Codicum cabalisticorum manuscriptorum, quibus est vsus Ioannes Picus comes Mirandulanus, index

발행: 1651년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Lectori Benevolo. ssem prius enim, inquit gloria cupidus, mamore vano succensin, muliebribusque illecebris commotus fueram Reminarum quippe plurima obvenustatem corporis,orij rue gratiam in erus amorem exarserunt; ab quarumstudio non abhorrens parumper via viraposthabita in delicivi defluxerat. Enimnero ut vera sint quae nepos de patruo testatus est, nihilo tamen minus amarulentiae plurimum in isto amanuensilitisse tum verba ipsa me admonent. tum sibi non solutae mercedis exprobratio. Nisi sorte dixerimus Iudae si hunc naturaliqudiam propensione ad obtrectadum unicuique tuisse, Itpote qui nedum Picum carpserit, sed Mithridatem quendam, cuius in Epistolis meminit Picus , alioquin Hebrarum iracundiae, liuoris, & homicidij instimulauerit, nec Galeoto,& Antonio Maria Ioannis fratrJus temperaue rit. Quin summum Pontihc. Innocentium Octauum cum apperte, tum supposito quodam nomine, cum eo Cardinales minus honorifice

appellauerit, & Sacro sanctae Religionis nostrae aduenarium agnosci se non piguerit. Ita ut mirum lion sit, k vitae suae consuluisse aliquando necessarium exist1mauetit. Sed quid si propria flagitia spurcissimum hominem recensere non puduit dum pagina secundi voluminis centesima octuagesima quinta carere se Illa conqueritur. V eru praeter has rationes, alia mihi duo sunt, non minoris ponderis argumenta, quibus praefatos codices M. S S. Mirandalani fuisse, facile qui uis sibi persuadere potest, quorum sterum est ipsorummet Codicum antiquitas, quam perbelle sapiunt eorum characteres. Secundum verb

12쪽

,e, Lectori Benevolo.

Sc quidem maximum, proprium est Mirandulani testimonium, quo Deum ipsum ingenue obtestatus est, eosdem & habuisse, dc perlegisse: eosdem inquam , cum praeter illas quas propria manu diximus ipsum in eorundem margine scripsisse annotationes, eandem contineant Cabalisticam scientiam, quam quos comparauerat continere iuramento asseuerauerat. Talem enim omnino

reperies his in Codicibus qualem Picus ipse docuit scripsitque suis in lucubrationibus. In illis

namque decem praecipuos Hebraei docent articu los fidei, in quibus eos nobiscum diuinitus concordare mirantur qui legunt. Primus est de adorando Trinitatis mγsterio. Secundus de Verbi Incarnatione. Tertius de Messiae diuinitate. rtus de peccato originali. Quintus de eiusdem per Christum expiatione: Sextus de Hierusalem coelesti: Septimus de casu Daemonum: Octauus de Ordinibus Angelorum: Nonus depurgatorijs , Decimus denique de inferorum

poenis.

Hoc de primo scriptum reperio, in primi Codicis parte quinta, quae est in Deuteronomium, parascia seu sectione prima. Dominus est Elοhim, hoc est Diy, intentio est ne truncentur planta: licet enim persona dicantur in numero plurali , quidquid tamen est in una in alia es, ct omnes funi vn medic. omnessunt, omnes

fuerunt, omnes erunt: non mutatur, non mutatus

est,no mutabituraenedictus ipse. Et si dixeris quid est inter hanc est illam equidem omnes esse respondeo ) uno pondere, una aequalitate ctc. licet ex parte nostri viueatur mutatio unius, O variatist

13쪽

Lectori Senevolo. IIastera fieri. de Verbi verb Incarnatione dc Messiliae Diuinitate, aded clara sunt his in Codi.

cibus argumenta, ut clariora non sint in diluci, dioribus Christianorum doctorum monumentis. Christum enim quem Deum de Deo & lumen de lumine fateri coguntur obstinatiores, argutioresque Cabalistae, iam diudum venisse asseritur in eiusdem primi voluminis parte prima, parascia nona, contra pertinacissimum quemdam Calli-rum, qui Dauidem Messiliam esse contendebat. Non enim ex Messilia Dauide, sed Messiliam ex Davide ortum esse sacra coclamant oracula. Quae causa fuit, inquit Eleazar Katon, secundi Codicis Exscriptor, seu Collechor,libro quarto, quare

in Scriptura sacrae textu, qui Regum omnium exstirpe David oriundorum nomina complestitur Atera Ghim Acharacteristica numeri III. ubique lateat, nimiru ut per igius occultationis mserium ventura intelligerent saecula Christum Dominum

tribus praecipuis adornatum fuisse Spiritus santiti gloriosis dotibus 9 titulis, per Ghimel latentem

praesignato : spiritu, scilicet, sapientia ct intelligentia: spiritu consili' ct fortitudinis ; spiritu

scientia σ timoris Domini. Hunc namque Re demptorem staculi tunc latenilem dum e suis visceribus nasciturum visa prophetico cerneret Cytharista sanctissimus, exultans Sc laetabundus iubilabat: Spiritum nouum innova in visceribur meis; dc spropter David seruum tuum nes auer-tvi faciem Christi tui. Hoc etiam minime praetereundum 1 nobis velut conniventibus esse puto; tot inter literarum occultationes, quae eo ὀem enumerantur libro quarto, nullam frequen-

14쪽

Lectori Bene so

tius occultari quam mimet, praesertim aIire intextibus quibus inefanda nobis panduntur adorandae I rinitatis mytaria: latebat siquidem rudis duraque ceruice populum beata illa Trinitas quam tamen ubique signabat, & tamquam ,

longe praeinonstrabat sacra Literula. d autem ad peccatum attinet originala eiusque per Christum expiationem, numerossit. mam inuenies sylvam in praefati voluminis primi parastiaot seu sectionibus in Genesim tertia, denona: in Exodum tertia, in Leuiticum prima octaua , ubi de ceslatione agitur sacrificiorum Omnium, excepta hostia rinanis laudis. In Deuteronomium item parascia septima. De Hierusalem coelesti nihil frequentius re peritur quam quae de caelesti illa patria, rari Chiam habo seu venturo seculo, ibidem atteruntur ab antiqua Κabala, a qua tritum illud

actioma ventilatur : interrD quod non habeat exemplar in coelis, quod fit ut mortatis, inquiunt , Hierusalem immortalem ac plane coelestem indigitet longe ista guriosiorem beatioremque. Caduca corporibus aedificata est in sola,

permanens vero altera aternumque duratura promittitur animabus in coelo, qua ex nata bina,

hoc est sapientia s quam alio nomine Ac num Christianorum Theologorum apex appellat praefulgens, solis vel Iuna no indigebri luminibus: lucerna enim eius est Agnus. Interim vide sis licet primi Codicis sectione prima in Genesim, parasciam undecimam. Casus Daemonum variasque Angelorum ordi- stationes docent pr fati Codices ad mentem fere

15쪽

. Lectori Benenosi r3

Christianorum, in parastiaot I. sectionibus in Genesin prima & . in Exodum secunda A. & 8. in Leuiticum sexta, & in Numer. prima. De Inferorum poenis aeternisque suppliciis, quibus per immundos spiritus quos, avmn' vocant, hoc furoris domini administros, torquentur damnatorum animae, pleraque quoque habent quae fides Christiana non improbat, quaeque in primi iam laudati voluminis parascia in Genesim quarta, & in Leuiticum octaua expiscari facile poterunt, longum enim esset hic

omnia transcribere atque referre. Purgatoria duo habent , unum per 'HiLPut, seu reuolutionem animarum varia per corpora; secundum verb Christianae fidei valde consonum, per ignem statuunt , in quo purgari animas ad tempus, easque vivorum precibus iuuari maxime asserunt, unde ipsis ea inolevit consuetudo , vespere Sabbathi preces pro defunctis cantando effundere, earumque dolorosum ac plane gemebundum prolongare cuntum, ut maiori temporis duratione quam naIR Vocat, hoc est prorogationem seu medelam, solari & respirare valeant in ardoribus animae.

4 verb doctrinam hanc quam tot encomtis ad coelum usque Picus euehit, ex superioribus Codicibus Manuscriptis deprompserit, sequentibus quae sua referuntur in Apologia, capite de Magia patet. Cabalistica, inquit, tempore Esdrainplures Libros suuse redacta, qui dicuntur Libri Cabaia , quos ego Libros fumma impensa mi

hi conqui sitos, neque enim eos Hebras Latinis nostris communicare volunt, cum diligenter perlegein

16쪽

rim, inueniens ibi multa, imo pene omn/a consona

fidei nostra, visum est mihi habere posse Christianos, visis Iudaeossuis telis confodiant, cum ab eis auctoritas Cabalistarum, quos habent in magno honore ct reuerentia, negari non possit. Et paulo inserius. Nussum esse scilicet pene articulum in quo nobiscum Iudaei per Cabalistarum auctoritatem sentire non cogantur. Et in libro de H ominis

dignitate sub fitiem. Hi sunt, inquit, Libri scientiae balae. In his merito Esdras venam in testectus, id estis intelligibilibus Angelici seque formis exactam Astaph sicam, ct frientia flumen, id estis rebus naturalibus firmissimam philosophiam

esse clara in primis vocepronunciauit, Urc. Hi Libri apud Hebraeos hac tempestate tanta religione

coluntur, ut neminem liceat nisiannos quadraginta natum illos attingere. Hos ego Libros non mediocri impensa mihi cum comparassem fumma i-tigentia, indefessis laboribus cum perlegissem, vidi in illis testis est Deus) Religionem non tam 3 Hicam, aquam Christianam: Ibi Triuitatis mysterium: Ibi Verbi Incarnatio: Ibi Iresiae diuinitates: Ibi de peccato originali, de illius per Christum expiatione, de coelesti Hierusalem, de casu Damonum, de ordinibus Angelorum, de Purgatoriis, de Inferorum poenis ; Eadem legi qua apud Paulum se Dionysium, apud Hieronymum est Augustinum quotidie legimus. In his vero qua spectant ad philosophiam 'thagoram prorsus audias stPlatonem, quorum decreta ita sunt MeiChristianaas ia, ut Augustinus noster immensas Deo grarias agat quod ad eius manus peruenerint libri Platonicorum: in plenum nulla enerme δε rc ησ1

17쪽

Lectori Benevolo. Isbis eum Hebrais controuersia, de qua ex bbris Ca balistarum ita redargui , convincique nonpossint, ut ne angulus quidem reliquus sit in quem se condant. Illorum inde librorum tantam esse sciebat utilitatem Sixtus -rtus Summus Pontifex, ut in Latinum sermonem eos ex Hebraico vertendos decreuerit, ita enim ab ipso Pico didicimus, eodem de hominis dignitate libello, ubi haec scriptum reliquit. Hi Libri Sixtus sis nus Pont sex Maximus, qui huncsub quo vivimusfeliciter

nocentium octauum, proxime anteeust, maxima cura studioque curauit, ut in publicam fidei

nostrae vitilitatem latinis literis mandarentur, iamque cum ille decessit tres ex illis peruenerant

ad Latinos , qui ni me fallat conieci ura, iidem penitus sunt cum tribus his nostris quorum Indicem illa exarauimus: Nam cum ab amicis in C ria Romana degentibus copiam iussu Pontificis latine factam recuperare non posset Picus, eo per praefatum Iudaeum ex Hebraicis fontibus quos habebat, in Latinum sermonem denubtransferri curauit. Sed quid inter tantos dices:

ab Esdra namque non tantum tres, sed septuaginta duos exaratos fuisse firmi ssime credunt doctiores Hebraeorum magistri. Verum enim vero licet ex tam ingenti numero sexaginta nouem Latium umquam non viderint, eorum tamen trium, de quibus nobis nunc sermo, tanta est majestas, tanta utilitas, ut nouis quos parat cibis tuus si reficiatur animus fragmenta quaedam supererunt quae colligenda dices ne pereant. Non quod in iisdem omnia te reperire posse sana prae

Mὲm - , cum pleraque superdua esse sciam, imb

18쪽

rectori Benevolo

& vana, somniisque ita conspurcata Iudaacis; ut per Cribrum nostrum Cabalisticum, quod pro pediem sumus in lucem daturi ad amussin exambnata , furfura inter referre non piguerit. les autem fuerint eorundem Codicum Ιnstauratores, paucis hic tibi aperiendum existimaui: Pleniorem enim, & uberiorem de illis mensem colliges in mox commemorato Cribro. Primi itaque Codicis, cuius principium finem quae ipsi deerant ex Hebraeo Codice Manuscripto restituimus,& Latine secimus, Illustrator finit Rabi Levi de Recineto, Italus, Recanati vulgo denominatus. Is adeo fuit in Cabalisticis edoctus, ad edque subtilis, ut subtiliorem doctioremque vix Italia nouerit. Vixit ab hinc centum octoginta retro circiter annis, variaque Ope ra posterit ti consecrauit. quorum celebriora

Hebraiis sunt Theoremata Catalistica in librum

Oraculoru Rabbi Leba Senioris : Notae in Orationem Cabalisticam Rabi Nechuniae Ben Κana, & in Aphorismos Rabinorum Iosse & Eleazaris Gadol seu Maioris. Explicationes & Enodationes in Libros Magni nominis Hazoari &Habair. Eruditissimis quoque commentariis illustrauit Tractatus Thalmudicos B erac hol, seu de Benedictionibus, Nida de Menstruatis , &Sannedrinde senioribus, plerosque etiam Scri plurae Sacrae Libros, amboque Thargumina, Ia-uathani scilicet Chaldaei , & Aquilae Pontici Pxoseliti, quem Onhelos, corrupta voce, nomis

nant.

Secundi Codicis, cui priores tres Pginae desunt, quas inopia Hebraici Codieis rinituere minime

19쪽

Lectori Beneuolo irminime potuimus, Collector fuit Rabi Eliezer

Katon, seu iunior, Minorue: sic appellatus ad differentiam Gadol senioris, vel Maioris mox laudati, natione Germanus, ex Vormacia, ut fertur oriundus, prosessione Medicus, ut eius in Aben-Tsina, & Galenum annotationes fidem faciunt. Fuit, in philosophicis apprime doctus,

nam praeter Librum de Animae motibus, dc Ente primo, alium edidit de imaginationibus mulierum & aegrotantium, in quo de urinarum usu, quas m Borith-hoc est Apone an

guin nominat, multa refert, tuin medica tura

philosophica non aspernenda. Teriij tandem Codicis Illustrator appellatur scemTob Ben Ioseph Ben Phalachera, professione etia Medlaus Hispanus, auctor seu Collector duorum illotum operum magnae apud Hebraeos existimationis, scilicetn hyn Iad spher haghaloe I. Liber Graduum , Sc ,n- tu sepher Rescit Chocmabi. initium sapienti . Hoc unum his in Collectoribus & Explanatoribus dolendum esse censeo, quod non satis a textu sua non distinxerint Glossemata. Tantis enim ea iacent obtenebrata nubibus, tantisque permixta confusionibus cum ipso genuino natiuoque textu, quemn ,)Rn hoc diuinum tota Cabalistarum Synagoga male forsitan nominat, ut alter ab alte

ro vix ab inspicientibus distingui possit atque discerni. Addo secundum Codicem qui est de scientia Animae, nona proprio fuisse Interprete exaratum, sed ab alio quodam, quidem imperito transcriptum, imb iis in locis in quibus de secretioribus agitur argumentis Cabalisticis,

20쪽

13 Lectori Benevolo quibus obstinatissimi proprio quasi gladio Christiams confodi ficili possitne Recutiti, dolo

malo ita corruptum, ut nemini prosectb mirum esse debeat si haud multo dissimiles, ab hominiabus nostrae tempestatis fraudes committuntur, quando nunquam desuerunt qui quod haeretici.

Viterbienses , Ciccarelli, & alij iudaical perfidis hoc & praeterito saeculo commiarunt olim Roρος 2ςrpetrare sint .veriti.

SEARCH

MENU NAVIGATION