장음표시 사용
61쪽
autem iter ad tertium ventriculum. Fornice reflexa, inferae pars ejus posterior lineis transversis et obliquis imprimitur, quod nomen psalterii vel lyrae habet Tela chorbi- dea Vasis referta, quae fornicem thalamis opticis connectit, eam impressionem musici instrumenti fornici dare videtur. Infundibulum oblique antrorsum ad glandulam pituitariam usque in sella Turcica sitam descendit. Ventriculus tertius fissurae similis, in utroque latere thalamis opticis, supra commissura molli, quae thalamos tegit, infra
cruribus cerebri, continetur. Iuxta anteri rem partem ventriculi tertii ante crura fornicis anteriora chorda medullaris, quae commissura cerebri anterior appellatur, corpora striata transversim percurrit ad partem quoque posteriorem ejusdem ventriculi altera Chorda est, commissura cerebri posterior; Per quas hoc cerebri hemisphaerium cum illo connecti videtur. A fundo partis posterioris ventriculi tertii est iter ad quartum Ventriculum, sive aquaeductus Silvii. mice et tela choroide omino Submotis, post thalamos opticos et supra iter a te ii ad quartum ventriculum nate: et testest
62쪽
sive tubercula quadrigemina, et glandula
pinealis, conspiciuntur: nates Superiore testes inferiores sunt. Supra nates glandula pinealis sita est, quae commissurae cerebri posteriori adhaerescit.
e. His submotis, quid in conspectum venit pR. Tentorium cerebelli, quod lobos cerebri posteriores sustentat, atque cerebellum tegit. Hoc secto et sublato, fata minor a parte ejus media descendit, et cerebellum in
duo hemisphaeria etiam dividit Cerebellum anfractus sive gyro plurimos, et materiam quoque cineream et medullarem inter se ita alternatam habet, ut sectum in perpendiculo inter hemisphaeria, arborem vitae repraesentet Hemisphaeria cerebri in crura duo, et ea cerebelli etiam in duo, tandem desinunt, medullamque oblongatam formant: inter quam et cerebellum Ventriculus quartus situs est, pars cujus inferior calamus scriptorius nominatur. Tenuis lamina medullaris crura inter se, et medullam oblongatam cerebello conjungit, atque supra iter ad quartum ventriculum expanditur, et Vati
63쪽
Vula magna cerebri, sive velum Vieussenii
e. erebrum et cerebellum super basin cranii jacent, et eminentiis atque excavationibus ossium sese accommodant quae res igitur in parte inferiore cerebri et cerebelli maxime memoria dignae sunt ZR. Ibi inter lobos cerebri medios videmus
corpora albicantia, sive eminentia mam- miliares, quae crurum fornicis anteriorum extrema videntur. Inter haec et crura cere-- est pons Tarini substantia cinerea, qui partim fundum ventriculi tertii facit. Ubi
crura cerebri et cerebelli conveniunt, tuberannulare sive pons Varoli in excavatione ossis sphenoidei, et processus cuneiformis caecipitis situs est. A tubere annulari ad stramen usque magnum medulla oblongata descendit, et post ejus egressum e cranio medulla spinalis nominatur, quae canalem vertebrarum intrat, descendit, tandemque in caudam equinam desinit. In superficie medullae oblongatae quatuor eminentiae Sunt, scilicet, media in parte duae pyramidales, quarum in utroque latere duae olivares. L
64쪽
50 De Chemicis Principiis Cerebri.
e. Quibus rebus hae partes variae Cerebri et cerebelli in oeconomia animali inse Hunc R. Quibusdam placuit usum alium partiali imputare perperam autem, quia Sus
singularum partium adhuc in occulio latent. Ρatet ero experimentis cerebrum et Cere- bellum cum medulla spinali, quae amborum productio habenda est, fontem primum atque unicum esse, unde nervi oriantur, Omnibusque corporis partibus ramulos mittant, quibus impressiones rerum externarum CCipiuntur, principioque vitali feruntur, deinde sensum et motum in corpore excitant. DE HEΜΙcIS PRINCIPIIS CEREBRI.
. Quibus hemicis principiis cerebrum Constat λR substantia peculiari albuminis subsimili, hosphate calcis, hosphate odae,phosphat ammoniae, atque sulphate calcis,
e. Quo modo haec principia adipiscimur t
65쪽
R. erebro in vase bene trito cum aqua, mistura subalbida paratur, quae calore Oagulatur, atque multis in rebus albumen refert Cerebrum cum acido sulphurico diluto contritum partim dissolvitura solutione vaporata, residuum nigrum superest, quod aqua mistum, carbonem lignarium deponit, et brevi liquor limpidus remaneta qui pa lutum vaporatus, et alcohol mistus, sulphas ammoniae, sulphas calcis, acidum hosphoricum, hosphas sodae, et Phospha amm niae, demittit. DE ORIGINE NERVORUM TU CRANIO.
e. Quot nervi e cerebro et cerebello oriuntur'
R. aria novem nervorum, qui nomina Varia acceperunt, et vulgo a parte anteriore ad posteriorem cerebri annumerantur.
e. Quibus partibus cerebri nervi oriuntur R. Nervi primi paris, scilicet, olfactorii, e corporibus striatis oriuntur, atque e cranio per soramina cribrosa ossis ethmoide egre- 2
66쪽
diuntur, superque membranam pituitariam narium ramulis minutissimis distribuuntur, atque ibi organon olfactus constituunt. Nervi sectines paris, vel optici, e thalamis opticis oriuntur, atque ad partem Sellae Tu
cicae anteriorem conjunguntur, et ad simili tudinem literae X inter sese transversi currunt, perque foramina optica e cranio exeunt, deinde in retina sese expandunt. Nervi tertii paris, vel motores Oculorum, cruribus cerebri juxta tuber annulare oriuntur, atque crani per foramina lacera Ggrediuntur, musculisque omnibus oculorum, praeter trochleares et abductores, Vim ne Vosam suppeditant ramulum quoque ad formandum ganglion ophthalmicum utroque latere emittunt.
Nervi quarti paris, vel pathetici e valvula sive velo Vieussenii post nates oriuntur, ecranio per foramina lacera exeunt, atque Permusculos trochleares distribuuntur.
Nervi quinti paris, vel par trigeminum, elateribus tuberis annularis prope Crura Cerebelli oriuntur, atque ad partes et Sa OS-Sium temporum plexum utroque latere, d
inde ganglion semiiunare, sive Gasseri
67쪽
num formant, e quo enascuntur rami tres,
scilicet, ophthalmicus, maxillaris superior, et maxillaris inferior. Ramus ophthalmicus e cranio per foramen lacerum in orbitam egr ditur, et ibi ramulum supr trochlearem, nasalem, lachrymalem, emittit, dum truncus ipse frontalis Vocatur. Ramulus quoque vel trunco phthalmico, vel ramulo nasali, ad formandum ganglion ophthalmicum sive lenticulare, mittitur; unde nervi ciliares enascantur. Ranrus maxillaris superior per foramina rotunda ossis sphenoide exit e cranio, tum primum ramulum spheno-palatinum, qui ramulum unum per foramen terygoi deum ossis sphenoide ad nervum sympatheticum in canali carotico ungendum reflectit, et qui ramulum alterum per foramen innominatum partis petrosae ad portionem duram septimi
paris jungendam, emittit; deinde palatino-
maxillarem sive alveolarem posteriorem
mittit, et truncus ipse infra-orbitalis apella
Ramus maxillaris inserior e cranio per foramen vale os sis sphenoidei utroque latere egreditur, et ramulos aliquos musculis,
68쪽
mulumque lingualem sive gustatorium, qui per apicem linguae distribuitur, emittit. Truncus ipse foramine posteriore canalem maxillarem inferiorem intrat, ibi dentibus sui lateris surculos exiguos Suppeditat, e Canali per foramen menti exit, atque demum mento labioque inferiori ramulos plurimos distribuit, ac evaneScit. Nervi sexti paris, vel abducentes, ab initio medullae oblongatae prope tuber ann lare oriuntur, et suo in cursu Sinum Cave
nosum ingrediuntur, quo duos Vel tres Surculos exiguos, qui deorsum in superficie Gieriarum carotidum utroque latere serplint, originemque sympathetico magno praebent, emittunt; deinde per foramina lacer ni exeunt, et per musculos oculorum a ductores distribuuntur. Nervi septimi paris, vel auditorii, e portione molli, et dura, constant. Portio mollis ex anteriore parte ventriculi quarti striis medullaribus transversis, et tubere annulari, oriturn deinde portioni durae sese applicat. Portio dura, quae interdum etiam SymP theticus minor nominatur, e parte cerebrico auni pontis Varolii, crurum cerebelli,
69쪽
et medullae oblongatae, oritur, et simul cum portione molli meatum auditorium internum intrat Portio mollis e fasciculis duobus co stat quorum alter cochleae, alter vestibulo et canalibus etiam semicircularibus surculos exiguissimos suppeditat. Portio dura in canalem, sive aquaeductum Fallopii intrat, atque ibi ramulum a maxillari superiore re trogradum recipit, et ante ejus exitum chordam tympani reflectit, quae inter processus Iongos mallei et incudis ac supra membranam tympani currit, fissuramque lasseri intrat, et ramulum lingualem quinti paris jungit portio dura e canali per foramen
stylo-mastoideum exit, ramulumque occipitalem, atque surculos plurimos musculis et glandulis emittit, et ante aurem plexum sive pedem anserinum facit, e quo enascuntur ramuli temporales, faciale superiores, mediae, inferiores, et subcutanei cervicales, qui inter sese, et cum ramis quinti paris etiam, liberrime conin1unicant. Nervi paris octavi, vel par Vagum, e medulla oblongata ad corpora olivaria oriuntur, gloss pharynge utroque latere comitati, e cranio per foramina lacera Posteriora e
70쪽
eunt. Glosso-pharyngeus, qui etiam dicitur lingualis lateralis, ramulum, qui cum
septimo pare communicat, de da ramulos alios ad plexum super arteriam carotidem internam formandum, emittit unde ramuli aliqui ad cor usque descendant; et tandem in radice linguae evanescit. a Vagum ramulum unum pharyngi, alterum laryngi, deinde surculos quosdam cordi mittit, et deinde in thoracem descendit. Nervi accessorii ad par octavum e medulla oblongata et initio medullae spinalis
oriuntur, e cranio Cum pare ocimo exeunt,
deinde ramulum unum nervo pharyngeo, alterum pari Vago, emittunt sub-occipitalem arcu, et Saepius primum cervicalem jungunt, et tandem in musculis manescunt.
Nervi noni paris, vel linguales, e medulla
oblongata inter corpora olivaria et pyramidalia oriuntur e cranio e foramina Condyloide anteriora egrediuntur, deinde cum nervo sub-occipitali ipso, Vel arcu, qui hujus conjunctione et primi cervicalis formatur, hoc et illo latere communicant, et paulo inserius descendentem non emittunt, de-