Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

C A R O L V S nonus Francoru Rex successit Francisco seeudo fratri, anno Domini,1 16 o. Et qui aetatis suae,undecim annoru numeru non excedebat,Regina mater regni gubernaculis

pr fuit cu Antonio Borbonio Rege Nauarrae, maiestatis Regiae mmu Locu tenente:id quod omnibus Franci ς ordinibus, qui tunc Aureliς conuenerant pergratu fuit. Decimo octauo Maij I16I.Carolus fuit sacratus,Rhemis a Cardinali Lotharingiq Rhemoru Archiepiscopo. Paulo post bellu est exortu. Plures urbes captet a nouae religionis professoribus, quaru aliquot a Rege recuperatis, Rege Nauarrae in obsidione Rothomagi ad mortem vulnerato;pugnac5missa, victoribus catholicis:inqua C5dqus princeps capit ur. Fit pacificationis edictu I9. Martij,i 3. & iu-ctis Regis &Condςi copiis,Portus Graci ,quem Angli tenebat capitur. Paulo post, ortum nouum bellum & pr liu comissum, inter Lutetia & D. Dionysiu, in quo Conestabilis Mot moren-cius ad morte,ulneratur: Denuo pax interuenit, quam paulo post subsecuti sunt noui & ingentes tumultus belloru, quibus sedatis,Pacificationis edicto nouo publicato,XI. Augusti. IJ72.

Rex Meseriis,Elisabetha Austria Imperatoris Maximiliani filia uxorem ducit,& paulo post, fracto denuo pacificationis edicto,

respublica Gallica misere afflictaturi Rex obiit 3 Iunij, 117 q. E LIS A B E T Η Α Αustria Imperatoris Maximili nCisolb nono Fracoru Reginupsit, 26. Nouebris I17 rit filiam nomine Mariam Elisabetham. Fuit ea o Tmodesti ,humanitatis & prudentiς exemplar:qt, . . ἡ 'accedebat & faciei & totius corporis pulch μpx stantia.

472쪽

IACOB V be Sabaudia,Dux Nemorensis prςstantissimus princeps & rei bellicς laude & maxima sagacitate & prudelia, hostibus Franciae,multis in locis, ardente bello inter Imperatorem & Regem Francorum, sese fortissimE opposuit. Bellorum ciuilium flammas,quanta potuit diligentia restinguere semper

conatus est, effecitque prudentissime ut Rex Francorum, coniuratorum manus semel effugerit in urbo vulgo, I rauci vocata Lutetiae proxima,quae illum iam iam intercepturae videbantur. Moderatus est aliquot annos Lugdunensem prouinciam, lata cum laude,ut merito tantus princeps ab omnibus non dico tam tum eius prouinciae,sed etiam totius Regni incolis, existimetuti

Hic, anno i 1 6 viduam defuncti Ducis Guisaj duxit uxorem, quotu magnificentissimς nupti et celebratae fuerunt ad sanctum Maurum fossarum propc Lutetiam, quibus etia Rex interesse

voluit.

ANNA d'Est, cuius nobilissimas virtutes superius attigimus quς illam hoc tepore reddunt tanquam splendidissimum lumen inter illustrissimas heroinas:secundo, in matrimonium locata est magnanimo Duci Nemorensi, qui ex ea suscepit filium generosissimum oc paternet fortitudinis sectatorem.

473쪽

1M PROMPTV. ICONVM

MAXIMILIANVS secundus Iunior Austrius Ferdinandi filius a rege Boemiae,Fracforidiae Rex Romanoru Caesa que octauo Kalendas Decembris,I162. creatus fuit,ibidemque coronatus, regnauit cum patre Ferdinando, per anni spatiu&Octo mesita: quo tepore ordo militiae S.Stephani Papae in Insula uuae a Cosmo Medice Florentinorum Duce institutus, a Pio η. pontifice maximo cofirmatur, & bella plusquam hostilia in regno Galliaru ob religione excitata, Ducis Guisj viri praeclaris. t mi acerba catholicis caede,sedantur.Hic tanto amore non so-

Iu a suis sed etia ab omnibus est non immerito 3 prosecutus, ut humani generis amor & delitiae, appellatus sit. Imperauit post

patris obitu,annos plures, tanta cum moderatione 3c iustitia,ut erepti mortem omnes sui aegrE tulerint& defleuerint diu. H

ius filia prudentissima Elisabetha coll0cata est in matrimoniuCarolo nono Francoru Regi,qui filiam ex ea suscepit,qui; pa se post eius obitum,& matris apud suos reditum, mortua est. M A R I A Caroli v. filia Maximiliani II. Romanorum Imperatoris defuncti uxor,Ferdinandi nurus: & Philippi, Hispaniarum Regis soror, ea pignora suis tradidit, quae summorum, summasque familiae principumnomina illis renouarent, idque vivens ipsa vidit, quod in maxima Delicitatis parte omnes locandum putant, filias duas summis orbis terrarum Regibus in

matrimonium collocatas. Haec maxima sunt, quaeque nescio

an unquam contigerint: sed maiora illa, quae ipsi propria sunt, Pietas in Deu,charitas,qua tenuiores assidue subleuat, & pra cipuum studium catholicae religionis: quae posteritas non sit bit ulla.

474쪽

S ELIM V S huius nominis secundus , Turcarum Imperator, post mortem Solimani patris sui, aliquamdiu occultatam in Hungaria, capta Zighet, imperio successit Meli meti Bassae industria, antequam patris mors patefacta esset. Hic Almanum qui in Arabia rebellauerat, armis compressit, bellum Venetis intulit, rupto cum his foedere', & multis locis in Albania expugnatis, Insulam Cypriam occupauit anno salutis Is r. Tandem Commissa pugna aduersus confoeder tos,ingetem cladem accepit, classe a Christianis victa , sed paulo post eam restituit, foedere rursus inito, cum republica Venetorum:& recuperatis in Africa, Aphrodisio& Guletia a Rege Hispaniae antea occupatis, mortuus est,anno salutis Is7 . Porrbhaec omnia quae recensui, gesta sunt, dum lasciuus Imperator

genio indulgeret, mulieribus & gulae omnino deditus. Α M V R Α Τ H, huius nominis tertius, Selimi filius, Cre

ius est Turcarum Imperator, Imperioque potitus, post patrem mortuum diebus octo, anno salutis humanae I s7 4. Immani barbarogetis TurCicae more,qui iamdiu inualuit, quinque fratres eius sproh Deum atque hominu fidem) interfici iussit, vesbius sine ullo metu & suspicione quae reges plerumque Comitari solet, imperaret:& vitam ageret pacificam, & omnibus impedimentis quae frequenter intellexerat posse interuenire inter plures consortes 5c in eadem prope fortuna constitutos,immunem. Imperium coepit gubernare iuuenis, annos natus viginti

octo: religionis Mahumetanae imprimis studiosus, eique vehemmenter addictus, quem constat iustitiae mirum inmodum obseruantissimum,Solimani eius aut imitatorem esse.

475쪽

PROMPTV. I CONUM

C AROLVS Philippi Hispaniaru Regis filius, qui paucis

abhinc annis, nescio quo fato, interiit, dignus nobis visus est qui magnorum virorum catalogo hic adscriberetur, tum quod tanto patre prognatus esset,lum etiam,qubd magni & generosissimi animi principem prae se ferret. Erat humeris paulo emianentioribus facie satis decora , statura pr gradi:at ingenio tam to tamque alto poIlebat,ur non nisi magna meditaretur. Equitabat lubenter&Rpissime: pius erat erga egenos, ut de eo proferatur hoc exemplum, Cum miles quidam veteranus& egens ad eu venisset petiissetque eleemosynam, princeps euinterrogauit; quo sub principe militasset M stipendia meruisset,& cum respondisset se pro Carolo Q into suo auo militasse:Tu,inquit princeps, dimicauisti pro principe magnanimo M suis nepotibus probitate. maiore :& tunc imperauit ut certa pecunia cum quibusdam vestimentis, ei daretur. .

tica clarus,diu pr fuit, magna nominis sui fama , exercitui a roge Hispanorum misso aduersus Turcarum imperatorem, quod Venetis & Potifici foedere iunctis,belli socius, suppetias ferret. Vnde magni certe principis nomen est adeptus, rerum a se gestarum gloria: maxime vero insigni illa victoria,quam Christi ni in hoc bello eo duce,pr lio maritimo,consequuti sunt, comtra ingentes hostium copias: quibus deletis prope ad internecionem, quindecim millia Christianoru liberati fuere e vinculis,multς naves Captς, aliς aquis obrutiῖ. Sed quid egerit smis his annis in Belgas rebelles, a Rege Philippo missus, satis notum est ex historia quam de tumultu Belgico, M eius causa scripsit nuperrime quidam Hispanus, translata Gallico idio male donata. Obiit apud Belgas, anno iI78.

476쪽

PARS SECUNDA.

I ACOBV S Culatius,magnus Iurisconsultus Gallus liberalibus disciplinis instructus , quibus pater eum a pueritia instituendum semper Curauit, & literaru tu Graecaru tu Latinarum cognitionem adeptus,a domino Ferrario Iuris professore adductus est,ut Tholota legibus operam daret,in quibus paruo temporis spatio ita profecit, ut dignum sese reddiderit qui legendi gratia publicum suggestu ascenderet. Ascendit igitur illud, Miam Deliciter docuit iuuenis, ut ab omnibus fuerit admiratus. Porro tantam nominis famam,etiam initio Consequutus est, ut

omnes Gallicae Academi e supplices eum appellarint, Bituriges obtinuerint: apud quos aliqua diu docuit & suis discipulis multum satisfecit.Cadurci de in illum asciuerunt postea Valentini Delphinates, apud quos uxorem duxit: lenique tatum effecerunt Bituriges ut illum denub euocarint. Augustam Taurinoru tandem ab illustrissima Margareta Vale fila ascitus, cu ibi annum commoratus esset, multis precibus Valentiam reuocatus paulo post a Rege Consiliarij ossicio in sua Gratianopolis Curia, ornatus, in qua residere minime teneretur. Sed cum in Delphinatu bellum flagraret , Biturigii ciuitatem, desideratus repetiit, Cum uniueri a familia, ubi percla arus est & ciuibus omnibus legum studiosis. Doctissima eius scripta nulla egent commendatione, quod satis perspecta sint&omnium manibus terantur.

Α N T O NIV s Augustinus FIispanus, tam cognitus est Minter homines doctos celebratus , ut non opus sit eius summam

doctrinam commemorare, quaquidem eius doctissimi libri in Ius Ciuile M Pontificium editi,satis testari mihi videntur. Tit

477쪽

PEI RV S Ronsardus,Vindocineus Poetarum omniu huiusce aetatis, quamuis infinitorum,longe princeps, nobili Ortus familia, Poesina Gallicam ed extulit & doctissimis eius scriptis ita ditauit ornauit ut Vergilian et fere vel etia Homericae unde tamen flores quosda decerpsit iure coparari earossit. id

enim tot eius Poematibus eruditius, quid ornatius ξ quid nitidius unquam dici& iuueniri queatZEx his,tanquam e limpidissimo fonte eme erunt Poetae infiniti in hac Gallia, quorum alij Poetarum nomine iure pos uiar insigniri, alij Simiaru: quod inepti sint&ridiculi huius nostri Gallici Maronis imitatores.

Nam dum rithmi aut numeri, ex arte versificatoria, rationem

habere sibi visi fuerint,inuentionem elegantem,dispositionem elocutione, & fictionem rite accommodatam qu est: Poeticet pars pr cipua)valere sinunt: denique res negligunt dummodo plura verba effutierint .Huius Ronsardi,Rex Hemicus a.dc C resus s. Henrici filius,studia prςcipue fouerui, quibus vita functis,fere semper tacuit.

P O N T V S Thiardus Matisconensis dignus est certe, qui

virorum huiusce temporis doctrina illustrium numero asci ibatur. Cum igitur esset in manibus eius effigies, eam hic inserere non nolui, quamuis maiori laude dignu omnes docti eum ex stiment: verum summa eius eruditio, per uniuersam Gallia vel etiam alibi,ita est perspecta,ut eius laudes hic decantare superuacaneum mihi videatur, cum eius doctissimis operibus, tum

Poeticis satis laudetur. Reges Galli semper illum amplexi sunt,& merito ab Henrico Christianissmo rege nostro, nunc amatur, qui quidem nuper,ob eius merita, Episcopatu Cabullinem fi eum donauit.

478쪽

IO AN N E S Stadius Leo notuli ensis Mathematicas egregius δί Astrologus, nostra tepestate floruit. Hic creditissimum librum Chrono logiorum, & a doctis maxime desideratum in-

Choauit,quem tamen morte praeuentus non absoluit. Idem nouam caelestium motuum diurnam dispensationem,qua vocant Ephemerides,euulgauit na ctim eas, quas primus Ioannes Re

gio montanus, ignotas antea in lucem protulit:deinde Ioannes Stoesterus numeris ex eisdem hypothesibus produxidi demit nostra aetate Cyprianus Leouitius splendida ac magna operis mole auxit:caelestium motuu mometis non ita ad amussim rcs hondere, per frequentes ac diligentes obseruationes deprehendius et, earu emendatione est molitus. Ide opera in re Hathematica Serenissimo Sabaudiae duci nauauit. Tandem Parisiis Regij doctoris munere, publice Mathcmaticis disciplinis tradendis,

maxima cum laude functus est, quo tempore de mortuus est,

anno domini M. D. L X X I x. aetatis vero suae LI.

FRANCISCVS Iunistinus Florentiae ex Iunctinoru familia anno M.D. x x II. Nonis Mart ij natus est:qui cum a parentibus ordini Ecclesiastico dicatus esctet, sedulo est curatum, Ut omnibus liberalibus disciplinis institueretur:in quibus per gradus omnes ita profecit, ut adolescens Doctoris Theologi insignibus summo cu omni u applausu decoraretur. Hic Lugduni tu concionibus, tum scriptis saepissime de haereticis splendidostri uphos reportauit:quod vel maxime ex disputationibus quar& exstant de sanctissima Eucharistia habitis patet. Neque verbsolu in re Theologica excellit: veru quantia ingenio valeret in Haetruscis scriptis, Francisci petrarchae Epigramatibus illustrandis, adolescens ostendit. Sed licet in omnibus disciplinis nemini cedat:in Mathematicis tamen cuctis in Astrologia prς- sertim phirimoru qui in ea prς stare videntur, luminibus officit: quod plurima ab eo opera edita, & propediem , Deo dante, edenda manifestant. Tit Σ

479쪽

GREGORDVS xis r. Bononiensis Hugo Boncopagnus Presbyter Cardinalis it. Sachi Sixti, Σ3o. Christianorum Episcopus Creatus,tertio Idus Maij,consecratus 8. Kaledas Iunij. Αnno Domini 1172. Numeratur is ducetesimus & trigesimus Pontifex cui cura omnis cogitatio, de utilitate ac salute communi: unde summam apud omnes admirationem & auctoritatem

obtinet. Difficile mihi esset, is in pontificatu usque ad hac die instituerit aut egerit subtiliter persequi: plus enim illa operae ac laboris desidei at,& nos ab eo maiora in dies expectamus. Tant si dicam, quod res est,& de Pio v. praedecessore suo, iam dictum est, eum adhuc id religionis,iustitiae, patientiae , liberalitatis, grati animi specimen dedisse, ut si ei tam longa dabitur vita,quam longam oc ex admirabili quadam ipsius victus temperantia sperare debemus tempus reipublicae postulat, ad bene administrandam Dei ecclesiam consequentibus deinc eps pontificibus exempla minime defutura videantur. REN AT V S Biragus Mediolanensis ex nobilissima familia adolesces adhuc in Senatorii collegiu cooptatus est: qui honor Mediolani est amplissimus,postea vero legatus in Gallia ad Franciscit primu de maximis rebus missus, ab eo in Senatorum numeru Parisiensis curiae est allectus. Deinde Lugdunensi prς-fecturae praeponitur,quo munere administrato, in castris pecuniae tractandae quaestor summo cum imperio praeficitur: paulo-

post publicorum sigillorii regni custodia ei demadatur,& mortuo magno Cancellario,in demortui locum sufficitur.Tot muneribus ciuilibus integerrime administratis, ad Ecclesiasticos quoque, eosque praecipuos magistratus adscisciturmam comitiis pontificiis maximo cum applausu est Cardinalis renunciatus: homo natus ad agendii, ac ita in negotiis pertractandis solers,ut omnia mira quadam dexteritate ex animi sententia tamdem conficiat.

480쪽

C Α R O L V S Lothareniis Cardinalis unus est in toto orbe Christiano, qui praestantissisnorum principii Catalogo annumerari debeat, cu propter eius Virtutem admirabilem, tum magnam eruditionem & eloquentiam,ecclesiae praesidium,qui

semper li resibus dc Ecclesiae catholicae hostibus fortiter sese

opposuit,cuius rei, doctissimae orationes quas habuit, testim nium nobis proferunt. Concionabatur saepissime,cum maxima auditorum frequentia, in suo Rhemorum Episcopatu, ubi per- celebre gymnasium constituit. Galliae reges optimo eius consilio semper usi sunt, sine quo nihil fere agebatur. Henricus II. qui eum magnis muneribus ornauit)Franciscus II. Carolus nonus Galliae Reges vita functi, eum semper unice dilexerunt: Rex noster Henricus I ii. illum magni fecit,cuius maiestatem, in suo,e Polonis reditu, Lugduno, Auinionem sequutus est,ubi febre continua obiit,anno Domini I s 7 s.

sis primatum in Galliis obtinens,nobilissima ortus familia, nobilissimi ingenij M optimae erga suos volutatis specime aliquod in dies magis ac magis edere videtur,ita ut eum lato gradu, ad quem peruenisse 1llum videmus, dignissimum omnes qui illius

generosissimam voluntatem agnoscunt libere profiteantur.LNberalis est erga eos qui eius beneficiis digni ab eo fuerint existimari: non enim ignorat, vir prudens, quomodo in quemuisquisque beneficia debeat collocare. Caeterv admirabili rerum prope omni u scientia & praecipue Theologiae doctrina, pollet,& se talem reipsa praebet,quale certe vult Videri: tanta est enim eius probitas, ut quemadmodu authoritate N dignitate omnibus aliis praestat sic vitae δί morum integritate facillime omnes alios superet. Quam propenso sit animo erga religione catholicam, & uniuersam Rempublicam indicat ea doctissima oratio, quam Blesiis,in publico ordinum Galliae conuentu,habuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION