Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Z O E, ab exilio de monasterio assentiente uniuersa plebe uti dictum a me est reuocata, & Michaele Calaphate eXoculato , imperij faces suscipit Constantinopolitani, una cum so rore Theodora. anno mundi eodem quo Michael Calaphates

quatuor menses imperauit: itaque flagitia Imperatorum effecere ut muliebre aequius Videretur imperium. At vero, cum sit varium, ac mutabilesemper emina, Vt inquit poeta, Zoe sexagenaria, ardens tamen adhuc libidine, Constantinum Monomachum ab exilio reuocat,sibique eum maritu adiungit: curataque ut sceptru imperij illi tradatur, cum foeminarum vix treis messes durasset imperiu.Vide Egn . lib.*.Cosmog.Munsidib. . CONSTANTINVS Monomachus, imperatorij quiadem & ipse stemmatis, quem sibi in virum asciuit Zoe, Constantinopoli imperat anno mundi so Os. a Christo nato Io 3.Hic ignauus, & luxu totus diffluens, concubinam , egregia alioqui forma, iustae uxoris loco habuit, quam efflictim deperiit. Sustinuit tamen duo grauissima bella ciuilia , alterum a Maniace Georgio, alterum a Leone Tornicio, illata: & multa eXterna. Turcarum arma tunc primu per Asiam latius sunt evagata: victi tamen Roxolani,& PatZinacae, Scythicum genus hominum. Zoe uxore septuagenaria fato mox functa, Sc ipse tandem podagricus , di pleuritide correptus obiit, anno imperij fere 13. Vide ut supra.

342쪽

THEODOR A Zoes soror, quae iam etiam cum ea menses circiter treis imperium tenuerat Constantinopolitanu sutilia Zoe dixi) nunc denuo, sed sola, post Constantinum Monomachum imperat, anno mundi sol7. a Christo nato Ioss. Nec vero est quod pudeat hanc in ordine ac serie Imperatorum inserere, cum non muliebriter se gesserit: quin imo tanta domi, forisque hac imperante quies & ocium fuit, tanta rerum omnium ubertas, ut Deminei impexij neminem poeniteret. Verum ingrauesCente cum aetate morbo, illecebris Eunuchorum adducta, Michaelem iam senem impexij ac curae participem fecit : nec ita diu superuixit: annos prope duos imperauit. Vide Egna.lib. 2.Rom.prin.& Cosmo. Munst. ubi de Graecia tractat,

libro quarto. ICHAEL senior. post Theodoram supradictam, qua

dixi via, Constantinopoli imperat,anno mundi so I9.a Christinatiuitate Iol . Fuit quidem hic Michael genere dc opibus Clarus: caetera minus ad impexij fasces ac administrationem suscipiendam, aut exequendam, idoneus, vel propter aetatem decrepitam Sc praegrauantem. 1are cum vix etiam annum imperitasset, Isaach Comneni factio eum imperio deturbauit, δίin ordinem redegit: priuatus itaque factus, paulo pdst fatis ac naturae concessit. Videto ut supra.

343쪽

HENRICVS quartus tertium facit Egnatius) Henrici

Nigri filius, Romanus Imperator patri Romanorum Imperatori succedit anno mundi s o I 8. a Christo nato Ios6. Hic dicitur M. Marcellum & Iulium Caesarem supergressus, bis &sexagies pugnasse. In hoc huius generis Imperatorum virtus defecit:& totius Germaniae imperium adeo corruere coepit, ut postea in veterem statum redigi nunquam potueritaragoediqhuius autor Papa Hildebrandus fuit: qui statuit Pontificatus confirmationem a Caesare non esse petendam, contra sanctionem Henrici Nigri, quam patris constitutionem ratam haberi Voluit. quamobrem non tantum a Papa excommunicatur, sed& principibus potentioribus mandat Papa, ut Imperatorem alterum creent:Rudolfus creatur, aduersus quem mouet Henricus, & multis pretesiis tandem Vincit. Deinde Romam venit,&Vrbe per vim capta , Papam cepit. Obiit Henricus Leodij, carcere detentus a filio, ab Episcopis solicitato, quem etiam Imperatorem delegerat pater: imperat Henricus quartus annos 1 o. Rodulfo misit Hildebrandus coronam cum hac imscriptione,

Petra dedit Petro, Petrin diadema Rodulso. HENRICVS quintus, Henrici quarti filius, qui patrem

bello & carcere est insectatus, post eum imperat anno mundi 3 o 6 8. a Christo nato IIo 6. Recusat eum coronare Papa, nisi prius statuat Pontificem &Episcopos sine Caesaris c'nsensu creandos: Romam & Papam capit, coronam extorquet, & inuestituram. Tertio Italiam intrans Gelasium Papam urbe pepulit. Obiit nullis relictis liberis anno imperij ro. Vide Chron. nat. lib. .

344쪽

perat Constantinopoli, anno mundi so a. o. a Christo nato Io 38. Hic Michaelem Seniorem in ordinem redegit: fuit tamen viralioqui strenuus,pace ac bello clarus,ac infractus, moribusque arrogantioribus. Cooperante Patriarcha Imperium sumpsit,in quem tamen postea ingratus, ac velut collati beneficij immemor, ipsum cum suis in exilium misit. Comnena hic gente nobili ortus, in negociis obeundis expeditus fuit. Caeterum lateris morbo inter venandum subito correptus, cum de salute desperat, cucullam induit, atque imperio se abdicat. Con stantinus Ducas de Senatus popul1que consensu et luccessor declaratur. Tanta continentia fuisse perhibetur Isaacius, uti nec VXorem cognoscere vellet post prolem semel ex ea susceptam, cum tamen ad morbi subleuatione medici in primis consis erent ut coitu uteretur frequentiore. Imperauit annos q. Vide Egna. lib. 2.

CONSTANTINUS Ducas Constantinopoli imperat

post Ibacium, anno mundi s o a. q. a Christo nato Io 62. hunc Conspiratio sub initia grauis excepit, quam non sine discrimine compressit: pietatem coluit, aequitatem obseruauit: sed auariciae supra modum opexam dedit, hinc suis odiosus, hostibus etiam ludibrio, res imperij undique vexantibus, fuit. Ad externa mala familiaris Constantinopoli clades accessit, nempe grauis terrae motus, quo templa, aede'; multae pessum iere. Obiitsexagenarius, anno imperij sexto,Eudociae uxori & liberis tribus imperium tradens. Vide ut supra,& Chron. Pliry.

345쪽

E V D O CI A cum filiis imperat Constantinopoli post

Constantinum Ducam,anno mundi s o 3 I. a Claristo nato Io69. Poterat mul1ebri fortasse prudentia foris cessassent bella, impertu domi administrare: sed lacessentibus undique imperium barbaris,Vicit eorum sententia,qui rebus praeficiendu virum appositum ac idoneum contendebat. Quare iurisiurandi oblita,quo marito Ducae,morieti, se obstrinXerat, non superinducturam se virum, etiam si coacta esset, Romanu cognomine Diogenem,post menses imperij septem,in Virum Eudocia assumit, qui republ. prudentia ac fortitudine tueretur: at taenituit statim Eudociam,qubd vir hic insolens rem ad se totam traheret. Vide Egna. lib. 2.Cosmog. Mun.lib. q. R O M A N V S Diogenes Eudociae vir,imperat Constantinopoli, anno mundi so32. a Christo nato Io Io. duas hic suscepit expeditiones vario rerum successu: prior qui de optime cessit,posterior autem pessimemam vel fugatis vel caesis militibus suis ipse Imperator Constantinopolitanus capitur: quod ad

eam diem nunqua contigerat. Ferunt tamen Turcam nomine AZan,ad primu huius euentus nuncium, vix credentem constitisse uirox ad se adductum Ro.Diogenem, & cognitu, in precio habuisse : ac amplis donatum muneribus, pace inita, dimisisse. Sed ad primum aduersae cladis nuncium, ut fere fit, omnia C stantinopoli iam mutata erat:Eudocia nempe relegata est: R mano abdicatum est imperium : Michael Imperator creatus Romanum Diogene victum, deditumque, contra iusiuranduexoculat, ac in insulam deportat, ubi ab uxore Eudocia sep aitur, post annos imperij fere quotuor. Vide ut supra.

346쪽

MICH ΑΕ L Constantini Ducar filius, Parapinaceus a fame , quae sub eo inraaluit, dictus, imperauit Constantinopoli anno mundi s o 3 a Christo nato Io 7 . post Romanum Diogenem vitricum sutam. Hic ad imperium administrandu ineptus, studiis tantum literarum intentus, ac sub Psello praeceptore versus factitanS, a Turcis interim undecunque premebatur, maxime ab Orientalibus regionibus:quare prςfecti etiam,

velut coacti, alterum sibi delegerunt Impetatorem: puta Nicephorum, sane nobilissimum, quem, in principis ignaui inuidiam,facile ciues admisere: Michaele prius,cum uxore & filio, in monasteriu detruso, ac monacho facto. Imperauit Michaesannos sex. Vide Egna.lib.2. & Gosmogra.Mun.lib. . NICEPHORVS Bolaniates, a Phoca imperatore originem trahens,tanquam omniu nobilissimus,facile Michaesedeturbato, imperium obtinuit Constantinopolitanum, anno mundi so a Christo nato logo. Hic Constantinum Con. stantini Ducae filium, imperium sibi asserere contendentem, cepit: totondit, ac in sacerdotem inunxit. Paulo pbst Nicephorus qui C0mnenorum fratrum forti, fidelique opera usus fiterat nam hi Bryennium & Basilatium imperij inuasores sustulerant) ab illis delicitur, anno imperij tertio, in coenobiumque c5iicitur, ubi aliquamdiu vixit. Post hunc Alexius Com-nenus, natu minor, militibus acceptior, imperat: qui die ipso Paschae Birantium Clam ingressus,hostilem in modum urbem

diripit. Vide ut supra.

347쪽

GOT FRIDUS Bollonius, seu Bilionensis, Lotaringiae

Dux , Bulionis Ducatum Sperto Eburonum Episcopo magnavi auri vendidit:primusque Dux huius expeditionis in Iudaeam aduersus Saracenos extitit: quem illustrissimi ac praestantissimi e Gallia principes comitati sunt,diuenditis vel oppigneratis bonis suis. Habuerat siquidem orationem Pontifex Vrbanus secundus,super hac re in cocilio Claromontano, qua huiusmodi primores ad suscipienda hac expeditione extimularat: idipsum suaserat Petrus heremita,qui apud Iud am peregrinatus Christianos a Saracenis valde opprimi renunciarat. Itaque tercentum hominum milibus cruce signatis comitatus Bollonius, Ierusale ipsam trigesimonono obsidionis die cepit, idibus Iulij, nempe ann. mian. 3 o 6 o. a Christo nato Io 98. Corbana Persa victo, caesa sunt infidelium centum milia: ipse Golfridus Rex Ieroso limitanus designatus est:attame auream recusauit corΟ-Dam,qubd eo loci,corona spinis contexta capiti Christi imposita fuisset. Contigit id post annos fere quingentos quam Persae Ierusalem etiam coeperant, atque ad centum Christianorum milia occiderant: quam urbem exactis decem annis Heraclius receperat, Saraceni quoque post annos 16. expugnarant. At Vero dux Bollonius, anno post quam rex creatus fuerat, febre

Correptus obiit,sepultusq; est ad nobile illud Christi sepulchrii. Regnatu est Ierosolymis a Christianis Regibus septem, spacio annoru88 Vide Blondum lib. .decade Σ.&Chro.Chronicoru. BALDUINVS Golfrido Bollonio fratri in regno Iero limitano succedit die natalitio Christi, anno mundi s o 6 Ι. 1 Christo nato Io99. atque post suscepta, ac confecta multa bella,in hostes nominis Christiani, mortuus est anno regni I8.Vide ut supra.

348쪽

A L E X I V S Comnenus Isaacij Imperatoris filius, Consta litinopoli post Nicephorum Bolaniatem imperat,anno madi so s. a Christo nato io83. Hic Roberto Guis cardo cum Venetis occurrens,Victus, fugatusque est. praeterea memorabilem illam Gallorum in terra sancta recuperanda expeditione turbare conatus est: sed Bohemundus Apuliae Dux , exercitum aduersus eum duxit, aC Dyrachium obsedit. Alexius, elias potentiam reformid ans, Cum eo foedus init, comeatuque, & aliis rebus adititurum se Gallos pollicetur. Inde ad pacis artes Conuersus orphanotropheton, & Musaeum erigit: in altero pumros, puellasque parentibus orbos, alendos, in altero instituendos Curat, sumptus ex regio vectigali suppeditat. ad supplicia minime praeCeps, moribusque moderatus fuit. Longo tandem pressus morbo, obiit anno aetatis Io imper033.Vide Aemy.li s. Egna.lib. 2.Cos Mun.lib.4.& Platinam.fauit omnibus qui egre gias artes, virtutemque ampleXarentur, quos & evexit.

CALO IOANNES Alexij si liug, post patrem imperat

anno mudi so 8. a Christo nato 1116. Variis hic expeditionibus

in Asiam usu I, Turcas, Persasque aliquot pryliis vicit, urbeso

illis non paucas ademit. Gallis & Venetis infestus fuit, qui socia arma iunxerant. DuX tamen Venetus Rhodum, Samum, Lesbum, Andrumque cepit. Perit Caloioannes manum saucius, telo a seipso in toxicato, quod in aprum tendebat, anno imperij is Hic initio imperij sui dignitatibus suos omnes Con- sanguineos ornauit: Manuelem fratrem natu minore imperqhaerede dixit, cum alteru minus aptum sentiret. Vide Ut supra.

349쪽

v D O V IC V S Crassus mortuo Philippo patre, continuo Aureliani inungitur a Gilberto Senonum Archiepiscopo, causante Remensa sacra expectari, nimis longum: nempe anno a mundo Condito so7 I. a Christo nato Ilos. Nobiles MPrincipes ab Anglo Rege adiuti in Regem seditionem ino uent,quem diu multumque VeXarunt:tandem tamen superior euadit Rex. Tunc coepit initium belli Anglici, quod sexcentis foederibas compositum semper renouatur. Gelasius Papa in Galliam venit,opem implorans aduersus Caesarem. Henricus Caesar ab Anglo socero impulsus Galliam invadit: rimore perculsus,Regis potentia cognita, domum reuertitur: paulo pὁst in amicitiam cum Rege rediit,re cum Papa composita.Ludo..uicus iunior Remis presente patre, a Papa Innocentio ungitur in Regem. post sex annos Parisii obit pater Crassus, anno regni 2 8. LUDOVICVs iunior, proxime supradictis lius, succedit patri in regno Franciae anno mundi s o 9 9. a Christo natoris . Hic D. Bernardi consilio , Conradum Imperatorem secutus, exercitum in Saracenos duxit, atque una cum VX re per Germaniam 3c Hungariam, Constantinopolim se contulit di deinde Ierosolymam. ipse & Conradus, cladem Cum uterque accepi siet, Regem Balduinum adeunt. tunc coniUnctis viribus Damascum oppugnant, sed dissidio ac dolo obsidionem relinquere Coguntur. Redit ad suos Conradus. Galli in Syria multa mala patiuntur: ReX in reditu pene captus, Georgh Siculi Regis Praetoris ope evadit. multae ingentes pugnae' a nostris in Asia & Ierusalem ante reditum commissae. Aemylaib.J.Regnat an. 6 3.

350쪽

I T A RIV S, huius nominis secundus , Saxoniae Dux, ab Electoribus Caesar creatus est anno mundi 1 o 8 8. a Christo

nato 1116. fuit huic cum Conrado tertio de imperio contro uersia,qui cum esset nepos exsorose, Henrici quinti, ut Lotarium anteuerteret, Italiam ingressus, Longobardiam occupauit, ubi & ferrea corona insignitus est. Interea a Lotario obseLta sunt&caprae urbes Spira, Vima, &Nor imbergae exinde persequitur Conradum in Italiam: at ubi resciuit Cotinadus urbes Germanicas amisi is, nilque sibi praesidij expectandum e Germania,pacis conditiones Diui Bernardi opera, cum Lo tario pactus est, atque ultro imperio cessitis,inst Lotatium tamen etiam imperauit. bis in Italiam profectus est Lotarius, primum ad compescendos motus Contra Innocentium, alio Pontifice electo, Romae coortos: deinde contra Rogerium, qui Campaniam & Apuliam inuaserat. Imperat Lotarius hie

annos undecim.

CONRADVS tertIus Lotario succedit , imperatque Romae anno mundi so99 a Christo nato Ii 37. hic mouit in Saracensis uti iam dictum est in Carolo iuniore. postea in bel

lo cum Catulis gesto, urbem quandam cum Cepistat, mulieritibus abire permittit cum tanta bonorum sarcina, quantam ferre possent.haz vero relictis rebus, nobiles pueros omnos as portare malunt: quos cum quidam captiuos retinere vellent bonorum non puerorum asportandorum copiam causati adeo delectatus est Caesar nobilium foeminarum virtute, Vt eis non solum puerorum ed de omnium opum copiam fecerit.

SEARCH

MENU NAVIGATION