Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

PROMTV. I CONUM

PHILIPPUS Valesius trium stuperiorti Franciae Regum

patruelis,Carolo Pulchro succedens,regnat apud Fracos anno mundi s 189. a Christo nato 1327. Flandri a Gallis profligantur: Canetum capitur,spoliatur, incenditur. Ad Ambianos Regum Franci, Angli, Bohemi,& Balearici sit couentus, Anglus clientem se Franci Regis profitetur.Sacra arma Valesius induit contra fidei Christianae aduersarios. Petrus Cunerius frustra conatur temporalem Episcopis auferre iurisdictionem. Incipit maximum bellum Anglicu. Iacobus Arte uilla plebeius multas in Flandria excitat turbas Contra Flandrensem Comite, qui se in

Franciam recipit. Galli & Angli Regum acies in conspectu fere sine conflictu ventui. Anglus quando Francus praelio abstinet, Flandriam repetit,ubi Arteuillae consilio,lilia & Regis Franciae titulum adsumit: quae hucusq; sibi arrogat. Ad Cresciacum pugnatur tandem a nostris infeliciter. Calitium Anglis deditur,a quibus recuperari nunqua potuit.Trapezitς Logobardi & Italicapti, pulsi , ac proscripti sunt ex Francia ob immanes usuras. Rex sorte accipit, interus urio relicto. I Iumbertus Princeps vili Delphinatum Vendit,ea lege ut primus Regis filius Delphinus

vocaretur, & Delphinatum obtineret: itaque Dominicanum Humbertus profitetur.Initio regni immanes exactiones fuere, ac primum ex sale vectigal institutum .Regnat annis ΣΕ. obit ad Nogentum regium sepultus ad D.Dionysium. AEmy. lib.8. M 9.

IO A N N E S Phil ippi Valesij filius,patri in regno succedit

anno mundi 1 3 II. a Christo nato I 3 49. Hic ab Anglo, capitur, ad quartum lapidem ab urbe Pictonum, ac post annos q. liberatur:nec multo post iterum in Angliam traiicit ut de suis obsidibus liberandis transigat: at morbo ante reditum praeuentus, Londini moritur anno regni I . ad D. Diony. Carolus quintus patris Ioannis cadauer transtulit. 2Emy.lib.9.

372쪽

IO A N N E S Palaeologus dictus etiam Calo-Ioannes,patri Andronico iuniori succedit, licet Ioannes CantacUZentis,tutor prudens , imperium administret Constantinopolitanum circa annum mundi s 29 o. a Christo nato I 328. Tutor itaque Cantaco ZenUS , ac imperi) consors Apocauci fraude viri quidem obscuri,sed solertis callidi,ac inter principis amicos ob eiusmodi mores, praecipuae dignationis) 3c Patriarchae ambitione. in exilium truditur. iniuriae impatiens bellum quinquennale aduersus Reginam S Ioannem CantacuZenum Imperatorem, Andronici filium gerit,Turcarum arma Europae primus infert. Huic tandem proditur Byzantium: quod cum occupasset,nulli molestus fuit, imperij tantum consortem egit, filia in uxorem Ioanni tradita. Inde in Genuenses , sociis Venetis & Arragoniis, varia fortuna bellum gerit Cantacurenus:cui & statim ab Ioanne Palceologo exule pr dicto bellum indictum,Turcarum in primis ope geritur, quibus etiam in Europa locum primus inhabitandum tradidit. Cum autem improuisus Byzantium, ex Tenedo soluens,ingressus esset Palaeologus,tandem CantacuZenus imperio relicto , monachum egit.Palaeologus Matthmim Cantacueteni filium participe imperij agere volentem, imperium deponere coegit. & cum multa bella confecisset Palaeologus,moriens filio Manueli imperi u reliquit. Vide Egnat. lib. 2.& COsin.Mun. lib. .

M A N V E L praedicti Ioannis Palceologi filius,post patrem

imperat Constatinopoli: septem mares filios hic reliquit,quorum Ioannes natu maximus, morienti successit. Vide ut supra.

373쪽

AMUR ATHES huius nominis primus,Orchanis filius,

mortuo patre, apud Turcas imperat anno mundi s si I. a Christo nato I 3 9. Is auitam paternamque felicitatem ae inhalathus

est : at vero in Caramanum auum maternum non minus infestus quam pater fuit, qui socerum occiso eius filio adolescent non minima Ciliciae parte exuerat. Cinerum a Constantinopolitano Imperatore Ioanne Palaeologo solicitatus Amarathes Irooo Turcarum ei in auxilium mittit: 1dque initium ac origo ruinae imper0 Constantinopolitani fuit. Nam Europeis opibus illectus Amurathes,opis denuo adferendae simulatione,potiundae tamen Graeciae animo, Genuensium nauibus usus Amur thes,Thurcarum 6 O o o o. in Graeciam transportat: Hellespontum ad Abydum superat: Callipolim cum aliis oppidis occupat:in ipsum quoque Imperatorem inexpectatb grauem impetum facit Postea Serviam, Bulgariamque ingressus, Lagarum Seruiae, Sc Marcum Bulgarianprincipes,cum paratissimis copiis ei occurentes ngenti caede profligat,prius occupata Adrianopoli: sed Laetaro caeso, mox a seruo in domini vindictam Amu-Τathes occiditur,anno regni 23.Vide Egna.lib.2.Paudo.& Christop. Richerium de rebus Turcarum liba SOLI MANVS Amurathis filius, patri in imperio su

Cedens,confestim haereditariae dignitati eripitur, atque per insidias occiditur a fratre aemulo Baiazeter quamobrem a nomnullis inter Turcaeos Imperatores minime annumeratur Vulla ut supra.

374쪽

ΡΑRS SECUNDA.

C AROL V S quintus, Ioannis Francorum Regis filius,

patri in regno succed it anno mundi s 32 s. a Christo nato I 36 3. Hic sapies cognominatur ob morum probitatem, & egregiam regni administrationem: literas,& literatos coluit: Bibliorum libros syncere transferri itissit: ius ex aequo ut diceretur in primis curauit, iudiciisq; frequenter adfuit.togatus omnino fuit, nec arma unqua induita tantum loca Lutetiae vicina peragrans, longinqua & grauia negotia, & bella, per fratres ac praefectos suos administrauit:per quos quicquid patri ab Anglis ablatum erat,id omne fere recuperauit.vt belli impensis sufficeret vectigal sali,ac promercali vino imposuit. Aduersus Anglos exercitus quinque potentissimos habuit.Carolus quartus,Imperator ac Vencessaus fi lius Caesar, in Francia veniunt, ut inter Anglos& Francos pacem componant:sed re infecta redeunt ob Reginae,ac Isabellae filiae interitum. Lex Regis in Senatu promulgatur,ut Regum Franciat filij anno I . inungantur,& coronentur. Bastildae fundam Aa iaciuntur Luteti,,Regis sumptibus. obiitan . regni I 6.in castro pulchritudinis ad saltum Vicenarum: sepultus ad D. Dionysium.Turlupini, qui se paupertatis societatem vocitabant,delentur.2Emyl.lib.9.

C Α RO L V S sextus Caroli quinti silius,adhuc adolesces,

in Regem Franciae consecratur, anno mundi s 3 4 2. a Christo nato I 38o. Hic Rex tres tantum Liliorum flores pro insigni Regum Franciae gestare instituit. huic pater duodeuicies Iocio Oo. aureorum reliquit: initio tame regni fili), magnae fisci angustiae fuerunt:huius adolescentia S Crebra gubernantium mutatio, tantam vim pecuniae dissiparat. Armeniae Rex a Turcis pulsus in Franciam venit. Africum bellum conficitur. Regnat an . 42.

ad D. Dionysium sepultus. Vide ut supra.

375쪽

188 PROMPTV. I CONUM

FRANCISCVS Petrarca, natione Hetruscus, vir doctissimus Philosophus, Rhetor, & Poeta celeberrimus, literas velut intermortuas quasi ab inferis reuocauit:nec minus sancta conuersatione quam scietia claruit,multa opera tam in lingua Latina, quam in sua vernacula conscripsit. Amore Christi&Philosophiae salutaris vitam solitariam elegit, in qua Philosophando, orando & scribendo perseverans, moritur in Eremitorio suo agri Patauini,sub Carolo Imperatore huius nominis quarto, & Gregorio Papa huius nominis undecimo, anno a mundo condito 3136.a Christo nato 137 . Videto Trithemium.

IO A NN E S Boccatius Florentinus itidem Poeta, Philosophus, & Astronomus eruditissimus , multa praeclara Volumina tum Latino, tum vulgari suo idiomate conscripsit. moritur statim post Petrarcam Videto etiam Trithemium

376쪽

ΡARS SECUNDA.

anno mundi s 3 3 3. a Christo nato I 37 I. postquam more patrum suorum , annos II. Mediolani imperauerat, a Ladissao Caesare, Dux Mediolani Creatur. Vt autem a suis inciperer, Barnaba patruo occiso,opes eius & imperium occirpauit. Hinc Veronam,Vicentiam,& Paduam subiugauit. ad Occidentem, Vercellas, Albam,atque Astam subegit. ad meridiem debellauit Aquas, Alexandriam, Tortonam, Bubbium, Placentiam, Parmam, Regium, Bononiam, Pisas, Massam, Senas, Grosse- tum, atque Clusium. & reuertens Perusium, Assisium, Noceam , Ciuitatem, Bellonam cepit & Felirum: & ut velut circulum absolueret) Brixiam , Bergamum, Laudem, Cremonam , atque Cremam, subegit. Lucenses in deditionem accepit. tota ipsum Italia reformidavit. Ticini aedificauit arcem juperbam, ad quartum vero lapidem , septum admodum ingens, ad feras omnis generis asseruandas, Cum caenobio magnifico extruxit. fuit pulcher, doctus, & eloquens: sed imprimis sagax.Tandem 1 s. aetatis anno, post 2 q. imperij obiit, relicta Valentina, Caroli Regis Franciae postea uxore. Paul. Iouius,& Supplementum Chro. IO. MARIA Vicecomes, adhuc paruulus, & sub materna custodia,anno Salutis I oz. feliciss. patri successit. Hic

cum adoleuisset,multos innocentes occidit,& non paucos inimicos canibus vivos deuorandos tradidit. Piam matrem detrusit in carcerem, ib1que eam saeuissime mori coegit. Verum mox quasi Deo vindice nudatus amplis . bonis paternis, a domesticis, post decem annorum tyrannidem, in templo trucidatur.Paul. lou.& Supplementum.

377쪽

B AI A Z E T E S TLircarum Rex quartus, siue Para ite&,

huius nomini S primus, mortuo patre Amura line Soli manum fratrem per insidias occidit,solusq; imperio potitur anno mundi s 3 3 s. a Christo nato I 373. Hic Marcum Bulgariae principem

praelio superatum trucidat, patris mortem Vlturus: bonamque Bulgariae partem debellat: neque ita multo pbst crudelissimas. in Hungaria, Albania,& Valachia excursiones fecit di Christia nos quam plurimos ligatos in Thraciam duxit in negotiis exequendis tanta usus est celeritate, ut Baiaretes Hildrin, id est coeli fulgur cognominaretur. Animi itaq, ac corporis dotibus adiutias totam fere Graecia subegit Constantinopolim obsedit annis 8. Cuius Imperator in Galliam nauigat, auxilium imploraturus, quod & obtinet. Baiaretes autem Gallos, Hungaros, Germanos ac Servianos,sive Mysios, semel ac strenue superat atque ad obsidionem Constantinopolitanam reuertitur neque ulla ratione: imperij caput illud seruari poterat, ni Tamberlanes, Orientalis Scythiae Rex, ei occurrisset, qui Baiaretem ad Stellam monte,ubi cum Mithridate Pompeius pugnarat,vicit, catenis'; aureis ligatum, atque in ferream caueam detrusim, per totam Asiam ac Syriam circunduxit , donec etiam in fata concederet. Vide Egna.lib.3.Pau.Iouium, de re.Turc.

T AMBER LANES Zagalaice intentalis Scythiae regionis, versiis Parthiam ac Sogodianam princeps, peditum agequitum infinista pene multitudine fretus, Tharcarum 2 COO OOLVnico Congressu cecidit, Regemque eorum Baiagetem, uti dictum est, cepit,circa annum Domini I397 Vide ut supra

378쪽

ΡΑRS SECUNDA.

VENCES LAUS succedit Carolo patri Imperatori huius nominis quarto, imperatq; post eum anno mundi s 3 o. a Christo nato a 378. hic nec patri, nec auo similis fuit: cum patre tamen annos 8. regnarat tandem solus ignauissime rem administrat annis 21. Caeterum a Sigismundo fratre captus est, moxque Electores ei imperium abrogant, in cuius locum Robertum Bauarum sufficiunt. Porro Galeatius Vicecomes Mediolanensis bonam Italiae partem suo dominio adiicit, atque a Veiacesao, pro Vicecomite, Dux Mediolanensis dicitur. tunc igitur in Ducatum erectus est primum Vicecomitatus Mediolanensis. Apud fratrem in carcere apoplexia obiit Vencessaus. Blond.lib. Io. leca. 2. Egna. lib. .

ROBERTUS, qui & Rupertus, Bauariae Dux, deiecto

Veiacesiao, imperat anno mundi s 3 6 2. a Christo nato I oo. Hic ut florentinis gratum faceret,ad comprimendam Galeatij potentiam,in Italiam traiicit: verum cum eo ad Benacum congressus,facile repellitur: unde mox ad Venetos deflexit: & incassum Florentinis adnitecibus ne Italia exiret, in Germaniam retro abiit, paci,religionique vacaturus,Florentinos interim in magno relinquens discrimine. Obiit post annos ex quo imperauit decem. Vide ut supra.

379쪽

CYRIS CELEBES, quem alij falso Calapinum dicunt,

Baiaetetis filius natu maximus, cu fratribuA post patris cladem fugiens, Asiaque a Tamberlane spoliatus, & ad imperatorem Constantinopolitanum pro singulari praeda deductus, regieq; apud eum educatus,postea summa Imperatoris clementia sola tus est:in Asiamque discedens, paternum imperium recuperat. Instauratis itaq; imperij viribus,aduentanti Sigismundo Hungariae Regi fortiter se opposuit, qui SalumbeZenes campos OC- Cuparat , sperans Vires non resumpturos Turcas post tantam a Tamberlane acceptam cladem:sed non magis G1bi fauente se tuna quam, cum ad Nicopolim pugnas cum Baiarete, fauerat, fugere Cogitur Sigismundus: cuius pedites ante sagittis co fossi sunt, quam in phalange dispositi cominus congredi cum hoste potuerint : equites vero ad primum statim aduentantis hostis impetum terga verterunt.Victor Cyris celebes cum Despotam bello lacessere inciperet, morbo praeuentias in ipso aetatis floret obiit anno regni 6. Pau. Iouius de rebus Tiarcicis. ORCH ANES patri Cyri scelebar, tenella adhuc aetat adolescentulus,ac unicus imperij haeres, ad imperium cum conaretur paucorum studio atque opera admitti, a Mose patruo interficitur.Moses statim dignum illo parricidio exitium tulit, a fratre Mahomete vita bonisque priuatus . Sunt qui hunc Ma-hometem,nulla prorsus facta de Cyris celebe, Orchane,& Mose mentione a morte BaiaZetis statim imperasse tradant: quare nullam hic si apputationis annorum rationem habuimus, sicuti nec Chronici. Vide ut supra.

380쪽

ΡΑ RS SECUNDA .

MOS ES Orchanem nepotem,cui erat patruus interfecit, ipse quoque a fratre Mahometo vicissim interfectus est. nec connumeratur ambo in serie TurCicorum Imperatorum, quod paucis admodum diebus imperitarint. Vide Richerium derebus Turcicis lib.I.

MAHOMETES huius nominis primus, Mustaphae M

Mosis,eius inquam qui Orchanem ex fratre nepotem e medio sustulerat frater , pqst BaiaZetem Turcis imperat anno mundis 3 19. a Christo nato i397. Sunt qui ea quae de Cyriscelebe feruntur,huic uni tribuant.Is itaque Bulgaros Sc Valachos praedis & cladibus affixit, tributumque magnum imposuit. Arma deinde in Satrapas Asiae vertit, loca omnia quae Tamberlanes occupauerat recepit: nihil generis propinquitate Commotus, Turcicae nationis complures principes ex Galatia, Ponto MCappadocia pulsos extirpauit: alios autem integros atque incolumes seruauit Reuersus in Graeciam, Adrianopolim, quae

caput est Thraciae, sedis imperatoriae loco habuit, pulsis illinc Christianis. Obiit anno imperij sui l . regni vero Caroli hoc nomine sexti Francorum Regis 31. Vide Richer .lib.I. M Cosm.

SEARCH

MENU NAVIGATION