Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ODO , Roberti Andium Ducis filius,alienus a Genere Caroli Magni tutorque Caroli Simplicis,iussus regnat apud Francos post Carolum Crassum, anno mundi 8 s a. a Christo nato 89o. nec obstitit Arnulphus Crassi curator, & Augustus Imperator salutatus,qui regnu occupare satagebat.Is Odo aduersus Normanos pr clare se gessit. Franci biennio postqua Odonem Regem salutarui, in Aquitania Omnino eum regnare iubent, assumpto Rege,ante tempus, Simplice adolescetulo: id aemu- Iatione factu putarim: multi enim pro uno tutores exorti sunt, atque armis in Odonem actum ac decertatum est: aduersus quem Arnulphus Augustus accersitus est: virtute tamen, opibus, fortunaque superior Odo euasit Odo in Galliam attulit

nobile illud signum innumeris sparsum liliis, quod ad Caroli

sexti tempora durauit. numerantur anni regni huius novem.

Vide Aemy .lib.3.& Gag. Chro.bb.f. moriens Odo pupillo Simplici regnum restitui iussit.

C A R O L V S Simplex, Balbi filius, post Odone tunc de

mum dicitur regnasse apud Francos,nempe anno mundi q86I. a Christo nato 899. huic pupillo Coram procerib us regnu iubet restitui Odo animam agens.hoc Rege finitum en bellum Nox manicum:Rhollo primus Normaniς Dux factus est. Tot rerum fluctus in Gallia extitere a Balbo ad Simplicem, ut Vix certo sciri possit quis potissimum regnarit. Robertus Odonis frater, regni aemulus, aduersus Simplice pugnans occiditUr. Herbertus, cuius sororem in uxorem duxerat Robertus, Simplicem ad se in speciem rei componendae accersit,& in carcerem Peronae coniicit: ubi post annos tres moritur, ac Peronae sepelitur. AcmyUib. 3.regnat annis 27.fuitque iuxta nostram suppuratio, nem 2. Francorum ReX.

322쪽

ARNVLPHUS, Carlomani filius , patruo Carolo crasse , cui curator datus fuerat nempe nouo ac inusitato modo nepos patruo succedit in imperio Romano anno mundi q872. a Christo nato 89 o. codem nempe anno quo odo apud Francos regnat. Hic Normanos strenue superat: mox in rapinas conuersus, iusta numinu ira pleistitur: nam pediculari morbo confectus obiit,anno imperij 1Σ Vltimus laic e Caroli Magni pros pia imperat Romae: in eoque imperij maiestas deficit ad Germanos, quae per Centum annos apud Francos steterat:sub quorum principatu Francorum, adeo floruit, Vt Vetera tepora non desideres. imperat annis duodecim. Vide Baptistam Egnaibro Romanorum principum sexto. a Gallis & Germanis succetar Arnutipho patri creatur, anno mundi 86 . a Christo nato 9O2. imperat annis decem in Germania & Galliis,puta Lotaringiae.aduersus Berengarium bellum mouit,quem primo Vicit: deinde. Ver aevictus, luminibus priuatur. Imperat annis decem. Hic. grauiter prostravit Hungaros Germaniam vastantes. Sed ab iliis postea vicissim victus est, coronam accepisse nusquam legitur. Vide Cluon. Imperatorum, Carionem lib. .

323쪽

BERENGARIVS hoc nomine primus, Foroiulsi Princeps,ex genere Longobardorum, Arnulpho successor in imperio ab Italis creatur,eodem anno quo Ludovicus, de quo proxime a Gallis & Germanis. Itali siquidem assiduis barbaroru in cursionibus vexati,ius antiquum,& Vetere imperij gloria amittere nolentes,hunc sibi praefecerut .fuit ingenio & re bellica potens.Guidonem Spoletinum Ducem interfecit. imperat annos fere quinque.Videto Chro. Impe. Scribit Ioannes Carion lib.3. hunc Berengarium collectis ingentibus copiis aduersus Hun-

garos quanquam infeliciter pugnasset, attamen ex ea expeditione tanta nominis existimationem consecutu esse, ut postea Caesarem se voluerit nominari. Chronica Phry. referunt hunc

Berengarium ad Arnolphi Imperatoris Romani lepora. Carte rum imperij Romani maiestas in Arnulpho defecit, quae tanta

indole a Carolo magno quaesita fuerat, & ad Germanos translata est. terra certe Itala sub Gallorum principatu adeo floruit, ut vetera Romanorum principum tempora minime desiderares, sed Manni sexaginta usque ad Othonem primum SaxonuRegem, quibus nultu non calamitatis genus senssit Rom.imporium,ac terra Itala, effecere ut Gallicum nomen desiderab ilius foret. Vide Egn.li. . BERENGARIVS secundus priori succedit anno mundi 8 68. a Christo nato 9o6. Hic post tertium aut quartum annum a Rudolpho Burg do Rege pellitur. Vide ut supra.

324쪽

137 ALEXANDER Leonis supradicti Imperatoris frater,

eide in imperio Constatinopolitano successit,anno mun. 4866. a Christo nato so . Hic & Basilio patri,& Leoni fratri dissimilis,luxu & delitiis perditus,annum & mesem imperauit:turpissimum queque rebus praefecit: eruimpete tande e naribus & pudendis toto die sanguine, ob crapulam ac ludum pilae intempestiuit,obiit. .Vide ut supra, ubi de patre ac fratre huius memini.

CONs TANTINUS Leonis supradicti filius, septennis a patresub matris tutela relictus est. mperauit Constatinopoli post patruum Alexandrum praedictum anno mundi 486 a Christo nato sos. Huic Romanus quida Lecapenus insidias tetendit, utque eu omninoimperio deturbaret, nullu non lapi. de mouit: frustratus tamen spe sua, a propriis filiis captus, ac in monasterium trusus est, qui anteae matre Constantini Zoen, in monasterium truserat. Cum aute hi Romani Lecapeni filij ide Constantino facere tentaret, Capti ipsime &tonsi in monasteriu d etrusi sunt.Constantinus itaque qui a Romano vitrico multis annis oppressus fuerat, monarchiam sic recuperat, solusque prudenter satis administrat,tyrannis quibusdam oppressis, Tu carumq; principibus aliquot,Christianam amplectentibus pietatem.Hic literas pene extinctas ab interitu vindicauit.Librum filio Romano, qui alter est a Romano Lecapeno,reliquit:inquo totius imperij summam, sociorum foedera , hostium vires r eiones, consilia aperuit, quem Veneti in bibliotheca ut thesaurum adseruant: nam & multa de Venetorum rebus disserit liber ille. Vide ut supra. Imperauit Constatinus hic,tam solus, quam cum Romano Lecapeno annos II.

I ii s

325쪽

C V N R Α D V S Ludovici, Arnu tylii sith, ex si atre nepos se ultimiis ex nobilissima posterstate Catoli Magni, Germaniae Rcx, Caesar designatur anno mundi η 8 7 3. a Cesisto nato 9 II. nec tamen a Pontifice coronatur. Hic Hugaros, quos instigarac Berengarius qui Imperatoris sibi nomen in Italia usurpabat 3 Vt iterum Germaniam depopularentur, superauit, Othonis, Sa hu ducis praesidio dicuius filius Henricus a Cularado mori iuro Imperator declaratur.Consulito Chron.

Η Ε N RIC V S Saxonum Dux, supradiisti Othonis filius

in Germanorum imperio succedit, defuncto Conrado anno mundi 8 81. a Christo nato sis. tuc imperium a Caroli magni posteris ad Saxoties transatum esti Hic Hungaro vicit, Scia fos subergit ψ Dalmatas tributarios fecit: Bocmos imperhlegi bus subiecit, quadragintam illia Hungaroruta apud Meres gum prostrauit:Bradeburgum cepit Vandes subegit ad mare: usque hi Christiana religionem tunc amplexi sit ni) toti Ger maniς summam tranquillitate peperit: hic cognometo auceps, iam morti proximus successorem imperij instituit Othonenii filium suum, cuipse imperasset annos cistodecim. Vide Liuthy. lib. 2. ca 2. Vumch. lib.Ι

326쪽

' p E R EN G A RIV S tertius, Italiam accersitus anno

mundi 871. a Christo nato 916. una cum filio Adali, orto Ita liae regnum administrauit. Sed cum 'rannu verius quam principem ageret, accei situra Romanis Otho, Cuius tunc nome ac pietas celebris erat, qui Berengarium cum filio Italia expulit. Vide Bapt. Egna. lib.3. dc Carionem lib.item tertio.

O T HO Henrici supradicti Saxonum Ducis filius,in Italia

accersitus, cum quinquaginta millibus armatorum venit.: Berengarium, eiusque filium ad obsequium retrahit: quos, data venia,magna Galliae Cisalpinae parte donat. Romam inde prosectus, a populo Imperator & Augustus salutatur, a Pontifice coronatur anno mundi 4913. a Christo nato 96I. iamque annosa. . Rex Germaniae extiterat, succedens Henrico patri. Hic Otho conscripto excercitu Franciam intrauit, cuius Regem Ludovicum a Normanis proditum,& in carcerem coniectum, libertati regnoque restituit. Berengarium Cum filio res nouas iterum molientes, facile vicit: captosque alterum Biganth, alterum in Austriam relegauit. Huic, cum administrasset annos 36. sucessit eiusdem nominis filius, quem etiam pater Romam vocatum,Imperatorem designarat. Vide Egn.lib.3. Aemy.lib.3. Vult lib.LLuithpr.lib.6.ca.6.

327쪽

ROMANUS Lec enus obscuro genere natus, insidias Constantino parauit, imperiique Constantinopolitani socius ac particeps ab eodem necessario adscitus est eodem gnare coepit Constantinus anno,uti supra videre est:Helenamque Constantini filiam, pulsa matre Zoe uxorem habuit. Nec tamen iusiurandum sanctissimum quod prasiterat Lecapenus nec gener Constantinus obstitit,quo minus imperium & sibi&Christophoro filio idem Lecapenus assereret um autem aduersus Bulgaros, Simeonemque eorum ducem, infeliciter congressus esset,a Stephano 3c Constantino, filiis suis captus, imperio exuitur,& in vicinam insulam in monasterium ad philosophandum relegatur. At cum iidem ipsi aduersus Constantinum Leonis filiumidem molirentur,in laqueum quem tetenderant incidunt,nam & ipsimet,Lecapeni inquam filsi, mon, sterio mancipantur. Imperauit Romanus Lecapenus annos 39.Vide Liuthpr dum lib.3.ca.9 Io. 3ΟΙ. Egna.lib. 2. Cosmog.

ROMANUS Constantini, Leonis fith, filius iunior, post

patrem imperium suscepit Constantinopolitanum , quod men alieno rexit arbitrio,nempe Nicephori Phocae,de quo statim meminerimus, Vbi annorum supputationem. inseram, non hic ne bis id faciam.Fuit Romanus hic foris aduersus Saxa Cenos Cretam occupantes , & Turcas Asiam vastantes , Nic phori ductu felix:domi in matrem aC sorores impiuS, Vt regia eiectae, ob moerorem quod regio essent exutaevestitu,quaestum fecerint meretricium: ipse ludis ac crapula deditus, anno in perh decimo enenopotionatur. Vide ut supra.

328쪽

RODULPHV S post Carolum Simplicem Franciae tri-gCsimus tertius Rex imperat,anno mundi 4888 a Christo nato 926. Nam dum anceps fertur Carolus Simplex in potestatem Herberti Vero mandui, Peronam profectus, praesidio custodi-btasque circunfusis,adducitur,& velut cogitur ut regni iure cedere se in procerum concilio profiteatur, illudque dono dare

huic Rodulpho Burgundiae Regi,Richardi filio, post Ludovicum in Italia captum,luminibusque orbatum. Hic imperij veluti vagi ac in medio positi spem assectans,in Italiam transcendi t,Berengarioque victo,rerum illarum magna eX parte trienni um potitur. At vero mortuo in custodia Simplice, cum Italos iam eius poeniteret,in Galliam rediit.Continuo Hugo Arelatensium Rex,in Italiam tanquam vacuam possessionem,spe imperij se contulit quod Prouinciae Regibus Itialiam deberi dicere i, Gallis,German1sque ac Italis de impexio decertantibus Regnat in Francia Rudolphus Burgundio annos duos: alij dicunt ΙΣ. Ad fanum D. Columbae apud Senonas sepultus est. Vide

LUDOVICVS, huius nominis quartus Simplicis filius, ex Anglia,quo se ad avunculum Regem cum Ogenia seu Oginia matre post Comprehensumab Herberio patrem, C5tulerat, reuocaturiinde huic Transmarino cognomen est : regnatque apud Francos anno mundi 489 o. a Christo nato 9 2 8. De regno fuit inter ipsum & Rodulphum controuersia: Rodulphus moritur anno regni huius nono Rex aduersus Othonem Caeserem, in Lotaringiam bellum mouet: Gerberga Gisleberti vi-dUa Othonis soror nubit Regi fiugo Roberti filius, Regi facessit negocium: cuius opera quidam aiunt Regem a Normanis captum,SI Laudunum in carcerem ductum, unde eum liberat Ozho. Regnat Ludovicus annis 1 . Apud Remos sepultus est. Vide ut supra

329쪽

PROMPTV. ICONVM

apud Francos regnat anno mundi 49r7. a Christo nato 9 I s. Hic Imperatorem Othonem huius nominis secundum, bello adortus, pene opprimit: is vicis Iam ab octobri ad decembrem Regem persecutus,praeter templa, resque sacras nihil non funditus euertit Lutetiam usque:sed pedem cum suis referre Coa istus, eruptione ciuium ac praesidij,fortissimos suorum,SI nobilissimos amisit. Mox ad colloquium cogressis Rege & Caesare, in possessione Lotaringiae Carolus Regis frater perseuerauit, sed angustioribus finibus descripta quam ante fuisset. Mortuo Othone secundo,imperij anno decimo,successit Otho tertius. Tunc Francus repetito Lotaringico bello, Viriduum, eiusque oppidi Comitem Gothostedium capit: sed supremis suis diebus Caesari Comitem , Comiti opes restituit. Regnat Lotarius hic annos 3r.Obiit,sepultusque est Remis.Vide AEmΤ. lib. s.

LUDOVICVS huius nominis quintus supradicti Lota-rij filius, mortuo patre,apud Francos regnat anno mun. 9 48. a Christo nato 986. vltimus hiis ex agnatione Caroli magni regnat: nam Cum is annum omnino regnasset, Veneno perii Compendiique sepultus est, cui Capetus subrogatur. Ita te tinta stemma in solio locatur,haudquaquam Francis poenitendum: nempe Pipini,Martelli,& Capeti Vide AEmy.lib. 3. huiuSCapeti agnatio ad haec usque nostra tempora feliciter perdurat.Caeterum a Faramundo ad usque Hugonem Capetum anni sunt 1 8. a Clodoveo Christiano 4 8 7. a Pipino et 37. Vimide ut supra. -

330쪽

NICEPHORVS Phocas Constantinopoli imperat anno mundi 9 2 2. a Christo nato 96o. Cum Saracenis saepe ac se liciter congressus est,qui Calabriam,Siciliam, Candiam,Cilicia dc Cyprum occuparatu: in Sicilia res haud ita bene per duces acta est,ipse Ciliciam,& bonam Asiae partem inis recepit

auspiciis: mox Antiochiam noctu aggressus, pulias Saracenis imperio eam adiecit.inuisus omnibus fuit,quod bellorum praetextu nouis tributis &exactionibus populum expilaret, numisimata adulteraret,ac pondus imminueret: quare odiosus ciui bus,facile a Ioanne Zimisce,noctu dormiens in cubili occidi tur: intromittente etiam sicarios, Theophania Nicephori uxore. imperat annos decem.Vide Egnat Ro.prin.lib.2.6c Cosmo-grap. Mun. de Graecia lib. .

IO A N N E S Zimisces occiso,ut dixi,Nicephoro, post euimperat Constantinopoli, an.mula. 49 3 2. a Christo nato ' T O. Hic clarus antea militari laude,in Roxolanos feliciter mouet,

Bulgariamque totam,quam sibi Roxolani vendicabant, imp rio subiicit, Sphendostauo eorum Rege ad deditionem coacto.

Basilium& Constant imam fratres,Romani secundi supradicti

fili 0s Caesares facit,ac impexij consortes creat: Nicephoro deditos e medio tollit:& damnatos exilio ab eodem, reducit. At mox parta de Roxolanis victoria,cum triuphantis specie Constantinopolim ingressus esset,veneno potatur,post annum imperij sextum.Vide Ut supra. :

SEARCH

MENU NAVIGATION