.hic veram Philosophiam esse praedicabat si nico fiere,ialemque esse debere hominem qualis vellit videri. Philosophiam naturalem deseruit, Vt moralem amplexaretur. Comstantissimus ille, nec tristior nec iucundior unquam visus est. pauperculus quidem extitit, at vero ab Apolline omnium sapientissimus dicitur iudicatus. In huius signo sculptum erat, hominis amicum esse, si apere:inimicum autem,despere. Inuidia non caruit accusatus est ab Anyto diuite, Melito Poeta,Lycone oratore,qubd male de iis sentiret. Intrepidus coram iudicibus stabat, nec voluit quam ei parauerat orationem Lysias, orator percelebris,ad sui defensionem, pronuntiare: quinimo ad bibedam cicutam damnatus,eam sumpsit intrepide. Athenienses tandem delatores eius occiderunt:aeneamque statuam ei erexerunt,quam in templo collocarunt. Cice .li. I.de Orato.

Aelianus,Plin.lib.7. August.de ciui.Det,lib. 8.Cap.3. X ANTIPPE, uxor fuit Socratis, quae cum molestissima esset,atque aliquando post nimios clamores & iurgia, sordidam aquam in caput illi iecisset, haud aegre ferens respondit, Sciebampos tonitru venturampluviam, interrogatus ab Alcibiade

Socrates cur tam acerbam VXorem domo non CXigeret, quoniam,inquit,cum talem domi perpetior, insuesco ut aliorum foris iniuriam feram.Vide Gel li. I cap i7.dc Apophtheg.Eras.

130쪽

ΑSPASIA mulier, consuetudinem amatoriam cum Pericle habuit,quam unice adamauit: nam cum exiret domo, MCum ingrederetur, eam osculabatur. hanc nomine & gloria

claruisse ferunt. Qine autem in bello cotra Samios gesta sunt, decreto Periclis ob Milesios, rogatu Aspasiae facta dicuntur. Uxorem Pericles alteri dedit, cum ingrata utrique Vitae constetudo foret, hanc autem Aspasiam superinduxit. Plutarc. in Pericle.

PERICLES Atheniensium dux, cum Sophocle Poeta

tragico,missus est aduersus Lacedaemonios, qui diuerso exercitu, Lacedaemoniorum agros vastaverunt, & multas Achaiae ciuitates Atheniensium imperio adiecerunt. his malis fracti Lacedaemonij in annos triginta pepigerunt pacem: sed tam longum ocium inimicitiae non tulerunt. Quare intra quin e-cim annos,fines Atticos populantur,hostes ad praelium vocat: verum Athenienses Periclis consilio iniuriam disserunt in tempus ultionis.Deinde interiectis aliquot diebus naues conscendunt,& nihil sentientibus Lacedaemoniis, totam Spartam depraedantur, multoque plura auferunt quam amiserant. Post haec nauali praelio victi Lacedaemonij, fugerunt: pacem in annos quinquaginta fecerunt, quam non nisi sex annos inuiolatam obseruarunt. haec facta sunt temporibus Artaxe is, anno sciliCet a mundo condito 3136. ante Christum natum 426. Iusti.lib.3.Plutar.in Periclis vita.bellum intestinum,quod Peloponnesiacum dicitur, tunc incepit, quod durauit annis

27 de quo Thucy.& Xeno. De Pericle mentionem quoque facit Eras in apoph. lib.I.& 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION