Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

TIT V S Liuius nobilis historiae Romanae scriptor, patria

Patauinus, natus est anno ab Urbe condita D C. X C II I I. anno

mundi 3oys. Huc Caius princeps tanqua verbosum insectatur: Pollio vero tanquam Patauinitatem redolentem. Quintiliano maxime laudatur,eumque Herodoto comparat, in cocionibus pr sertim:suadetque pueris ediscendum, ut Ciceronis imitat rem. De hoc Hieronymus ad Paulinu sic scribit Ad I .Linium lacteo eloquentiae fonte manatem de ultimis Hispani et Galli rumque finibus,quosda venisse nobiles legimus,& quos ad co- templationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit.Habuit illa aetas inauditu omnibus seculis celebrandumque miraculum,ut tanta urbem ingressi, aliud extra urbe quaererent. Excessit Paduae,anno quinto imperij Tiberi; , aetatis at tem Io. mundi ,3983. salutis nostrae, 2 s.

DIOS CORIDES Anazarbeus Medicus, magnae existimationis, Marci Antonij & Cleopatrae familiaris fuit. Scripsit plura ad medicinam maxime spectatia:libros s. de medica m

teria & unum de lethalibus venenis,eorumque praecautione curatione:deque notis quae morsus ictusve animal tu venenum relinquentium sequuntur,& eorum curatione.Eiusdem extanta capite usque ad pedes libri duo Grqci,in Bibliotheca Augustet Vindelicorii, libri duo de medicamentis simplicibus paratu facilibus , secundum morbos & affectus corporis digesti, extantetia manuscripti Graece in Bibliotheca Augustana, quos Ioannes Moibanus medicus transtulit,& opus propter ipsius immaturam mortem, nondum absolutum Conradus Gesnerus perfecit. Additae sunt annotationes &Grqcus contextus. Dioscoridis item & Stephani Atheniensis medicorum Alphabetum Empiricum Graece manuscriptum aliud a paratu facilibus Dioscor idis extat apud Gasparum Vuolphium medicum. Ferutur& multa alia Dioscoridis. Floruit circiter annum mundi 39 IR

492쪽

CORNELI VS Celsus vir doctus scripsit de Arte Rhetorica , de re rustica & de medicina. Verum ad nos tantum eius medicina peruenit oratorio modo conscripta. Volaterran. lib.

1 .Sub primis Caesaribus ViXir, quo t epore Latini sermonis puritas N: elegantia effloruit. Ius ciuile es Philosophiam monumentis illustrauit:rei militaris, &rei rusticae libros edidit:qui Mdio nus ut ait Fabius) vel ipso proposito, ut eum illa omnia tenuisse credamus. Columella scribit eum fuisse n5 solum agricolationis, sed etiam uniuersae naturae prudente. Fabius Q n- tilianus in Rhetoricis quamuis artis aemulus Celsum perstringat,tamen ipsa veritate coactus, eruditum virum appellat libro nono,& sequenti sic tradit, Scripsit no parum multa Cornelius Scepticos secutus, non sine Cultu ac nitore. Plinius vero saeph Celsum inter authores retulit, in indice libroru qui primus inscribitur. Apud Marcellum Empiricum autem , quaedam Epistola Celso falsb tribuuntur.

STRABO Amaseus Philosophus, insignis Geographus

extitit,qui temporibus Augusti &Tiberij claruit. Scripsit commentarios Geographicos, qui etiam hodie omniu manibus teruntur.Huius Geographicorum libri septemdecim,olim ut putatur, a Guarino Veronensi , ac Gregorio Tifernate Latinitate

donati fuere, ac denuda Conrado Heresbachio recogniti, ac plerisque locis, de integro versi fuere. Epito me etiam eorudem librorum, incerto authore, in Latinum sermone e Graeco conuersa,Hieronymo Gemusaeo interprete. Opus excusum est Basileae,in officina Curionis i s 39. idem G arce excusum Venetiis apud Aldum 1116. & Latine ibidem isi I. Basilear,Graece dc Latine e regione duabus columnis. Iidem rerum Geographicarum libri l . a Gulielmo Xylandro recogniti emendati & ab eodem in sermonem Latinum transcripti, adiectis annotatiuncu lis ibidem editi fuere anno IIII.

493쪽

pHILO Iudaeus Phil osophus fuit clarus, Alexadriae natus disciplinisque omnibus eruditus, & in nostra & Graecorii philosophia bene versatus: eloquentiae autem Platonicae tam dili gens aemulator,ut illud vulgo de eo iactaretur, si isjγ- κλατ- id est, aut Plato Philonissat, aut Philo Platonissar. In diuinis autem legibus,&patriis institutis quanti3s fuerit, ex his quae nobis librorum suorum tradidit monum etis,indicatur. Temporibus Caij, quanta acciderint Iudaeis mala,voluminibus absoluit quibus de suam legationem, pro Iudaeis, apud Imper torem retulit, quam obiit, sub Pontio Pilato badaeae praefecto anno mundi 3 993, Christi, 3I. triennio ante quam pro peccatis nostris pateretur. Iosephus huius legationis meminit libro 18.

Hunc Porphyrius quoque libro quarto, magnis laudibus ei

prosecutus.

SENECA natione Hispanus fuit, parria Cordubesis,Ac demicus Philosophus & Neronis praeceptor: a quo diuitiis ingentibus auctus, quum in Pisonianae c5iurationis suspicionem venisset,eiusdem iussu incisis venis,mortem obiit,anno ab urbe condita Ri8. Christi 6 8. mundi o3o. Fuit S alter Seneca tragicus Poeta, Cuius fabulae decem ad nos peruenerunt. Vtriusquo meminit Sidonius Apollinaris ad felicem, Non quod Corduba praepotens alumnis Facunaeum ciet, o putes legendum. Puorum v s colis DPidum Platona, Incessumque sum mouetNeronem: taetram canit alter Empidis,

Pictum faecibin Aeschylum Auum . laustris litum are Thesim uis spulpita trita sub cothurno

Ducebant olidae patrem capesiae.

494쪽

PLINIVS secundus Veronensis, temporibus Vespasiani undecimi Romanoria Imperatoris Vixit, Cuius negotia administrabat anno mundi o3r . Christi Io. Noctibus vero &succisiuis ut ipse inquit temporibus Opus de remam natura coscripsit, unus omnium parcissimus temporis.Periit in motis Vesuuij in cendio, dum eius causam indagare & Curiosius inuestigare cupit circiter annum ab Urbe condita 832. Eius vitam diligentius narrat sororis filius Caecilius Plinius, cuius extat liber Epistola ru,& Panaegyricus, Traiano Caesari dicatus,quo illi gratias agit Cosul ab eo factus.Quintiliani filiam dote iuuit, de Martialem Poetam secedentem viatico prosecutus est, ut ipse testatur in epistolis. Volater. lib. I8. IOSEPH Vs Iudaeus conscripsit Graece antiquitatis Iudaeorum historia libris viginti, ab exordio mundi usque ad decimum tertium annum Domitiani: bellu vero Iudaicum cum Romanis gestum scripsit libris septem: anno ab urbe condita, 8 s. ut ipse docet in peroratione antiquitatum: Nonio Asprea na oc Flauio Clemente consulibus, anno mundi in os 7. Christi,dis. quo tempore agmina Haereseon exorta,Menandro Simonis Magi discipulo,& Corintho quodam,autoribus. QAin& Ebionei eo ipso tempore exorti sunt: de quibus Irenaeus scribit lib. I. cap. 2I. 6c sequentibus.

495쪽

IV V E N A I S Aquinas, Poeta: insignis, discipulus fuit

Frontini Grammatici,qui quidem scripsit quinque libros saty- rarum, sed non inueniuntur,quod eorum iactura sit facta,exceptis sexdecim satyris, in lucem ubique editis, propter magnam authoris celebritatem,in eo Versus genere , in quo , Lucilio caeterisque Poetis Satyricis, qui ad hoc usque tempus fuertit, longe acrior fuisse palam est omnibus. Vixit tempore Martialis, cum quo maxima ei intercessit familiaritas. Obiit in AEgypto 86. annis natus, floruitque circiter annum mudi Ao6o. Christi 1oo. Vide Ges erum in sua Bibliotheca. G ALEN VS Pergaminatus patre Nicone insigni geomerea & architecto diuite, cuius praeceptor fuit Pelops, ut ipse i statur libro quarto de Locis aftectis capite 7. & in libr. de Atrabile.Vixit Romae temporibus Traiani Comodi & Antonini Pij Imperatorum anno mundi Ioo. salutis vero humanae I O .Plurima scripsit in Geometria,Dialectica,Rhetorica, Philosophia, maxime vero inMedicina.Itaque Averroes in S. Collect .illum omnibus medicis anteferre non dubitauit. Vixit annos Io. s cundum Suidam:alij i o .annos asserunt,ut testatur Coelius lib. Antiq. lect. cap. 4o. In patria tandem fatis cessit.

496쪽

ORI GENES Damascenus vixit tempore Seueri Imper toris circiter annum mundi Aiso. &Christi et io. Erat tanta doctrina cumulatias,ut omnes eum admirarentur tanqua in omniliterarum genere consummatissim v,Quod ad Theologiam attinet, quantum in ea valuerit testatur eius scripta,& Commentarij in mago a partem veteris & noui Testam eii.Si plura de eo, Lector videre voluerit, consulat Tritemij I bru de Scriptoribus Ecclesiasticis, legatque vita eius quae est in principio eius operum quae Lutetiae edita fuere,anno II Tq. Poterit etiam videre

Bibliothecam Gesineri. TERTULLIANVs, Afer, Centurionis proconsularis filius Theologus primus Christianotu, qui Latine scripserunt,

multa opuscula conscripsit, maximo eloquentiae splendore, in quibus indicat,anima immortalem quide esse, sed eam erigi a- tu corpus esse contendit,neque hanc tantu,sed ipsum etia Deucorporeu esse dicit,licet non emgiatum,neque tamen hinc hς- reticus creditur esse factus. Fuit acris & magni ingenij, ut pote qui res diuinas M humanas probe calluerit. Docuit enim , in maxima celebritate Rhetoricam apud Carthaginenses. Huius scripta beatissimus martyr Cyprianus in tanta Veneratione habuit,ut nullii sine eoru lectione diem preteriret. Scripsit de Patientia Dei lib. Vnu. Aduersus Praxea lib. I. contra Marcionem libros. s. contra Iudaeos lib. i. Contra omnes haereses h br. I. De proscriptionibus haereticoru lib. I. Aduersus Hermogene. Co-tra Valentinianos. De carne Christi. De resurrectione Carnis. De corona militis. Ad martyres. De poenitentia. Develandis

virginibus, De habitu muliebri, & alia plurima. Floruit anno mundi iri. Christi vero hoc . sub Seuero Imperatore. V v U

497쪽

D A M B R O SI V S in Gallia sub Coitanti, imperio natus

fuit patre Symmacho, pr fecto Galliae. Infanti in praetoria domo dormienti, apes circaos visis sunt oberrare: patre, impubesami sit,inde cum matre & sorore Marcellina Romam profectus

ibi studiis sese addixit: & tande causas agere coepit. Mox a Probo praetorij praefecto, consilioru & gubernationis socius fuit adscitus. Consulari postea dignitate insignitus, ad regeda Liguria missus est a Probo. Mortuo Auxentio Mediolanesi Episcopo, fuit is a populo Episcopus electus: renuit illud munus: sed Imperator populi electione delectatus, ea confirmat. Elegitur

in Episcopii, anno Christi 378. sub Damaso Papa. Plurima scrisit contra omnes fere haereses acriterpugnauit. Praefuit Episcopatui, annis 22. obiit anno Christi oo. Arcadi, & Honorij te tio senex admodu. Claruit sub Theodosio Imper i domini 38 o. D. A V GV STINUS, matre Monica,patre Patricio in Citate Thagustensi natus,Christianus quide, sed mediocri fortuna. In pueritia a matre de Christo institutus est, sed baptismus

dilatus. Apueris ludii frequentauit, praeceptore Manlio Theodoro. Manichaeoru opinionem diu sectatus est. Romae docuit Rhetorica inde Mediolanti accersitus, sensima Manichaeis defecit, chi Ambrosij cociones diligeter audiret, & ad religionem Christia a transiit,& suscepit baptistata cum Alipio,& naturali filio Adeo dato, natus annos 33. post Maximi tyranni mortem. Domi 1 inde in Africa rediit ,& in agris suis vixit. Mox Hipponensis ecclesiiae prςsbytera Valerio ordinatus,&tande etia eius coepiscopus. Eo mortuo ad Episcopatu euectus est,que sanctissisime & factis & cocionibus δί scriptis administrauit. Cotra haereticos accerrime disputauit. Donatistarii secta multu ei nego- iij exhibuita chi mulieribus,necognatis quide,lpter suspicione, no habitauit. Vestitu mudo, mesa frugali utebatur,& vino. Ta- de prqsente Possidonio&aliis pie in Domino obdormiuit,cuvixisset an os76. anno mudi 39s Christ. 3 .in ecclesiastica fuctione o. Huius vita Possidonius Calamesis episcopus descripsit.

498쪽

scillimas peregrinationes sustinu t, ut medicam artem cognosceret. Libros reliquit in medicina, non sua inuentione,sed Galeni imitatione,cuius veluti simia dici potest. A Ioanne filio Serapionis allegatur simpliciter Pauli nomine,& similiter ab aliis Medicis. Scripsit lib. 7. Graecos, Collatione vetustorum exemplariu restitutos, & quibusdam in locis auctos, per HieronymuGemus ceum impressos Basileae, qui fuerunt versi a Ioane Guinterio Andernaco,& ab Albano Tornio,quos prior comment riis illustrauit. Aeginetae libros Henricus Stephanus, cum aliis praecipuorum medicorum libris excudit. Floruit anno mundi 398. salutis 3', V v v Σ

499쪽

ACVRSIVS natione Florentinus, iuris consultissimus, fuit. Agonis Doctoris discipulum fuisse eu perhibetur, qui cum

admirabili ingenio &multaru rerum cognitione, valeret, Reipublicae moderandae maxime idoneus, viii iersum iuris Ciuilis corpus, primus glosis ornauit & explanavit. Huius autem libros semper imprimendos curauere docti, ubicuque fuit excusum corpus Iuris, cum glosis & Commentariis: eaque de causa omnium Iurisconsultorum celeberrimus existimatur, utpote qui

primus Ius Ciuile interpretatus fuerit. Floruit is anno salutis 1136. ut ipse in Autetica testatur. Scripsit etiam super instituta. DINVS Mugelanus Iuris utriusque peritissimus,lata fuit animi solertia,ut omnes aetatis Iurisconsultos superasse creditus sit. Fuit acutus & eloquens in dicendo, disputando Sc decidendo: M idcirco eleganter Sc copiose totum ius Ciuile, multis scriptis,exposuit & clarius legum studiosis reddidit. De m dato Bonifacij Papq v III. primus eleganter, post Archidiaconu scripsit super 6. Decretaliti lib. i. super Codice lib. Io. superff. veteri libr. et . super is nouo .libros I 2. super U. Infortiato lib. I . Consilia multa lib.i.super Titutu de actionibus in Institutis. Super titulu,De regulis Iuris,&infinita alia quςn5 reperiuntur. Floruit anno salutis Iso O.

500쪽

3 9 A L B E R TUS, Magnus, natione Teutonicus, patria Sue-uus,ex Lauginge oriundus in Academia Parisiensi encyclopediam ac praesertim Theologiae scientiam hausit,quam disseminauit postea in Germania. Fuit Malius eiusdem nominis, propter eruditionem natione Patauinus. Prior fuit Episcopus Ratis ponesis qui Episcopi officio , integerrime aliquot annos functus tandaed i gni tare sese tand e sp 5t e exu it, ut an i m ae saluti ma gi, vacaret . Itaque Coloniam reuersus ad suos, cuculla induit,& ibi rusque ad finem vitae, docendo &scribendo perseuerauit. Scripsit multa & pene infinita opuscula, Summam Theologiae Iib. super sententias lib. . De quatuor coaevis lib. i.De homine: de bono:de vita spirituali: in ossiciu Missae:de corpore Christi: de muliere forti: de multiplici timore: de laudibus sanctet Mariae: defensorium mendicantiu & multa alia. Obiit sub Ro-dulpho Imperatore, anno domini n8o. Coloniae sepultus. NICOLAVS de Lyra natione Anglus, monachus Franciscanus in Theologia valde eruditus fuit, multaque scripsit ad Christianam pietatem promouendam, ut ex eius scriptis facile cuiuis Theologiae studioso constare poterit. Hebraica linguamis perfecte calluit:fuit ingenio prompto, nec minus Conuersatione qua scientia venerandus. Eius opera omnibus sacra scriptura discere cupientibus, necessaria esta, nemo melius nouit, quam qui se in eoru lectione exercitauit. Sut qui eu ob verboru simplicitatem contem nedum existimant,sed si res ipsas,non

verba isti detrectatores spectarint, non dubium est quin ab eis maxime laudetur. Scripsit super sententias lib. . In Genesim ad

litera lib. I. In exodum:in Leuiticum: in NumeroS:in Deuteron omiu: in Iosueun Ruth:in Paralipomenon: in Esdram & Neemiam, in Tobia:in Iudith: in Ester. Claruit teporibus Ludovici Imperatoris 4.oc Ioanis Papς vicesimi secudi anno domini 13 Lo.

SEARCH

MENU NAVIGATION