Bartholomaei Beverinii Annalium ab origine Lucensis urbis volumen primum quartum

발행: 1829년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

non seminarum pudori, non corporibus parcere i . et ut in quamque cupiditas exarsi set, nullum secreti . aut publici discrimen. velanda ac tegenda oculis ingerebantur; nec tam Voluptas , quam crimen placebat. denique nihil eorum, quae Sicilia quondam a veteribus tyrannis tulisset, in tam misera servitute non agnoscebat. donec tandem suppressus diu dolor erupit, tam sine patientiae modo , quam sine ubtionis. Conspiravere igitur in Gallos, Siculi odio; Palaeologus metu; quod Carolum, tamquam dotale, orientis imperium invasurum sama erat; Petrus rex Tarraconensium spe . quip-Ρe Suevo sanguini, per conjugem Constantiam Mansredo genitam, assinitate innexus , geminum Siciliae regnum uxorrio nomine deposcebat. totius vero technae fraudisque, is quem supra memoravi Ioannes , artifex fuit . Hic Mansrediis more, cujus medicus extiterat, qua pollebat fiscundia Siculis servitutis acerbitatem, graeco Caroli ambitionem, Τarraconensi obvium pa- rutumque regnum , obstentando, cunctos in suam sententiam consiliumque pertraxit. Initium caedis a Panormitanis iactum . Ipso Dominicae

Resurrectionis die tantum odia valuere ubi

452쪽

signum precum Vesper linarum, Sacro aere e turribus templorum concrepuit, Galli passim tota urbe trucidari coepti . non sexus, non aetas cuiquam saluti : in omnes pari odio saevitum. eo exemplo, ut in quemque locum

fama perlata, passim in Gallos educti gladii:

ubique serro, vulneribus, caede , Collectae ex alto irae expletas: tanta acerbitate', ut in ipsis matrum visceribus, quas ex Gallis concepisse 'suspicio. esset, mucronibIis nondum natos ho- Stes scrutarentur . ea clade supra quatuor Gallorum millia, tota insula periere , eaque Vesperae Siculae appellata , vulgari proverbio locum fecit. per hunc modum Conradini manibus parentatum. Tristi nuncio siculae desectionis Carolus Etruria excitus, collectis undique militibus, ex Italorum Gallorumque gentibus, in Siciliam magnis itineribus contendit . quem

tuscarum Civitatum , ac Lucensium praecipuactauxiliares copiae sequiitae i) . Eo anno tam imgentes imbres coelo lapsi. ut lucensis Pisanusquctager eluvie obrutus late stagnaret. Pons sublicius, cui Tecto nomen, ad Auserem, aquarum impetum Sequatus : quem lapideum restitui placuit . in ejus aditu turris extructa: eique tuon-

453쪽

dae alia prope ad Laxari sanum excitata, Cujus ruinae adhuc extant. tanta quoque, inter eas pluviarum tempestates, tonitrua extitisse dicuntur, ut immenso fragore quidam excusso spiritu exanimarentur . praeterea Verno temΡOre , ingens adeo erucarum copia ex humore nimio genita , ut floribus frondibusque arborum erOSis , non alia totis agris, quam medias hyemis species, intuentibus Occurreret. tam foedas tempestates frugum inopia consequuta, qua non Etruria modo , sed per universam Italiam Iaboratum. Insequenti anno I discordiae inter nobiles porcarienses blentinensesque de Iextino

lacu exortae , brevi per arbitrum compositae . Mercatoribus quoque Iucensibus, ut a PortOriis vectigalibusque imuinnes essent, a Genuensibus concessum: cum quibus etiam paulo post foedus contra Pisarios initum . quorum vires, Genuenses mari, memorabili iterum ad Maena

riam pugna et ; captis XL. triremiblis, aliis

demersis; caesis V. eaptis XVI. millibus; Lucenses terra fregera. Quibus malis, rerum Sua--rum desperatione, Ugolino guelpharum partium principi , civitatis imperium permittere coacti :

454쪽

a quo Lucenses Libraiactam ac Viaregium , quod deinde exitiale illi suit, obtinuere . Hoc

etiam anno Carolus rex in Apulia excessit. Cuius morte in itinere audita, Lucensium copiae in ejus auxilium submissae, domum rediere. Eo qui successit anno IJ Lucenses una Cum Florentinis caeterisque foederatis guelphae sa-ctionis , exercitum contra Pisanos conscripsere et ut Genuensibus mari, ipsis terra hellum gel entibus , ancipiti malo hostes urgerentiar. Nec dubium erat, quin, si ut a Lucensibus, ita pari fide ac virtute a caeteris sociis pugnatum ESset, pisanah reipublicae extremum satum advenisset. Iam Lucenses in pisanum agrum transgressi , omnia insesta habebant. Florentiatique ex altera parte DC. equitibus per volaterranos fines ici Ioca Erae flumini adjecta immissis, plura eius regionis oppida occupaverant . quare Ugolinus qui Pisis dominabatur, Florentinorum ducibus auso corruptis, quod vini amphoris inditum fama suit, clam Genuensibus Lucensibu que, cum iis foedus iniit: ita compositis rebus, ut Glii hellinis pisana urbe ejectis, Solus rerum potiretur. qua Florentinorum fraude, tantus armorum apparatus in irritum recidit: magno

455쪽

Lucensium ac Genuensium dolore: qui se desertos proditosque a sociis acerbe questi, victoriam sibi e manibus ereptam, divos hominesque testabantur. Hae ratione novissimam cladem a pisana urbe hostes ipsi avertere. quippe ita constitutum erat, ut Pisis eversis, excisaque Ghibellinorum sede, incolae in vicos sparsim dividerentur I ; sera Florentinorum poenitentia; qui ultorem foederum Deum , multis postea Pisanorum injuriis vexati, non Obscure Sensere . Perseveratum tamen a Lucen

bus ac Genuensibus, ab hisque Pisanus Portus captus eversusque : ab illis plurima Pisanorum oppida occupata. Eo anno Martinus pontifex Perusii fato concessit: aegritudine animi ob improsperas Guelphorum res , quam lenta se-bris excepit, consumptus. ei Honorius IV. no-blIi Sabellorum stirpe successit. brevique Carolum regni aemulum sequutus Petrus Tarraconensium rex; quam inanes sint mortalium Curae, per scelera ac fraudes opes quaerentium ostendit.

SEARCH

MENU NAVIGATION