장음표시 사용
291쪽
CLOTARIVS Francorum Rex septimus, atque huius nominis primus, succedit fratri Childeberto, imperatque Francis anno mundi A s 22. a Christo nato 16 o. Hic tertiam redituum ecclesiae partem sibi dari iussit: cui dationi Turonum Archiepiscopus libere & fortiter se opposuit,vaticinatus regno spoliatum iri Regem si pauperum bona imminueret aut eripe ret. Cranu filium bello subactum,cum uxore,liberis,& Vniue se familia exurendum curauit. is enim patri non obsecundans, multa Galliae dana intulerat,primum a Childeberto patruo instigatus, deinde socero Aquitaniae duce eius causam defendente.Conabus Britanus eum excepit,ac tutatus est. Socerum illum Rex fere perdiderat. Britannum autem paulo antefiiij necem interemerat. Rex Compendij obiit anno regni quinto. Pau. Hmy.lib. I.Robertus Gaguinus lib.2.
CHEREBERTUS, qui 3c Aribertus , patri Clotario
succedit anno mundi 4s 27. a Christo nato s6 s. nam ei,diuisa inter fratres haereditate paterna,parisij sorte obuenere:Chilperico Suessionum regnum,Guntrano Aurelianesium, Sigiberto Metesium. Fertur Cherebertus paucos annos vixisse, muliere quavis Corruptior,scortationi & luxui addictissimus:copulantur tamen in chronicis anni nouem administrationis huius Childeberti .Pau.2Emy.lib.I.RO.Ga.lib.2.
292쪽
IVSTINUS Iunior , filius filiae Iustiniani Imperatoris,
post autum imperat Constantinopoli anno mundi q s 2 9. a Christo nato 16 Hic aemulus Iustini,atque perinde ac filius a Iustiniano in regia semper enutritus,facili admodum ingenio fuit,atque ad promerendam,ex liberalitate,hominum gratiam accomodato.Cum Persis foedus pepigit,tributo, quod Romani annuum his penderent,sublato. Porro Narses cum post Gothicam victoria Italiae praeesset,accusatur apud Iustinum, malae administrationis:hic per literas se purgat. Sophia Iustini uxor, scripsit ad Narsetem ut ad pensa muliebria rediret, eunuchus enim erat Narses,quare eum oderat.tunC Logobardi, Germanica gens,qui in Pannonia erant,a Narsete indignato vocati,in. Italiam irrumpunt, qua ab Alboino Rege ad Desiderium, per 2o .annos in principatus diuisam tenuere:responderat utique Sophiae Narses,se talem texturu telam, quam ipsa discutere dc diuellere nequiret: obiit graui pedu dolore Iustinus anno im
cha fuit anno mundi in s 3 3. a Christo nato III. TIBERIVS Constantinus adoptatus a Iustino, rem per septennium satis feliciter administrat, Persas saepe profligatos, intra suos fines compellit, recepta Mesopotamia. Longobardirupto foedere urbe Romam graui obsidione premunt: sed eos iniuria decidetium imbrium depellitinihil hoc principe fortunatius , si res ut in Oriente, ita in Occidente successisset. vixit summa cum pietatis &liberalitatis opinione.Pomp. Lael. Egn. lib.2.Diac. lib. 8.
293쪽
Io 6 PROMPTV. I CONVM MAURICIVS, Cappadox, Tiberij Constantini gener
fuit a Socero successor declaratur,imperisque ann.m Un. y 7. a Christo nato 1 8 1. Hic imperium sub initia Persis victis, Scythis afflictis,Longobardis repressis, ac Hunnis e patrio solo insolitudines pulsiis,feliciter administrauit. Mox tamen cum prae auaricia,stipendia aut nulla aut rara daret, coturatur in eum ab exercitu cui praeerat Phocas immines Sarmatiae. Tandem cum frustra Phocae insidias,somnio etia admonitus praecauet, cumque miles stipedio fraudatus,seditiosius agit,ab eodem Phocaimperio δί vita priuatur Mauricius anno aetatis 6 6. imperij et O. uxor,liberi, omnis'; eius prosapia cum eo sublata est. Turcata cum nomen tunc primum Asiae auditum. Pom. Lae.Egna.lib. a. Hic Mauricius Childeberto Fracorum Regi summam argenti misit ut Longobardos Italia exturbaret.Pau. Diac.li.8.miru est sane in hoc Imperatore opum cumulandarum cupiditate eius oculos ita excaecasse, cum praesertim notarius primum fuisset, deinde miles postea praefectus Vigilum,deinde Imperatoris gener,postea Augustus. Discant itaque Principes auaritiam non latum illos dedecere, sed & damno & exitio interim illis esse: exemplo sint Imperatores Pertinax & Mauricius contra vero maximum esse Principis ornamentum liberalitatem.
C O N S T A N T IN A, Tiberij Imperatoris filia,Maurichvxor fu it, ex quo liberos suscepit, qui una cum patre & matre caesi sunt,uti dictum est. Vide autores quos supra.
294쪽
CHIL PERICUS, post fratre Cherebertum apud Francos imperat anno mundi s 36. a Christo nato s7 . Initio Chilpericus neque omnia tenebat, neq; fortior erat. Inter fratres de regno lis est. Sigiberto in Germania trans Rhenu occupato, Remoru oppidu quod ditionis Sigiberti erat, nonnullaq; in Campania loca Chilpericus adoritur: paratque bellu quantum potest maximu cum filio Theodeberto. Sigibertus redit: Suessionum deditione facta, Theodebextum capit que statim ad Chilpericum remittit,iureiurado tamen prius astrictu,Vt ne unqua bellu aduersus eum susciperet. Attame iussu patris,Violato iureiurando cotra patruu dimicans occiditur Theodebe tus. Rebus accisis Chilpericus Tornacum se recipit. Sigibertus magna popa cum uxore Brunechilde Parisios ingredituriatq; post paucos dies cum statuis et fratri ne vitam quide salua iri,aduobus percussoribus,quos Fredeguda Chilperici uxor immiserat,trucidatur:Haec tande etiam cum adultero Landrico, virum,rege noctu a venatione redeunte, caedi curauit:ad Calam Parisiorti vicum.huius item imperio nouercae,puer regius Clo- doueus, natu postremus, iam ante necatus fuerat. reXit annis
I . Sepultus est in aede D. Germani a Pratis, iuxta Lutetiam. Amy.lib.I. Gaguin lib. 2. CLOTARIVS, huius nominis secundus,Francora Rex Io.Chilperico patri puer admodu successit,anno mundi s 9. a Christo nato 1 8 7.Tutor a Guntrano patruo ei datur Landricus:apud matrem Fredegundam educatur. Cruetam de Saxonibus victoriam reportat Clotarius: rexit annos q. in aede D. Germani sepultus est. V ide ut supra.
295쪽
P H O C A S in eius Imperatoris,& Domini sui,lochi succedit, que nuper imperio & Vita priuarat: nec tamen ipse ab auariciae vicio te perauit,cum causam ei auaricia Mauricij praebuisset coniurandi in caput illius:quin longe studiosius corradedae pecuniae incubuit:& omnia ex Persicae seruitutis instituto egit. Hic Romanum Pontifice primarium omnium declarauit sollicitatus a Bonifacio 3. Caetera adeo socors & ignauus, & frequentibus adulteriis infamis,ut cum Ro.imperium undiq; barbari vastarent,staretque solum eius nominis umbra, Conspiratum sit in illum ab Heracliona,Heraclio & Prisco,qui captum inertissimum hominem prius interfecere quam ferre ei suppetias eius milites potuerint,omnemq; stirpem impurissimi principis sustulere. Coepit imperare anno mimdi 167. a Christo nato 6os. imperatque annis 8.Egna.lib. 2. HERACLIVS, qui in Phocam coniurarat, a militibus primum Imperator pronunciatur: populus dein & Senatus ingenti acclamatione probant:accepto itaq; diademate a Sergio Constantinopolitano patriarcha,Persicum bellum parat,leg tis antea missis pro induciis impetrandis. Ludibrio habitus a Persis,aded excanduit ut differre non potuerit: respondebant enim impij hostes non prius se Romanis pacem daturos,quarti Christum abnegasset Imperator Perside igitur omni, in vitionem igni ferroque Vastata, lignu salutiferae crucis recepit..Celebris adhuc est nobis dies festus,argumentu victoriae insignis: Tigris factus est inter utrosque limes:nouo tandem morbi genere obiit Heraclius,anno imperi) 3o.Pom.Lae.Egnaeli.2. Tunc Mahomethes insanus emersit.
296쪽
MAHOMETVS ex stirpe Ismaelis oriundus, in Arabia
humili loco natus,inops, ac orphanus,captUS est ac Veditus mercatori cuida diuiti,qui eum mercimoniis praeposuit hero mortuo uxor eius Vidua ac vetuS nupsit Mahometo robusto iuueni quia Sergio monacho haeretico praua imbutus opinione,diuinitatem quadam inde sibi adstruxit,quam leuissimo hominum generi facile persuasit:cumq; epilepsia laboraret,c5spectum se Angeli Gabrielis minime ferre pone c5miniscebatur: sunt etiaqui prodant assuefacta Columbam ei ad aurem aduolasse, grana in aure Captatura, metitumque eum hanc esse spiritum sancti 1. hic vinii lege prohibuit:plures VXores permisit: paradisum etiam voluptarium constituit: legem suam armis tutari sanxit. Hic itaque rerum successu clatus,Syria,vastat,Damascum expugnat in Persas mouet:a quibus victus Scenitas Arabes , Romanae assaetos militiae,ab Heraclio,ob negata stipedia deficietes adiungit. Sic stabilito paulatim imperi O,an.aetatiS 4o.veneno,ut aiut,a cognatis ad quos VXoris haereditas spectabat,inter epulas immixto,interiit spurcissimus ille:cuius lade superstitio Romanorum principii ignavia,eb creuit, t iam non Asiam solum,& Africam sed bonam Europae parte infecerit. Vide Egn.
lib. 1. Pom. Laet. Blon .lib. 9. Deca. I. Chro. Antonini.titu. I3.cap. 3. hunc Turci vocant Mehemet,alij autem Multam et.
C A DIG Α seu Tadiga Maho meti hera,Cu vidua esset quinquagenaria,ac diues nupsita eruo suo Mahometo,a Sergio monacho,uti Censet Pom.Lag.persuas a. hic Maho metus primhCadigae camelis ad negotia dii utebatin cuinq; Veniret in Palaestinam cum Iudaeis & Christianis versatus, religionemq; eorum edoctus ex his duabus doctrinis mixtis Unam quanda tertia ac nouaco finxit circa ann .mun. 186. a Christo nato 62. . Vide Ab.
Vrsper. in Heraclio Imper.& Volater. lib. Geographiae I 2.
297쪽
HERACLIVS, qui& Constantinus iunior , & nouus Constantinus dictus est, Heraclij ex Fabia Eudoxia filius fuit
admodu adolescenserat tum cum a patre imperiali diademate donatus est.Hic verae pietatis Cultor,cum nondum annum imperasset,Martinae nouercae insidiis,quae Heraclionae filio imperium astrueret,veneno sublatus est. Vide Baptistam Egna. li. 1. Pom.Laet. Succedit Heraclionas Heraclio anno mundi 6o . a Christo nato 642. HERACLIO N, siue Heraclionas,imperauit Constantinopoli cum Martina matre,quae imperium inuaserat venefica: haec cum esset filia fratris Heraclij prioris Imperatoris fui t item illi Heraclio uxor,suscepitque ex eo hunc Heraclione sive Heraclionam. Cum imperium male partum vix bienio tenuissent mater,& filius decennis, in exilium a Senatu in Cappadociam mittuntur: mulieri lingua praeciditur,ne oratione,qua plurimuvalebat,populos commoueret:puero nasus abscinditur,ne d Cor aut gratia vultus in miseratione populum flecteret. Senatus tunc sine militibus Imperatorem Constantem fecit, quod raro contigit, vel ante vel post Tacitum. Pomponius Laetus,in
298쪽
DAGOBERTUS huius nominis primus,ac Francorum Rex undecimus succedit patri Clotario,huius nominis secundo,anno mundi s93. a Christo nato 63I. Hic Vivo adhuc patre, paedagogo barbam vulsit, virgisq; eum caedi iussit:pro miraculo habetur,patris iram vitare potuisse. Fratri Ariberto Aquitaniae regnum in partem haereditariam dedit:Sclauos adhuc idololatras debellauit. Effeminatus Dagobertus, scortoru dc pellicum agmen secum traxit:& variis in locis formosaru collegia instituit,quae ut Reginae adornarentur: D. Amandus,id flagith corripies,in exilium mittitur. Rex Iudaeos omnes qui Christum amplecti nollent,edicto expulit. Templum D. Dionysij,ad Parisios,a fundametis erexit:ex aliis unde quaque corrasit,qub id Vnu ditaret, nec quisqua ante eum patrimonij reditus annuos templis tam profuse donauit.Vascones rebelles in fidem recepit. Tandem profluuio ventris obiit anno regni Iq. Pau. Emyl. lib. 1.Gag. lib.3. CLODOVEVS, huius nominis secundus, FrancorUm Rex duodecimus succedit patri Dagoberto anno mun. 6 O 7. a Christo nato 6 4scum Sigibertus natu maior Austrasta Contentus esset. Clodoueus 3c Ludovicus idem nome est Germanice. Sigibertus,nulla prole suscepta,Ildebertu filiu Grimoaldi adoptat:verum mox nascitur illi filius Dagobertus: quem Gri- moaldus valde pueru,& tonsum, dc monachum in Scotia mi tit,patre Sigiberto defuncto:& eundem Ildebertum Austrasae Regem creat. Clodoueus hanc perfidia minime fert.Ildeberto in bello occiso,Grimoaldus captus, Parisiis in carcere vita misere finiit. Fames maxima Gallia invadit: cui ut succurrat Clo- doueus,thesauros-opes, quibus aedem D.Dionysi) Dagobe tus pater ornarat,aufert,obiitque anno regni II.
299쪽
CONSTANS, qui & Constantinus,Heraclij Constantini supradicti ex Gregoria, filia Nicetae Patrich, filius, imperio
potitur adnitente Senatu,Vti dictsi a me est, qui Martinae scelus execrabatur.Hic dicitur etiam Constantinus tertius,qui valde dilectus ab auo Heraclio, Phocae successore,magnisque honoribus functus, auitae tandem impietatis haeres, Martinum Ro. Pontificem sibi aduersantem comprehendi iubet,in exilioqugmori cogit. A Saracenis victus aufugit. Biennij ab eisdem induciis impetratis,Italiam petit,ut eam a Longobardis liberet :a
quibus etiam victus,in suos conuertit iram,iaminas argentea S,
quibus Pantheon tegebatur,&alia quaedam pretiosa,reliquias hostilium praedarum atque incendiorum aufert: plusque ornamentorum intra quin tu diem urbi detrahit, quam barbari per tot annos: quicquid Romae antiqui operis, signorumve fuit,in Siciliam secum asportat: ubi cum seXtu annum agit,& auare aCcrudeliter tributu exigit,in balneis, a ministris,autore Mazese, interficitur,anno imperij 27 .coepit anno mundi q6os.a Christo
CONSTANTINVS, natu maximus Constantis praedicti post patrem imperat. Hic in Siciliam venit , vltusque Mi-Zigium, siue Mazescia, tyrannum, & caedis paternae Conscios, bellum in Saracenos annos septem terra mar1que feliciter gessisit: unico congressu 3 oo oo. caecidit : tributarios fecit. Ignis sub aqua ardet, Callinici inuentum : quo valde terrentur hostes Arabes. Bulgari trans Danubium derepete bellum ostentant: inhonesta pace, Mysia ad inhabitadum datur,cum annuo tributo. imperat annis i 7. Pogonatus dictus , id est barbatus, quod barbatus e Sicilia rediisset. Egn. lib. 2. Dia.lib.8.hic e pM latio praecipitatus interiit.
300쪽
CLOTARIVS, huius nominis tertius, Francorum Rex decimus tertius,succedit patri Clodoueo secundo,tanquamaximus natu filius,anno mundi 4624. a Christo nato 662. Hic egregij nihil pr stitit.Theodoriciis huius frater Childerico mi nor,post hunc, Ebroini Magistri equitum opera regnat:sed ob incontinentiam & scelera regno pellitur: & cum suo Ebroino in coenobium truditur Theodoricus. Childericus frater,qui in Austrasia imperabat accersitus,Rex creatur. TunC inerteS R ges toti se Magistris equitu permittebat, in deliciis clam volutabantur:tatum in publicu prodibant Caledis Mah, cum pompa & regio apparatu. Fere Paris' & Neustriae regnum erat uniuersae eoru ditiones ,reliquum Galliae in cotrouersia erat,quam plurimis ab eoru imperio deficientibus, dum penes Magistrosequitum summa reruesset,apud quos stetit ad Pipinu usque,id est annis fere cetum:vixit, ex quo patri in regno successit Clotarius anm .regio magis ornatus nomine, quam Regem ages,
sicuti nec qui ad Pipinum usque fere sunt.AEmy.lib. I.Gag.lib.3. obiit nullis relictis liberis. CHIL DERI CVS, huius nominis secundus accersitus ex Austrasia,uti dictum est,creatur Rex, in locum Theodorici praedicti anno mundi 46 29. a Christo nato 667. Crudelis hic in suos, insignem virum Bodillum, palo alligatum flagris caedi iubet.Bodillus in vindictam intervenadum Regem adortus
eum occidit I 2. regnante annum, atque una Cum eo Reginam
Bliti idem uterum feretem. Sepultus est ad fanum D. Germania pratis.Consulito autores quos supra.
