장음표시 사용
91쪽
P H A C E Α, filius Romeliae, tyrannide regnum Israel obtinuit, occiso Phacea filio Manathen,anno sΣ. Αzariae,sive OZiae Regis Iudae: qui erat annus mundi 3I73'. ante Christum natum 787. Hic quoque impius extitit, nec diuertit a peccatis Ieroboam filij Nabat. huius teporibus Theglat-Phalassar Assyriorum Rex totam Galaaditen regionem oppressit,ac cepit, incolas in As yriam abduxit. Hoseas,sive Osee tandem insidiis aggres us est hunc Phaceam, & interfecit eum, regnumque eius inuasit,cum iam ille viginti regnasset annos. Vide lib. .Reg.II. cap. S Ioseph.lib.9.cap. II.
H O S E A filius Ela,regnauit in Samaria super Israelem post
Phaceam quem occiderat, anno mundi 3 I9 s. ante Christum natum 767. anno septimo regni sui, Salmanazar Assyriorum Rex Samariam obsedit,Hos eamque tributarium fecit. At vero Hos eas dum rebellat,tributaque Assyrio recusat, Zc dum a Sua Rege AEgypti auxilium petit, a Salmanazare obsessus est, qui vinctum misit in carcerem: Samariam cepit, Israesitarum regnum perdidit,decemque tribus abduxit:transferens Israel in Assyrios. Itaque ab electione impij Ieroboam filij Nabat, ad quem, post mortem Salomonis, defecerant decem tribus ab Roboam filio Salomonis, amixit Israelem Dominus, & tradidit in manus diripientium, ob praeuaricationes, praecipue ob idololatriam. Consule librum 4. Regum cap.I7. dc Ioseph. lib.
92쪽
A C H Α S filius Ioatham Regis Iuda, successit patri in eodem regno anno mundi 3 I92. ante Christum natum 7 o. hic non est secutus vestigia patris sui , sed Regum Israel: impii sti mus etiam filium suti consecrauit,transferens eum per ignem, secundum idola gentium. obsessus est a Phacea,& Rasi Rege Syriae, nec superatus est. Iniit societatem cum Theglat- Phalasar Rege Assyriorum, qui Rasim interfecit, in cuius gratiam ablato Dei cultu, diis Syriae sacrificauit: imperauit annos sedecim,& successit ei filius suus Ezechias.Vide lib. .Reg.cap. 16.S: Iosep.lib. Antiq.9.Cap.I . EZECHIAS filius Achas successit patri in regno Iudae, anno mundi 32o 8.ante Christum natum 7 s 4.hic pius vestigia David secutus est,dissipauit excelsa, contriuit statuas, succidit lucos,Confregitq; serpentem aeneum,quem fecerat Moysus,ii- quidem usq; ad illud tempus si ij Israes adolebant ei incensum. Affuit illi Dominus:nam rebellauit contra rege Assyriorum,& non seruiuit ei:Philisthaeos persecutus est: anno sexto regni sui capta est Samaria a Salmanasare, ut in Hosea dictum a me est. Posthaec Sennacherib Assyriorum Rex in Deum blasphemus, Iudaeam deuastauit, Ierusalem obsedit, miraculo tame diuinitiis liberata est: siquidem Angelus Domini occidit una nocte
18OO OO. hominum in castris Sennacherib,qui inde recessit.Deinde aegrotauit Ezechias, cui mortem praedixit Esaias, attamen oratione & fletu obtinuit a Deo adiici vitae suae annos I s. signumque sanitatis ab Esaia accepit in umbra decem linearum, retro rada, in horologio suo. Merodac Baladan BabyloniorureX,cum accepisset morbo laborare Ezeciam,misit ei literas δίmunera. imperauit annos 29. successit ei filius Manasses. Vide .lib.Reg.18.19.& 2o.cap.SI Iosep.lib. tiq.9. dc IO.
93쪽
R O M V L V S Romanorum Rex primus, imperauit anno mundi 3ΣΙΣ. ante Christum natum so. filius fuit Rheae Iliae
Vestalis,quem una cum Remo,unico partu edidit, qui paruuli prope ripam Tyberis expositi, tamen a Faustulo ad Acca Laurentiam delati sunt: ubi adoleverunt,collecta pastorum manu, Amulium interfecerunt,& Numitorem auum in regnum restituerunt, qui pulsus fuerat a fratre suo Amulio minore natu. Postea urbe aedificant ubi fuerant expossiti, quae Roma dicta esta conditoris nomine Romulo:qui Remu fratrem occidit,quod ludibrio quasi per contemptum Romuli, nouos transsiluisset muros: Cetum senatores creat Romulus, qui Patres ab honore, Patrich eoru progenies appellati.3oo. armatos ad custodia corporis,quos Celeres appellauit,non in bello solum,sed etiam in pace habuit. ex Sabinis 3c Rom.unicam gentem fecit. post subactos Ceninenses, Antemnates, Crustuminos, Fidenates, Veientes, cum ad recensendum exercitum concionem in Campo
haberet,siabitb orta tempestate,cum fragore & tonitribus,tam denso opertus est nimbo, ut conspectum eius concioni abstulerit tempestas, nec deinde in terris sit visus. imperauit annos 37. Vide Tit.Liu.li. I.Diony. Halicar.lib.2.&Eut .lib. I. HERSILIA, uxor fuit Romuli,de qua Ti.Li.Ι. deca.Ι.De hac nonnihil fabulatur etiam Ouidius,ad Calcem I .lib.Meta morph. inquiens: Flebat ut amissum coniux, cum regia Iuno Irin ad Hersitam descendere limite curuo Imperat: se vacuae suasic mandata referre:
Praecipuum matrona d cis, seni sima tanti
94쪽
SIBYLL A Erythraea alias Heriphile,agebat, Vt Vulgatior
est opinio, antequam a Graecis obsideretur Troia squanquam Euseb.in Romuli tepora referat) nam Apollodorus Erythraeus suam esse ciuem affirmat, eamque Graiis Ilium petentibus v ticinatam, & perituram esse Troiam, & Homerum mendacia scripturum. At Strabo duas facit Erythraeas Sibyllas: priscam
nempe alteram,item alteram recentiorem, Athenain nomine,
tempore Alexadri .Porrb Lactan. Erythraeam Babylone natam esse ait, & se Erythraeam appellare maluisse, quae sola nomen suum carmini veru inseruerit: & a Graecis ac Latinis praecipua dicta sit.Vide Lactan.lib. I.cap.6. Diui .insti. lib. de ira Dei,ca. a. Σ. Fenestella legatos Erythras a Senatu Rom. missos esse refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur :& ea Coss. Curio & Octauius in capitolio quod tunc erat Curante Q catulo refectum) ponenda curarent. Erythrae autem Vrbs est Asiae minoris. Huic Sibyllae haec tribuitur prophetia: υltima aetate humiliabitur Dem, huminabiturproles diuina, iungetur humanitati diuinitin, iacebit in*no agnus, opuellari Oicio educabitur Delvi ct homo. Vide lib.Sibyl.
SIBYLLA Samia, Herophila dicta,claruit in Samo insula,autorib.Euseb. Augu.& Cassiod .circiter annu mundi 3297. ante Christum natum 661. Eratosthenes in antiquis Samiorum annalibus se reperisse scribit, hanc dictam fuisse nomine Phylo. Vide ut supra.Hanc sic prophetasse ferunt: Tu enim sulta Iudaea Deum tuum non cognouim ludentem mortalium
mentibus Id se dinis corona , ct horridum fel mi isti. Item,Ecce veniet diues,ct nascetur depaupercul obelia terram adorabui cum . Gg et
95쪽
rq sALMANASAR Assyriorum Rex, magno comparato exercitu pugnauit contra Samariam quam cepit, Hoseamque regem Samariae tributarium fecit.post aliquot annos cum nollet Hoseas amplius tributum persoluere,iterum venit in Samariam Salmanasar, quam post tertium obiidionis annum cepit, ac decem tribus in Assyriam abduxit, anno nono rebellionis Hoseae qui erat annus mundi 3213. ante Christum natum 749. hunc finem habuit regnum Israel, quod 242. annos steterat, sub 1 .Regibus: si sumas initium a morte Salomonis, & regno Ieroboam filij Nabat ad quem defecerat decem tribus, desciscentes a Roboam, filio Salomonis. Vide lib. 4. Reg. i 7. & 18. cap.Ioseph. lib.9.cap.II. De hoc Salmanasare dictum a me lit- praest in Hosea.
sENNACHERIB Assyriorum Rex , blasphemus in
Deum,per nuntios minatus est Ezechiae Regi Iudae, S populo, sic exclamantibus nuntiis: Audite verba Regis magni, Regis AE -riomm haec iacit Rex, Mn vosse ducat Ezechia non enim poterit eruere vos de manu mea: neque fiduciam vobis tribuatsuper Dominum, dicens, eruens liberabit nos Dominuου, se non tradetur ciuitas haec in manu Regislseriorum. Postea Sennacherib, Iudaeam vastauit, Ierosolyma obsedit. At vero tandem ad preces Esaiae & Ezechiae, Angelus Domini occidit una nocte I8oGoo. militu Sennacherib, anno mundi 322 I. ante Christum natum 7 I. reuersus itaque cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramalech Sarasar, filij eius occiderunt eum. Vide lib. q. Reg.I8. 5 Ι9. Cap.& lib.. 2. Paral.cap. 32.dc Iosep. lib. Antiq. Io. cap.I.&2. De Sennacherib etiam mentionem feci in Ezechia.
96쪽
MANASSES, Ezechiae regis Iudae filius successit patri in regno,anno mundi 3 2 37. ante Christum natum 72s.impius hic aedificauit excelsa quae dissipauerat Ezechias pater eius, erexit aras Baal,templum contaminauit,filios Diis immolauit: Ierusalem innocentum sanguine repleuit: quare iratus Deus suscitauit Regem Babyloniae qui ludaeam inuasit, Manassen Cepit, vinctum Catenis, compedibus,duxit in Babylonem In captiuitate autem agnoscens Dominum resipuit, poenitentiam egit,atque regno restitutus idololatriam aboleuit,vitamque reliquam in Dei timore transegit. imperauit annis s s. Vide 4.lib.Reg.2I.Cap.& lib.2. lib. Paralip.cap.33. item Ioseph. lidi Antiq.ΙO. cap. N I. E S ΑΙ Α S in Ierusalem nobili genere ortus est,ibique prophetauit,& in Iudaea, necdum decem tribubus in captiuitatem ductis:ac de utroq; regno nunc mixtim,nunC separatim texuit oraculum:& cum interdum ad praesentem respiciat historiam,& post Babyloniet captiuitatem reditum populi significet in Iudaeam: attamen omnis eius cura de vocatione gentium, Maduentu Christi est thic sub Manasse Rege sectus in duas partes occubuit. Consulito lib. .Reg. V. & 2o. cap. S Ieronymum in Esaiam.
97쪽
CANDAVI Es Lydorum Rex quartus, Lydis imper
uit anno mundi 32 8. ante Christum natum 7I . Hic cum uxoris suae pulchritudinem omnibus praedicaret,qhiasi siletium damnum pulchritudinis esset, ad postremum Gygi sodali suo nudam demonstrauit: quo facto & amicum in adulterium uxoris illectum,hostem sibi fecit,& uxorem veluti tradito alij amore, a se alienavit. nam breui post tempore caedes Candaulis, nuptiarum praemiu fuit. Uxor mariti sanguine dotata, regnum viri, M se pariter adultero tradidit. Iusti. li.1. Scribit Herodotus libro primo Gygem, quanquam repugnans & inuitus nudam reginam conspexisset,ab ea accersirum,ab eademq; haec verba audiuisse: ut illum qui ista consiluit interire oportet, aut te qui nudam me es consticatus. Gyges ubi videt propositam sibi necessitatem aut interficiendi herum Regem, aut seipsum interfectum
lxi,elegit ut ipse superesset. GYGES imperauit Lydis post Candaulem quem occidit,
anno mundi 326 1 ante Christum natum 697. postquam imperio potitus est, arma intulit Mileto & Smyrnae urbemque Colophonem vi cepit. Herodotus lib.I. feruntur praeterea nescio quae fabulosa de equo aeneo, in cuius lateribus essent fores,& de corpore hominis mortui intus clausi, qui anulum a
reum in digito habebat quem detraxit Gyges: qui huius anuli palam cum ad palmam conuerteret, a nullo videbatur svt f runc itaque huius anuli ope stuprum Reginae intulisse,Regem occidisse,nec in his facinoribus quenqua eum videre potuisb. sic repente anuli huius beneficio Regem Lydiae ipsum fuisse. Cice.3.lib.Ossic.
98쪽
NUMA POMPILIVS secundus Romanorum Rex,
imperat anno mundi 32so. ante Christum natum II 2. nam mortuo Romulo res ad interregnum rediit, cum regerent Senatores annum integrum, creatis decem Decurionibus. Huic
Tatius Sabinorum Rex filiam suam unicam in uxore dederat: qua defuncta,relicta ipse Curia, in sylvis degebat.ad principatum autem a Romanis post excessum Romuli euocatus,primo contradixit,mans que diu in sententia repugnans ne susciperet imperium. Ubi vero Cohortantes fratres, atque postremo pater,haud aequum censebanr rantiam honorem ultro oblatum
repellere ut Rex fieret consensit.Bellum nullum quidem gessit Numa, sed non minus ciuitati profuit quam Romulus:nam legibus moribusque Romanos formauit, qui consuetudine praeliorum iam latrones ac semi barbara putabantur. Duos menses anno addidit, Ianuarium ,Februariumque: cum ante hunc decem tantum menses apud Romanos fuissent: infinita Romae sacra,ac templa costituit.morbo decessit 43.impexij anno. Regnante Numa, Glaucus primus ferri interse glutinum excogitauit. Videto Titum Liuium lia. Deca.1. dc Dion.Halic. lib.2.& Eutropium lib.LG E RI A fuit Nimpha siue Dea, que sertur fuisse uxor, umae Pompilijsaltem mea nocturnos se congressus habere cominiscebatur Pompilius,cuius etia monitu quae acceptissima diis essent sacra institueret.hanc fabulantur Poetae in fontem versam.Vide Oui.li 3.de Fastis,& li.I1. Meta.& quos supra citaui autores.
99쪽
Α M O N filius Manasse successi patri in regno Iudae,anno
mundi 3292. ante Christum natum 67 o. impius hic vestigia patris etiam impij secutus est. Annorum 22. erat cum regnare caepisset,& duobus annis regnauit in Ierusalem. hic cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus,immolauit, atque seruiuit. Coniurarunt aduersus eum serui sui. & interfecerunt eum
in domo sua. Vide lib. q.Reg ai. cap. dc lib. 2. Paralip. 3. cap. dc Ioseph .lib. IO. cap. q. IO SI A S filius Amon,successit patri,regnauatque in Ierusalem annos 3I. hic iustus,pius,Dauidis Vestigia secutus, I 2.anno regni sui mundavit Iudam dc Ierusalem ab excelsis,& lucis, simulachr1sque,& sculptilibus.aras Baalim,& simulachra quae superposita fuerant,euertit:Templum instaurari iussit: reperit Helcias sacerdos librum legis Domini, qui datus fuerat permanum Moysis:congregato uniuerso populo in domo Domini legit Rex omnia verba libri huius: dc stans pro tribunali percussit foedus coram Domino,adiurauit populum,& Celebrauit Phase Domino. Caeterum dum pugnat cum Nechaone Rege AEgypti, qui missis nuntiis indicarat se non parasse bellum in
eum,Vulneratur sagitta,quo ex vulnere obit. lux erut eum vnia uersus populus,maxime Ieremias qui super eius morte carmen lamentabili modulatione conscripsit, quaesamentationes vo
100쪽
T VL L V S Hostilius tertius Romanorum Rex, regnauit anno mundi 3293. ante Christum natum 66 9.Hic primus Romanorum purpura& fascibus usus est: bella reparauit, fiducia bene exercitae iuuentutis: Albanos vicit sexta congressione Veientes, Sabinos, & Fidenates itidem. foedere rupto,de Metio Suffetio supplicium sumit ob violatam fidem. Horath Curiatios vincul: Alba solo aequatur: ex Albanis & Romanis unus fit populus. Tradunt voluentem Tullum Hostilium commentarios Numae cum quςdam occulta solennia sacrificia Iovi Eli- Cio facta inuenisset, operatum his sacris se abdidisse: sed non rite initum id sacrum esse: nec solum nullam ei oblatam coelestium speciem sed ira Iouis solicitati praua religione, fulmine
ipsum cum domo conflagrasse. Imperauit annos 3 2. Ciuitatem auxit adiecto Coelio monte.hoc imperante B3 Zantium ciuitas condita est a Pausania Rege Spartanorum. Titus Liuius lib.I. Decad.I.Eutrop.lib. I.Diony.Halicarn. lib. . ,
AN C V S Martius Numae ex stia nepos, successit Tullo
Hostilio anno mundi 3 3 2 s. ante Christum natum 637. Contra Latinos dimicavit,quos dc vicit: Auentinum montem ciuitati adiecit,& Ianiculum. Pontem Subliciu in Tyberi fecit.Ostiam ciuitatem supra mare 16. miliario ab urbe Roma,Condidit.Ptol. lib.3 Cap. I. S Strab.li.s. Huius temporibus LUCUmO,Cui nomen filii L.Tarquinius Priscus,cum uxore Tanaquil Romam venit.
Anno imperij 24. morbo perit Ancus , quo regnante Epidamnus est condita, quae nunc Dyrrachium. Vide ut supra.
