Colloquia anatomica, physiologica, atque chemica, quaestionibus et responsis ...

발행: 1810년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

in Cranio. 57

mumque ramulos mediae linguae plurimos dant, atque ibi evanescunt. Nervi sympathetici magni utroque latere

ramulo maxillaris superioris reflexo, et surculis etiam duobus vel tribus a sexto pare, eum in sinu cavernoso sunt, demissis originem ducunt. In canali carotico conjunctione horum ramulorum plexus formatur, qui arteriam carotidem internam complectitur. Duncus haud multum descendit, cum ga glion cervicale supremum ad Vertebram cotili secundam facit; ganglion medium advertebram quartam Vel quintam et ganglion cervicale imum ad vertebram colli utitimam.

72쪽

. Quid de oculo obserarandum est R. artes oculi evidentes sive externas; et abditas sive internas. e. Quae partes externae sunt R. Supercilia, palpebrae, tarsi, cilia, gla desae sebaceae, glandula lachrymalis, Mu cula lachrymalis, puncta lachrymalia, et tu nica adnata sive conjunctiva. e. Quibus rebus haec inserviunt R. Supercilia ad sudorem a fronte ma-nmtem, pulverem, aliasque res extraneas Prohibendum, quo minus in oculos ladant, destinari videntur ad ornamenta quoque, et affectus animi exprimendos, utilia sunt.

73쪽

De Ocula. 59

Palpebrae etiam oculos rebus extraneI

nimioque lucis bene defendunt, et motibus suis lachrymas oculis proprie applicant. Tarsi cartilaginosi, singularum in margiane alpebrarum siti sunt, tenentque palpebras, ne rugent, atque sic alteram alteri ap

tant.

Cui superciliis similia, pulverem, Vel

insecta oculis arcent, et ornamentis quoque homini sunt. Glandulae sebaceae sive eibomianae inter tarsos et membranam, quae palpebras infra obducit, sitae humorem oleosum L fundunt, qui motus palpebrarum haud parum faciliores reddit, atque prohibet, ne palpebrae inter se concrescant. Glandula lachrymalis, olim glandula in- nominata Galeni vocata est, in excavatione ossis frontis tempora versus sub arcu superciliorum sita est glandulae aliae sunt minores prope hanc, e quibus omnibus ductus oriuntur, qui lachrymas estundunt ad globum oculi humectandum. Caruncula lachrymalis est glandula, quae in angulo oculi ad nasum ita materiam seo

74쪽

6o De Oculo.

baceam secemit, atque palpebris clausis, lachrmas in puncta lachrymalia dirigit. Ρuncta lachWmalia prope nasum ita Caruncul lachrymali sejuncta sunt, et os quam lachrymae oculum humectaVerunt, eas in canales duos absorbent, qui in saccum lachrymalem desinunt. Tunica adnata cutis esse sub palpebris

reflexa, et haud parum mutata, Videtur, Te que extraneas, ne pone oculum sese insinuent, prohibet, atque Velamen laeve, quo frictiones multi, impediantur, praebet. . Dic mihi breviter cursum lachrym

R. achrymae glandula lachrymali se-cemuntur, motibus palpebrarum globum ..culi humectant, versus nasum cummi, atque in puncta lachrymalia recipiuntur; quorum canales in sacco lachrymali conveniunt, inde lachrymae per ductum ad nasum descen idunt. e. Quae partes oculi internae sunt R. Tunicae, comea, iris, pupilla circulus ciliaris, sive ligamentum ciliare, humores, nervi, et vasa sanguinea.

75쪽

. Quot tunicae oculo sunt λR. Tres scilicet, tunica clerotica choroidea, et retina.

e. Dic mihi quod de singulis harum

maxime dignum memoria sit. R. unica solerotica est dura et validissima, et corneae ita firmissime adhaerescit, ut quidam eandem tunicam esse putaverint; Perperam Vero, Cum color ejus et textura tunica clerotica plurimum distent. Ad Partem ninicae hujus anteriorem tendines musculorum quatuor rectorum figuntur. Hi tendines et substantia cellularis, quae inter tunicam adnatam et cleroticam interponitur, et quae sedes plerumque ophthalmiae est, oculum albiorem faciunt, ideoque pars anterior tunicae adnatae circa comeam a nonnullis tunica albuginea nominatur. Cornea partem oculi anteriorem occupat,

pellucida est, densa, e lamellis composita, et tunicae cleroticae firmissime juncta, qua

magis convexa est.

Tunica choroide tenuissima, tenerrima, vasisque et nervis referta, cleroticae subjacet, eique vasis sanguineis et nervis et etiam substantia cellulari tenerrima juncta est, et

76쪽

6 De oculo.

ab introitu nervi optici ad circulum usque ciliarem antrorsalim tendit. Intemam ejus superficiem pigmentum nigrum, quod vasis ejus secemitur, tegit. Iris motu libero praedita a circulo ciliari

originem ducit, oculumque transversa e currit paululum convexa anterius est, atque in parte sua media foramen habet, quod pupilla appellatur. Internam iridis superficiem mucus coloratus, qui interdum uisa Vocatur, obducit. Circulus ciliaris e membran cellulari condensa compositus, partem tunicae choroideae anteriorem, initiumque iridis, cleroticae conjungit. Facies circuli hujus i terna stria exhibet pigmento nigro tectas, quae in processus ciliares desinunt huic loco nomen corpus ciliare impositum est, quod e vasis tunicae choroideae potissimum

constat.

In retinam nervus opticus, posteaquam in oeulum intravit, sese expandit, et inter tunicam choroideam a capsulam humoris vitrei ad corpus ciliare antrorsum tendit, ibb. que evanescit.

77쪽

De oculo. 68

t Quot humores oculo sunt

R. Tres humor nimirum aquosus, lens crystallina, et humor vitreus. t. Quae res de his memoria dignae sunt 3 R. Humor aquosus valde limpidus est, aqua gravior, et inter comeam et lentem Crystallinam situs est, et, cum emissus, cito Tenovatur in portiones duas iride diducitur, quarum anterior major est in posteriore processus ciliares natant, quibus ramulisque arteriarum minutissimis in parte iridis anteriore positis humor aquosus Sece nitur. Lens crystallina e lamellis in centrum vergentibus composita est, centrumque e sus multo solidior fit pars ejus anterior quoque circuli majoris portio est, quam Posterior. In parte humoris vitrei anteriore, et post humorem aquosum adversus pupillam lens insidet. Lentem tunica aranea Sive crystallina, cui vix adhaerescit, circumdat, et pone cum tunica vitrea committitur. Humor vitreus liquidus est, et partem culi posteriorem occupat. Trium est copiosissimus humorum, albo ovi subsimilis, quem tunica vitrea sive hyaloide et tegit, a

78쪽

64 De oculo.

et in cellulas innumeras dividit, quae inter

Sese communicant. Sub corpore ciliari tunica sive capsula humoris vitrei laminam externam emittit, quae paulo anterior capsulae lentis inseritur, nomenque Onulae ialiaris habet; deinde lamina altera post cadisulam lentis, cui firmiter adhaerescit, cumrit; et inter onulam ciliarem, Capsulamque lentis, canalis sive circulus etitianus cellulis plenus existit quae inter sese communicant.

e. Qui nervi in oculum ingrediuntur λR. ejus opticus retinam, organo Visus longe potissimum, constituit: tertium, quartum, et SeXtum paria per musculos culi distribuuntur : ramus etiam ophthalmicus partibus globo oculi vicinis surculos mittit, et cum ramulo tertii paris ganglion Ophthalmicum format, unde nervi ciliares enassantur, qui tandem iridi vim nervosam copiosissime suppeditant. . Quibus rebus parte jam memoratae

ad visum conserunt λ R. unica clerotica partes, quas circumdat, sustentat ac firmat, formamque dat oculo rotundam.

79쪽

De Oculo. 65

Cornea plerumque adolescentibus magis Convexa ac prominens, quam Senibus, est, radios lucis, qui in eam incidunt, colligit atque oculo transmittit, humoremque etiam aquosum Continet. Tunica choroide vasa sanguinea et se lasse lymphatica sustinet ejusque pigmentum nigrum radios lucis errantes, et, qui Per retinam transeunt, suffocat. Quibusdam animalibus tamen vario colore, Sed plerumque splendido, est pigmentum, quod in iis vulgo nominatur tapetum; ideoque radios lucis reflectendo, vice speculi quodammodo perfungi Videtur, et impressionem igitur rerum extemarum meliorem reddit. Iri nervis, ac vasis sanguineis fibrisquem culorum copiose instructa, adeo cum retini radiis lucis affecta conspirat, ut pupiliam clara luce facillime minuat, obscura autem dilatet, igiturque lucis quantitatem in

oculum immissam bene temperat. Retina primum organo visus, luce assicitur, et ope humorum imagine rerum X-temarum recipit, easque animo transmittit. Humores cum tunicis propriis, statu integro, omino pellucidi sunt, et, sine impedi- Fra

80쪽

66 De Oculo.

mento radios lucis, per eos transire patiuntur, et eodem tempore radios pro viribus suis refringunt.

e. Quibus legibus lux refringitur λ

R. Cum radii lucis ex aere raro in densiorem, vel ex aere in aquam, vel ex aqua in vitrum transelint, ad perpendiculum semper refringuntur : et contra, radii ex aliquo denso in rarius transeunte Semper a Perpendiculo vertuntur. e. Qua ratione oculus imagines rerum extemarum nobis repraesentat pR. Humores oculum implent, atque retinam ita distendunt, ut sphaeram concavam

semper faciant. Radii lucis igitur in corneam incidentes, humore aquoso primum, deinde magis adhuc lente crystallina, tum humore vitreo, in cursu suo refringuntur; et demum in punctum sive focum super retinam colligiintur, ibique imago rei, unde manavissent, pulchra et distincta, sed inversa, depingitur, quam animus Statim percipit. culus quoque modo quidem mirabili sese distantiis rerum conspectarum Ope musculo rum ejus citissime aptare solet.

SEARCH

MENU NAVIGATION